Renatus Cartesius

 

Hoc loco Renati Cartesii (1596-1660), eius viri reminisci licet, qui pater philosophiae recentioris Europaeorum, ingenium ad omnia factum (ERAS.) (Universalgenie) appellatur. Aetate contra reformationis aequales eius erant Franciscus Bacon, philosophus Anglus, Didacus Rodericus Velasquez, pictor Hispanus, Petrus Calderon, poeta Hispanus, Thoma(s) Hobbes, philosophus Anglus, qui et rationem status est exsecutus, Claudius Monteverdi, tonorum compositor fere primus. Etiam post CL annos Emmanuel Kant Regiomontanus (1724-1801) aetate sua cognitionibus hominis ingeniosissimi nitebatur.

Notus politicis principibus eius temporis duos et viginti natus annos primo cum comitibus in domo Mauritii Oraniensis versatus est, qui provinciarum Nederlandiae Traiectique (Utrecht) (Itin. Ant., C.I.L.13,2.) proconsul erat. In eius exercitum voluntarius est aseriptus. Dehinc testis fuit Francofurti ad Moenum, cum metus belli cresceret, coronationis tristis Caesaris Ferdinandi II anno 1619°. (Id temporis nondum tanti belli species apparuerat.)

Ut versaretur prope Ulmam, urbem Virtembergensem, Cartesius perrexit, ubi Confoederatio ante bellum tricennale, Liga Catholica, Unioque protestantica contrarie colloquiis irritis agebant. Anno 16200, quod non satis constat, iuvenis aut Maximiliano Duci Bavarico ministerium navavit aut observator dubiis rebus politicis in Bohemiam cum mandatis missus est. Deinde per duo decennia vivebat in Batavia. His in civitatibus adepta libertate vita illiberalissima tutissimaque ducebatur. Ibi cum regina misera Friderici regis cognomine “Hiberni” et imprimis cum filia regia Elisabetha contraxit amicitias. Anno 1649° voluntati Christinae reginae, filiae Gustavi Adolfi paruit, quae eum Holmiam excivit. Illic morbus eum oppressit; ut existimatur, propter condicionem iniquam caeli Suetici in ipso rerum incremento de vita decessit.

Dum Ulmae versatur, intuitivus in multam noctem vigilabat; illic exsomnis ingenio diu praeparato capessivit illud institutum, quo postea contra idealismum sententia rationalismi valebat proficiseentis ab ipsa re, non ab idea rei. Qui princeps denique flumen auxit Europeae philosophiae. Ita secundum cogitandi rationem novam, “e claritudine praecipua valere debuit, censuit a simplici nudoque proficiseendum esse, regendas cogitationes praeter errandi scopulos, progrediendum protinus et ad summa tendendum. Adversus traditionalismi nervos Francisci Baconis utebatur consensu, quem scriptorem e manibus non deposuit. Ei compar ab usitatis pereeptisque cogitationibus atque sententiis abhorrebat adeo, ut adversus auctoritatem librorum coortus esse videretur. Dispar illi fuit despectu rerum materialium et utilitatis ratione. Repudiavit empirismum, colebat rationem ipsam tamquam deam, idem ardenter Deo fidem habebat.

Inter scientias mathesis ei videbatur perfeeta atque absoluta non tam ad effectus, quos auxit, quam pro exemplo: doctrina tam evidens omnis esse debebat, quam ab deductionibus mathematicis appareret. Cum tam evidens non esset, “de omnibus dubitandum” fuit et ordiendum prorsus ab integro. Unam tantum veritatem intuitive retinuit ut culmen systematis ab nobili notoque dicto comparentem: cogito ergo sum, ortam ab cognitione peritiaque, de qua conscius non dubitavit. Neque vero permanendum illic esse, non nimirum veniendum ad condicionem eorum metaphysicus arbitrabatur, quorum ex opinione sola rerum cogitationes in idealismi rationem exirent. Existentiam Dei tam evidentem esse existimavit quam ipsius conscientiam, seu omnium causarum causam, seu maiorem vim et naturam, quae deberet esse, propterea quod praeter hanc inferiores esse causae non possent, summam naturam, quae deberet esse, quod sine esse cogitari nihil posset. Denique Cartesius in Deo portum invenit benigno quidem et propitio, qui retinendi discriminis auctor esset inter illusionem et veritatem rerum, quo solo cohaereret utraque ratio essentis et dimensionis, hoe est corporum (physeos), et cogitandi. Non in ea duplici re discordiam spectavit, quam Kant intellexit, qui Dei cogitationem a mente velut opinionem, quae documento dari non posset, segregavit, ut eam alia via consequeretur. Magna quidem vis inerat in Cartesiana theoria pariter et multiplex in decenniis posterioribus apud eos, qui confessores eius exstiterunt.

