DER ALTE

Der Alte samt Mitarbeiter

sive

de sceleris persequendi dramaturgia

(secundum seriem “Der Alte” stationis televisificae ZDF)

 

De inspectoribus, de mandatis, de scelerum materie, de ipsa caede, de incendio familiari scelus redolente

 

Pars prima:

Primus ad consessum praesens in officiali grapheo Praesidii Gerd Heymann inspector ita se demisit in sedile suum, ut pedibus mensae scriptoriae subdens marginem sederet otiose tempus terens. Neque de cinematographis exceptoribus laborabat, quibus eximi non potuit, quin id insolentiae genus photopellicula focussarent. Verum is est, qui dictum aliquod acutius callet in sententiam conferre modo proditam. Aperitur foris, DER ALTE, commissarius principalis commissionis II sceleris persequendi, Leo Kreß intrat. E vestigio pedes ille de fastigio retrahit, ne quid coram capitaneo moveat offensionis. Is ut consuevit esse paenulatus, amictum in unco vestiario suspendit. Simul ac in sella sua consedit, in editione vespertina legere coeptat. Paulo post Axel Richter, inspector alter, animadversor suspectorum peracutus, introit: “Habt ihr nichts zu tun?“ Responsum nullum, silentium altum. Non residit; exspectat, quid cuique commissarius mandati delaturus sit.

 

Incipit orare Leo, ne quid officii praetermitti patiatur: “Wer macht denn heute mal den Kaffee?” Axael ad se pertinere id ratus ut sono procaciter ita concors animo: “Immer der, der fragt.” Convenire videtur; namque statim is, qui se notatum videbat, surgit fervefactam iam cafeam infusum et singulis pocilla dispositum. Atqui tunc ipsum telephonum tinnitat. Praetergrediens exceptaculum arripit: “Kreß! …Nein, noch nicht…. Ja, schon möglich…. Was? ... Ja, mach man.“ Fuit Werner Riedmann a vestigiis minister retinendis et drogarum perquisitor. Dum potiunculam sorbillant, id quod inquisitione superiore compertum est, ordinatim colligunt; sed a factis admodum paucis accessus ad solvendum crimen idoneus reperiri nondum potuit. Tenuis omnis adhuc inquisitio meridiano tempore iacebat.

 

At Leo, numquam inopinans, cuius saepe menti causarum latentium nexus occurrunt, auditionem etsi levem aliquam non parvi ducendam esse consebat. Attulerat enim interea Gerd, quod accola se volebat excepisse: socrum hominis occisi delicti tempore visam esse proficiscentem taxiraeda. Eius modi rumores quid valeant, commissarius atque is quidem Leo Kreß experientia cognitum habet. Itaque minime cunctanter, si quid elicere confessionis medicinali consiliariae, mulieri fortasse perquisitionis incautae possit, dominam subfusculam a dente denuo sentire commodum esse statuit.

In periclitanda sane felicitate muneris Axel officiali pistolio (neograece) compositus in discrimen inspectionis magistrum machinarum specie subhorridum hominem praesidio noctis agentem deducendum in contentionem epistulae causa sibi proponere iubetur, quam Werner apud sororem eius, filiam consiliariae medicinalis, flavis capillis cincinnatam uxorem occisi mariti, in loculo ductili matutina scrutatione deprehenderat. Provide cenaculum obsignatum est. Praeterea, sicut usu fieri solet, ambitus homicidii peragrandus erat: illum se percunctaturum ait esse, qua de causa summam sibi totalem assecurationis, quam interceptam esse suppraepositus quidam confitebatur, quod ipsum refutare directori non erat integrum, ducentorum milium euronorum vim, nummorum plenum crimen, compertam esse negaverit, cur observet mortuum, quem vivum factis iugulare nequiverit.

„Und Vorsicht, der könnte bewaffnet sein.“ „Danke, Chef.“

Dum capit autoraedam profectum ad infestam caede sedem industrialem, ipse commissarius autoraedario Gerardo devehuntur ad aedes consiliariae medicinalis.

 

Aperit ianuam femina subitario praesens amiculo, obtinens amplitudine corporis introitum habitationis. Quid rei sit rogitat: „Non putavi vos iterum venire.“ Haudquaquam intendit concedere libere viam intro petentibus, quos id temporis permolestos fore bene norat. Prae se fert incertum trepidantis vultum an lugentis. Postremo Gerd caute: „Dürfen wir reinkommen?” Dum ad se redit, „si necesse est“ ait haesitans retro ferre gradum et viam aggredientibus dare.

