CAPITALISMUS NON FRIGESCIT

sive

quam dominetur res humanas geographica condicio.

 

In exordio thesis (DIE WELT): "Vom Sozialismus ausgeplündert". CONRADUS ADENAUER, a belli parietinis initia trahens communis Theodisci,longe aliter censuit, cum decusso nationalismo cultum civilem socialiter viventium opponeret.Quo cancellore socialismus ab OstroEuropaeo dispar evolvendus esse scribe­batur (DIE WELT).Ambivalentia verbi vehemens, quod ideologiae communisticae cessit, interno tandem muro refracto communis fati erupit. Istius muri caper emissarius (VULG.lev.16.25) est in restantibus idealistis inventus, quos deposita communi causa frater magnus fortunae permisit derelictorum. Corruit sovieticum systema, cum simul exsoletis imperandi modis agere desiit. In OstroEuropa frustatim corruit inflatum et aliis nationibus grave, cuius Josephus Chalybeius terminos propa­gaverat, imperium Russicum Eurasia definitum, qui valuerat victor Sibiricum frigus usque ad Albim procedere iubere.

 

Anno 1991, dum stella rubra cadit, in OstroGermaniam rebus conversis inlata nova consuetudo civilis est: furtim abeunte socialismo potentatus exorsus est, capitalismi. Non tamen cum ruina systematis malum omen vetustum recedere videtur: quod externa dicio prosperitatis, in homines obnoxios assiduitate contulerat, non quaerendum prius videtur, quam quid interim pecuniae dominatus liberandis civibus iniquitatis attulerit institufione. Munus exsequi suum quisque soliti vitae ratio­nem usu delegerant simpliciter insueti victus ignari, avitum bonum in socialismi mundo velut usus obsoletus erat retentus integer, exitiosus idem capitalismo.

 

Apparuit capitali dominatu comite venisse libertatem,qua pro tota natione diutius caruerant. Inexspectatum gigni banum coepit ex comparatione subiens mentes. Simul a commutatione rerum quid insuper redundavit in materiale genus vitae? De iis, qui capitalismo valente nunc ibidem prosperius vivunt, oratio cotidiana cum percipitur televisifice praesens, tum legitur actis diurnis multiplex. De iis,qui manibus compressLS domi sedent vitam inapem et vagam sustentantes, auditio fit nulla nisi perexigua,quatenus politici responsales dictitant sibi quaestus deficientiam esse minuendam.

 

OstroGermanicis gregibus, dum tempus in operis vacatione terunt, non honesta semper occurrunt. Cavendum fuisse memini­mus a perverso nomine Barussico iuvenum, qui rebus deserti suis provocatorie civitatem presserunt. Qua mediterraneus calar cultum civilem auxit, ea solidarietas exorditur operis inopibus succurrentium. At in oriente duraverunt onera vetei,& prius quam bona nova creverunt ratione conversa: Sibiricum damnum immutavit in Atlanticum vitium, quod originis esse socialisticae plerumque reputatur. Quantum huic opinioni,non iudicio,veritatis insit, tempus nondum maturuit intellegendi, propterea quod res gestas communismi scribere nisi decenniis tribus intermissis, ut utrique bello mundano par fuit, non convenit, na non historica veritas inde prodeat.

 

Nunc ubi praeterita diligentius inspicis: 'Democratica Respu­blica Germanica (DDR) cum libertatis ereptae fama laborat tum OstroEuropaei systematis oeconomiti (RGW) pars maxime floruit. Politici potentes chartis utebantur omnium optimis: pro cetero foedere prosperrimos ex oeconamia programmatica reditus ex­spectare consuerant.Eorum id fortunae tribuendum fuit, qui proximi sinui maris, Culfo calido fuerunt.Instructus commode Walterus Ulbricht obsequio sovietis dissimulato, saepe tamen amicos appellando, qui praeses factionis SED incrementa so­cialismi iactaretveritus,ne populi iussu pelleretur anno 1968 sovietarum aures obsidebat, ut contrarevolutionem i~ CSSR auctore Dubdek curribus cataphractis opprimerent. Haud minus confidenter Ericus Honecker agere superiori consimilis neque sovietarum minister. Homo Saravicus cum faciem eodem novam attulisset, coepit in OstroGermania superbire vultu.Ubi vero discrimen rerum adfuit, ingenii n.ovi confessor Wojciechium Jaruzelski, ducem generalem Polonicum, qui 1981 dominante So­lidarność factionis communisticae factus erat, "collegam" in praeside suum revisionistae propalam opprobrio laesit, qui socialismum, re vera condiciones imperii retinendi revideret, Aliquid enim ille paulo supra consociationibus operariis li­bertatis in administratione rerum internarum permiserat. Idem communista nunc in loco testis audietur Cracoviae de papae benedictione Johannis Pauli II (ND/Rzeszpospolita).