Ita disciplinam conceptionemve novam philosophiae Cartesius explicaverat, quam aequales cogitandi cupidi, qui superiora litterarum auctibus appetebant, legendo discendoque consectabantur. Post concilium Tridentinum (1545-1563) novis Ecclesiae Catolicae doctrinis editis, unde dissensus a protestantibus crescebat, Cartesius initialiter sive primus rationem adhibuit “tabulae rasae” sive “mentis vacuae”. Ad vestigium traditiones pro nullis repressit cogitandoque fecit, ut existentia Dei simul atque veritas evangelii inventae esse crederentur.

Hinc est exorta quaestio, nonne mens adversus auctoritates ut Aristotelem, praecursorem Christi, et omnem antiquitatem instituta provocaret eos, qui temporum moribus tutandis praeessent. Hi tum temporis satis sciebant, quid cultui civili nocere sibi videretur, qui flumini cultus civilis emendando non deesse deberent, praesides academiarum, scientiarum, artium, quae tum ancillae religionis esse existimarentur. Sunt iidem, qui hodie silent, propterea quod non audirentur. Erant auctoritates aetatis praesentes, qui methodum Cartesianam ab audacibus discipulis adversus fidem et religionem traditam instrui posse suspicabantur. Contra haec studia “Tractatus theologico-politicus” inlatus est philosophi Benedicti Spinozae (1632-1677). Hae protsus undae cum Theodiscum hominem Godofredum Vilhelmum Leibniz (1646-1716) philosophum evocaverunt, tum theologos utriusque partis. Excessit in opiniones polimicas controversia non ad usum aptas discidii confessionum ecclesialium dirimendi.

Sub absoluta potestate Ludovici XIV (1643-1715) lingua Francogallica, sicut aiebant, ea “aetate aurea” perspicuitatem subtilitatem divitias verborum magnas flexibilemque syntaxin descriptivam consecuta est. Quae, quocumque proposita sive themata spectabant, probe convenit. Pactis tractatibusque philosophicis apta, sacris orationibus consentanea, fabulis romanensibus, carminibus, comoediis tragoediis accommodata erat. Lutetiae Parisiorum eruditi societatis consuetudinem litterarum et condicionem acquirebant. Qui prorsus in novo vitae genere magna dominbus ingenia liberaliter excipiebant, quorum in manibus invicem educabantur: scripta eorum subsicivis operis exsequebantur. Praeterea disceptationes gregales eorum, qui animum doctrina excolerent, oboriebantur. Post Petrum Gassend, et physicum et mathematicum et philosophum, Cartesianismus ad existimationem hominum dimanavit, si modo sermone plano cogitataque methodo praeberetur. Multi philosophum intellegebant, eundem Universitas litterarum Parisiensis, quae traditionibus obtemperabat, tune repudiavit. Ceterum philosophi litteratique scientias eorum qui profiterentur, defendebant, minor tamen pars eorum sollettes ingeniosive fuerunt ad alendam scientiam ut Renatus Cartesius, Blasius Pascal, Godofredus Leibniz. Cartesii temporibus oriri coeperat et ars musica: Claudius Monteverdi, qui cantum ad drama posuit in opera “Orfeo”.

Brevi post Cartesii mortem fundamenta prima iacta sunt academiarum: “Royal Society” 1660 (evidens non fuit quo loco), intermissis 6 annis I’Académie Française” auctore Richelieu Cardinale Lutetiae Parisiorum fundata; anno 1700° in Theodiscis “Societaet der Wissenschaften” Berolini suasore G. Leibniz, favore Friderici I Borussiae regis instituta est.

Haec opera posteritati tradidit, aut latine scripta aut, dum linguae nationales in Europa emancipantur, Francogallice

“Discours de la méthode”
“Essais philosophiques” (1637)
“Meditationes de prima philosophia” (1641)
“Principia philosophiae” (1644)
Pictura ab Francisci Hals in Lupara (Louvre) 1655° praebetur.

Joachimus von Helmrich.

zurück