 

Perambulantes vestibulum amplum striato tapeti constratum demissis luminaribus convivalem aedium partem adeunt ornatu parietum concinnam, ceterum peripetasmate virgato convenientem cum candelabro prismatum pleno temperaculoque (APUL. flor. 6) moderatam aerio. Domina sicut est in cura sumptuque fortunata, hospitaliter a spirituosorum theca potionem offert. Abnuit Leo gratias agens. Sessibula praebet utrique commoda. Ipse simulatque consedit, missis ut plerumque facit ambagibus non aperte suspicax et tamen libere causaemomentum ipsius agitat :  „Nach neuesten Erkenntnissen waren Sie zur Tatzeit nicht zu Hause ; wo waren Sie dann aber gegen 22.00 Uhr?“

„Ehem“, caput extollens praeoccupat: „Ut nunc est, ex me sciscitari festinatis, num delicti tempore fuerim alibi. Video enim, quid agitatis; quasi vero nesciam, quo spectet ista loquela; ratio vobis enim videtur minus apta quam simplex in suspicionem quadrare meam.“

His parcentes praestigiis inspectores, quibus assolent oculis eruditis, ut silenter sic attente vultus dominae sequi; invicem oculiloquio consentiunt. Nempenumquam frontes aperiuntur, tectae semper sunt mentes. At hi homines indagatores reconditos excipere sensus sciunt. Superaddit illa paulo vehementior:

                  

            

Hic Leo, quod non assuevit, nisi cum fit occasio requirendi, responsum dat non debitum, verum praecepti criminologici retinens:  Im allgemeinen stellen wir die Fragen.   Et quia res postulare videbatur, commissarius, qui fungendis officiis ad rationem iuris instituti cuncta referre solet, ubi surrexit, paulo minacior : perquisitionis se potestatem totius domus, ubi sibi videretur, esse rogaturum adseverat.

Mulier repugnat, quaenam ea ratio concludendi sit, sciscitans. Tum Gerd: „Sie können davon ausgehen, daß wir das nicht ohne Grund tun“. Et Leo „Ich danke Ihnen für das Gespräch.“

Dum ad autoraedam vadunt, fieri potuisse consentiunt, ut socrus apud se corpus delicti conditum haberet. Ceterum omnium primum indagandum esse taxiraedarium et ni eum inquirendum censent.

Non infructuosum id neque sterile colloqui genus fuit, etsi nihil clarius nedum explorati quicquam effectum est. Principium malorum capi solet ab eo, qui de recta regione ferox potius quam consideratus, invidiosus quam modestus,

Odiosus quam comis deflexit, ut ingruente fato aliquo, dum scelus urbanicis maxime locis gignitur, sine spe profligatus deviationibus haereat postremo criminalibus :

Seu venator rupta societate coniugali suetus necandi convictorem e medio tollere meditatur, cum fortuna dimicet sua ; seu aeris alieni magnitudine, quod inersura latet, florens prosperitate rerum quidam, homo durus et aspertaeniae continuae cultor in operis vacationem repente cecidit calamitosus, ut iaculatoria palaestra doctus in miseriis opes adulterias respicere sceleste coeptet.

Seu alius in hasardi cupiditate seape versatus ob insitum animi furorem chartulis improsperis fraudulentisque damnum fecit ingens, ut obaeratus in malis res novas quaerat ;

Seu multa sponsione certatim victus quidam claustrarius, utpote malis vitiatus, domesticis, cum pecuniali difficultate teneatur, oculum adiecit locupletis cuiusdam collectaneis gemmarum vel hereditati quasi sibi venienti, quam modo surripere possit, quod nisi vi non contingit ;

Ac psychotropicorum saepe cryptopolia sive mercatus furtivus caedem fert affinem rei :

Si qui misericors obnoxium toxicis medicaminibus hominem periclitatur eripere negotio nefario; nam complices flagitiosi circumsedentes abacum discothecae sublustris, malefici pexo capillo beneque barbati, simul atque veste perbona tpus loco rectoris – illudens ultro famoso suo negotio rutilucido – hominem nutu designavit, tamquam canes immissi perniciem illi sunt minitabuundi paraturi, iidem plerumque iudiciis convicti vel a chartotheca iudiciali biographiaque male noti, hoc est macula vestis notati.

Vertuntur casus in amore potentia pecunia ; succedunt in acervo criminum magno concussio (exactio violenta), prostitutio, mortis mandatio, criminalitas mox aeconomica mox corporata.

