QUAEDAM AD COMPARANDUM

 
 


Wilfried Stroh, latinista modernus:                       VOX LATINA 164/p207

 

"Gaius Iulius Caesar crudelissimus fuit",

quod Galliam subegisset idque sui commodi causa fecisset.

Certe subegit et sui commodi causa fecit.

 

Subiciatur ad comparandum hoc:

 

T.LIVII (Ab urbe condita) Libri

 
  IX:                Caudina pax; Romani sub iugum mittuntur a Samnitibus (anno 321 a.Chr.n.)

 

X, 14,21     ... Samnites .... qui,a passim in fugam dissipati sunt: tria milia et quadringenti caesi, capti

                 octingenti ferme et triginta; signa militaria capta tria et viginti.

 

X, 17,11     Ad tria milia Samnitium circa muros caesa. praeda militis fuit.

 

X, 19,22     Praeda ingens parta; septem milia octin­genti Samnitium occisi, duo milia et cen­tum viginti capti.

 

X, 20,        Caesa ad sex milia Samnitium, duo milia et quingenti capti.

 

X   29,17 ‑ 30,3 ‑ 31,7 ‑ 34,3 ‑ 36,6 similiter

summum caesa milia viginti tria spatio trium annorum; numquam victores evaserunt,

praeter iugum Caudinum

 

Romani gentes Italicas ad societatem pacis pacaverunt. Samnitibus ferocia militis aderat, Romanis ferocia militis aderat ‑ et ingenium politicum. Nam Samnites anno 82 (a. Chr. n.), cum tote iam pridem Italia pacata esset, sine bellis viveret, numero 12000 ad Romam expugnandam profecti sunt. Itaque L.Cornelius Sulla dictator, qui contra populares Marianos pugnabat intestina contentione, Romanos evacavit ad concordiam adversus Samnites rebellantes. Hi iam ad portam Collinam gladiis minitari; Acerbissima contentione sex milia Samnitium occisa sunt, sex milia capta. Hos per accasionem occidi iussit, ita ut gens Samnitium ad inter­necionem sit redacta.

 

Restat Samnitium memoria in nomine contemporaneo "Sannito" in Italia media.

 

lmperatores Romani crudeles non fuerunt. Romani non fuerunt imperialistae, verum Caesar fuit.

 

Fidenates, qui societatem cum Romanis inierant, impedire non potuerunt, quin multi feroces adulescentes ad Volscos, qui continua bella cum Romanis propinquis exercebant, irent: Nas quoque feroces sumus. Sed cur Romani semper vincunt? Volsci Romanos agros vastaverunt. Bellum factum est. Romani vicerunt. Ergo pacanda fuit Italia.

 

Asterix et Obelix salutant

                                                                                                                                               

                                                                                                                                                                                                          Oktober 2006