 

Cum imperii Russici ruina simul irruit apud satellites mens paucorum obtemperantium.Non deserto magis fratre magno quam suos deserente socios opportuna mens etiam socialistas PDS subiit. Hos utique supervacuo socialismi nomine reliquo post certamen systematum superiores occidentales infestis sunt persecuti suspicionibus. In eo nisu fuit eximie FOCUS irritus, ad quem sextum annis 1995/96 litis expensae ceciderunt.

 

Morbida nunc scribitur OstroGermania quamvis non degenera: mors ex drogis a‑nno 1992 erat 2 milium centum in West, in Ost duorum. Atqui communistis interior murus in confinio climatum fuerat exstruendus. Curae fuit sovietis, qui populum Theo­discum orientalem atteri migratione vetuerunt. W.Ulbricht: "Es wird keine Mauer gebaut". Sed confidentia cessit dicioni. Iste murus ubi cecidit, tum ipsum dimidiae ferme partis est facta deminutio natuum OstroGermanis. An extimuerunt, ne propediem in operae vacationem delaberentur?. Migrationis iam aliquid porro tenet hominum, qui capitalismum confidunt sub Culfi temperaturis frigora depellere valere.

 

At interim Theadisci couniti post depressionem in meliorum rerum fidem sunt conversi. Non nationalis elector "auctores" miseriarum" depulerat. Imo manserunt angustiae nummariae, mansit deficientia quaestus non mediocris. Querellae mutuere, fortasse propterea quod germanicarum sortium index continuo crevit crescitque. Quivis indigens inops pauper tenuis modo DAX inspectet. Nonne res florent? Nam capitalismus non fri­gescit. Atqui sunt eodem tempore qui frigeant scilicet in eadem civitate. Dicuntur etiam nonnulli palliis iaccisque membra suopte calore refovere (DIE WELT).Interdum in aedibus camina restaurantur, strues lignorum crescunt. At E.on/Hanse, ut opum accumulatorem decet, non refriguit. Idcirco liberum pretium posito limite quasi nullo praeceptis occultis magis quam festinatis inflatur mox energiae gasalis mox electricae, Nisi forte consortes minoris numeri conqueruntur ob iniqui­tatem dispensationis monopolii detrimentosae(Dt.Telekom/ T­online), qui rem suam ad iudices detulerant.

 

Iustius comparetur aliud: Cum Elektrizitätswerk Minden­Ravensberg (EMR), Electrificina Mindensis‑Ravensbergensis, qui consortes quandam ab atro die Veneris anni 1929 nulla difficultate nummaria tenebantur sede Herfordia, pariter cum ruina bursali Neo‑Eboracensi fortunarum ruinis continuis in illum annum funestum incurrentibus, interitum imminentem "Herfordiensium ferriviarum" energia vapore "Secundariarum", quia solvendo non fuerunt, salvis suis opibus protinus ope florentis exceperit, expedita pecunia ferriviam totius lon­gitudinis 40,4 chiliometrorum electrificaverit, electriraedas aliquot coraedasque complures emerit, electrica moderatra disposuerit, sua sponte consortii sane debentis expromissor evaserit,qui prorsus in universalis oeconomiae temporum dis­crimine vigeret, E.on/Hanse magnarius coadunitis singulis minoribus superior, pretia virium electricarum et gasalium plena dubitationis plena sollicitudinis excandefacit velut usu. Qui se pro sua parte, cum consumptores temperaturis utuntur moderandis, superaddidit esse protinus incensurum excandefacta. Stante pretio valuit illa minor nationalibus iniquissimis rebus, iste sane, dum labitur, nummario remedio vult revalescere videri: acceptis iacturis per partionarios ductuum novis credi consumptori se prodere volebat.

 

At infirmari condiciones oeconomicae,augeri nummorum vilitas inflatione modica continenter ingravescentibus energiarum pretiis. Ceterum et aliud est indicium florentiae gigantium in exemplo magnarii minoris. Nam EMR, quae libera societas olim fuerat limitatae sponsionis, anno 1954 a ferrivia fecit aerarii lacunam 45 milium marcarum. Detrimentum inde nullum magnario factum est. Apparet id quidem etiam caeco. Pariter tamen cum annis lacuna rapidius opinione crevit. Immo plus annis decem in summam sescentorum quinquaginta milium defectus acceptorum increvit. Tantum pro testimonio statarii parietes super monstrationes per annos 1987‑1992 ediderunt.Ex hoc ascensu lacunam apparet esse protinus incrementa daturam.

Textfeld:
 


Herfordienses ferriviae secundariae scala geometrica 1 : 64 recon-

Textfeld: Herforder Kleinbahnen (1: 64):
Herford - Füllenbruch - Öt(t)inghausen - Steinbeck - Enger
Imago: inter Ö (t)inghauser Heide et Steinbeck prope Boldambach
structae; Angriae repositus trium curruum tractus, ex adverso stra-

tarius agger oneratorius, tegitur recessus vexillo caelesti facticio.