Societatis corruptorum caput, hoc est decora specie vir primarius, confector quidam negotiorum (franc. Chargé d’affaires) idemque largitionis auctor homines cottidiani muneris et collegas circum se convivator alacer habebat. Pertentare cupiebat, cuius enuntiatione criminis interea conflictus socialis maturuisset. Hunc vitae laetioris hominem non existimares caedus praecogitatae machinatorem quondam suorum laqueis iam dudum sortis iuretivisse. Quos vita congregaverat, fortuna diversa calamitati dedit : Verum enim vero cui deferebantur fructus etiam dormienti, moliens idem nefarie scelus denique concidit, qui sicarium mercede conductum invenisset.

Simili ratione difficultatibus expediendis diversa maleficii consilia conatusque tractantur. Inhaerescunt semper adulteria, quod est pervagatum iam malum et in annos potentius, scaenam catalytice dominantia. His implicationibus quoquo simultates evagantur, donec erumpant odia ; in ultima ratione nefarius fit impetus et nefas unius aut conscientia sectorum aut nullius ; ab incerto recessu fragor sclopetarius ingruit.

Accedit ad corpus temere iacens medicus biocoyticus collegis inspectionis praesentibus, de genere mortiferi calibri, de loco vulueris inflicti, de leti tempore, de teli coniectu (PETR. 90.2) commissarium edocet. Haec eis impigre communicant operam. Qui tantum initio tenent : induat licet pertinacior aliquis personam innocentis vel eius , qui conscientiam naegare parat, propriam naturam deponere sive quicquam remittere de conscientia posse neminem. Urgebitur is primo ceterorum adflictis animis, denique suis ipsius premetur aerumnis. Igitur utendum animis est , dum difficultatibus calent. Ita psychologia criminalis , a cottidiano phantasia, disciplina sive praeceptum, fama denique iuris emanans imprimis illuc spectant, ut certis institutis obtemperantes legum custodes, dum suspector invisunt, urbanitate servata scelereatoris ipsius animum consistere non sinant, ei gradatim constantiam adimant frequentantes adventus suos instantesque disquisitionis. Quippe quod sane diuturnitas adferet, a principio maturandum est flexibilitate vigilantia perseverantia.

Diversi sunt irritati hominum animi variante commoda singulorum fortuna: dum vigent metus et suspicio, hos dolor lentos redigit, illos – in eadem autoraeda mutuo maerare profligatos conscientia tenet utrumque; sessitant vultibus immobiles oculis in immensum defixis muti. Qua foedi criminis parte degravantur? Postremo: “Dicas tandem aliquid” inter grave silentium alter; bilis atra responsum gemitumque supprimit.

In prandii concessu nonnulli facinoris conscii, sicut usu cotidiano familiares, ita gemitu prius quam iurgio secum discordes, ultro citroque noxam alterius aperte trahentes exsecrationibus agunt. Suam quisque fortunam conquerentes onus relicti sibi dedecoris evadere nequeunt – pater filiam minorennem nefario stupro commaculaverat – quo se convertant? Apposili cibi taedet.

Tunc ipsum ostio patente fit inspectorum adverso tempore superventus. Oborto silentio commutatio rerum incidit. Leo callide ridens, istam iam uno aspectu qui sentit hominum formidinem, personas introfert: „Guten Tag. Mordkommission. Kreß, meine Kollegen Heymann und Richter.“ Torquent oculos in advenas difficiles; torpidi defiguntur, quid futurum sit, exspectantes. Stupor mentes occupavit. Quis enim eorum continuati maleficii notitia percussus, si non quicquam aliud, at sese saltum retegere conatur ? Sermonem infert commissarius, respondet ex eis unus; fatur aliquid homo nescientis induens personam. Inde, dum inter se furtim aspiciunt, in sermone circumit ab alio ad alium species imagoque dissimulantium crimine scelesto se compellari. Ut inspectores ordinatim, sic inviti testes perturbate. Eo planius loquuntur vultus et oculi. Prudens nemo parte confessionis inspectoribus cessit eorum, qui translucida perspecti cognitione manifesti criminis inscios innocentesque simularent.

Inspectores rem ex usu metiebantur ; incendium familiare conspicati non nequiquam discedunt. Qui cladem singulorum et maerorem ex officio spectant: Gerd: „Die spielen offenbar den Dummen.“  Axel: „Auf jeden Fall dicke Luft, und gegessen hat auch keiner was. “  Leo: „Die wissen alle mehr, als sie uns erzählen.“

Quid quisque seu laboraverit seu respuerit, dum vadunt ad autoraedam, ponderantibus religionem facinoris in se recipere neminem in ipso vitii loco satis apparuit.

 

                                                                                                                 Januar 2004  

zurück