Procuravit (1929-1965) Elektrizitätswerk Minden-Ravensberg,

circulatio mercium energia vapore/diselo fiebat.

Reconstruxit inter Herfordiam et Angriam Kleinbahn-Verein

(Hammaburgensis) Wohldorf/Hm

Angria Widukindi patria condit ossa ducis Saxonorum.

Enger/Kreis Herford

 

Quid tum? Eodem anno (1965) consortes corpus et res ferriviae composuerunt. An lacunae rationum causa? Constat eodem ipso ferme simul anno corruisse ferrivias loci secundarii plurimas.

 

Textfeld: Walddörferstraßenbahn (Hammaburgensis) (1:1) (1,6 Chiliom.)

 

 Igitur, ut ego aestimo, non demolitio suprema, quam intulimus, Herfordiensis, nummariae lacunae magnitudini vide­tur esse tribuenda. Prorsus autoraeda longa se commercialius ingessit. His vicibus ingrossatores moderni roboribus unitis fidem adiciunt, qui consistunt incolumes ab inclinationibus temporum periculi stabiles: Seu E.on/Hanse seu EMR magnarii sunt, qui, quamvis amnia corruant, corruunt ultimi‑fortasse. Ipsa iam ingrossatoris fama vires exaggeratas et inaestima­biles clamitare videtur; nam a quantitatibus c‑is commata, si qua fit a sifris coniectura, usque ad verticem electrici malL transregionalis ex portionibus lucri cuiusvis constare totus intellegitur. Non enim hominem negotii sane diligentem ex litteris indicialibus quisquam spectat. Magis voluntas iusta civium recognitionem tabellarum expostulat, quam illius uber­tas nummaria recognitoris oculum desiderat.

 

Accedit hoc: Quis est E.on/Hanse? At enim scientia quaedam patentior evolvi potest. Primum omnium non ignoramus auctum multifariam ingrossatorem, qui praesertim pro sua diligentia nihil nisi commodis sane suis securitatibusque prospicit, nolle tabulas nolle rationes proferri. Viderunt veteratores quippe, quid ab interventu politico sibi minaretur. Dummodo non obscure pecunias, quae quidem non iace nt, accessionibus gratis auctibusque relocaret, stare validum stare locupletem creditur iniquitate globalismi quacumque statuisse. Accedit, quod rerum condicio similitudinem habet quandam historicam.

 

Quodsi nunc antiquissimum quodque tempus respicitur: Fuit P, Scipio Africanus maior, caput et columen imperii, qui Carta­giniensem Hannibalem Romanis infestissimum hostem apud Zamam devicit, in senatum citatus est, ut ratiocinium Antiochiani belli tandem aliquando proferret. E sinu togae iam volumine prolato "Hic insunt rationes" exclamavit fiduciae plenus. Cum e sellis proximis Petillii tribuni plebis impatientes morae Catoque commotior animo prosilirent ad eripiendum Scipionis manibus documentum, is contra tendens ilico surreptam papyrum concerpsit ac discidit, ut fragmenta foci flammis daret conficienda. Subinde, dum porro curiam exit: "Iam non me ipse afficiam contumelia" (Livius) vociferatus est.

 

Ne canes quidem Capitolini, quemadmodum Gellius fere duobus interiectis saeculis scribit, quotiens Iovis imaginem adiit dei consulendi causa, Scipionis allatrare magnitudinem animi sunt ausi. Suos sequitur ritus homo tamquam deus, qui nemini nisi sibi quicquam debet. At interim audivimus ‑ cogitas vix credas ‑ E.on/Hanse publice citatus contentionem coram pote­state ministri non fugit ratus adhibita mora non fore diutiu,­integram pro suspicione quaestus ingentis fidem consortium. Deprehensum teneri crederes. An versute egit? At compositus venit. An admurmuratio facta? Certe dispertivit respondit defendit. Quibus inspectis libellis aliquid superfuit dubii (WELT/SPIEGEL/Controlling Abteilung). Discessit rebus ut opinabatur integris. Verum consortium culti saeculi, dum nobis aliena dei consultatio facta est, postquam focus gasalis exstinctus est, "CRESCAM et LUCEBO" (Dielitz 1883), ubi tabulas protulit, "Beneficia in alios collata omnes accipiunt et nemini gratificantur" (Fumigalli 1975). Ad extremum pretia nimis augeri cuncti magistratus in Foederatione vetuerunt.

 

Ceterum Kalendis Januariis Kioviae frigus nondum ingruit. Hunc "gladium e lacunari demissum iri" (CIC.Tusc) suspicatus Lukaszenko, praeses Bielorussiae confinis, dictatura prohi­buit. Ucraina vero, quae Culfo propius accessit, simplicitate stupuit. Miratus non est capitalismus. At restitat Russia nuda.

                                                                                                                                                                 Juni 2006

 

zurück