Pars posterior:

De psychologia suspectorum de histrionibus, de arte quaerendi, de vestigiis retinendis, de relatione quadam inspectoris, de quaestione secreto facta, quomodo commissarius in custodiam dederit.

 

Inter haec ignari plerique sunt caede commissa, quid acciderit, qui percussor admiserit. Ad primum eius rei nuntium exspectatio gravis et assidua calamitatis intestinae movetur sentientibus appetivisse sibi res iniquissimas. In acerbitate rerum fit ab recessu iactus in opera porcellanica, stupefactos fortunae mole provocantia sensus. Alios alterius cernentes facinus miseris luctuosisque sibi temporibus religio tenet, ut ad animi conscientiam comprimendam sedativis se pillulis inebriantibusque spirituosis reficiant, qui coram inspectore dignitatem retineant. Hos effingere clare distincteque mores maxime varios naturasque contingit actricibus animi tragici actori forti pectoris duri. Perrarae hilaritates exoriuntur, percrebro lacrimae movent. In inspectoribus animus aequus eminet ex professo; verum dolent interdum quadamtenus et ipsi: In lamentatione muliebri simul officioque sociato concordantur animi. Quem quidem auscultantem spectatorem non actrix tragica, dum in gemitu fletum absterget, cum quadam miseratione delectat?

Qui commireris in alicuius supellectile sclopetorum exposita collectanea venationis indicia bestiis infestae sub iure venandi subiecta, eadem iniuriae nove consentanea praebentur necandis hominibus instrumenta scelerata.

Verum quo paulo ante sclopeto traiectum est? Admovet nares Leo, qui iam seiungit infectum residio vapore.

Res exardescit, si cui testimonium inspector denuntiat. Sic enim Leo magistro machinarum, quem in Cafeo nomine "Bader" Hortis Urbanis propinquo mane composito vultu venientem pedibus  ad colloquium convenit, fidem derogavit. Ubi consederunt, infert commissarius ablatam summam cantionis; affirmat coniunctum eum sorte , non cognatione directa cum praeposito technico esse; quapropter recusare de eo testimonium non debere. At homo fide carens, qui perpetuatis incaluisset cervesiis, irrisit: si hanc criminis formulam vellet, aversae prius pecuniae suspicionem quam quicquam aliud esse probandum iniecit.

Hic commissarius exoriri: si nolentem impraesentiarum testimonium in fratrem (ex matre germanum), cui nisi devinctus officio non esset, tempore sane postremo iuratum esse daturum; in tali delicto praesertim sub caedis causa, sub contagione sceleris necessitudinem nocentis hominis eum nullam esse violaturum. Verum ille adbreviato sermone coarguendum prius esse quam purgandum subiecit.

Neque tamen Leo molestum typum incolumem abire sinit; qui, ubi domum cafeariam excesserunt, paulo vehementior: "Haben Sie eine Waffe" "Ich?" "Ja, Sie!" "Nein." "Wir sehen uns wieder." Ille tacitus eum aversatus loco discessit. Leo deinde coram collegis in grapheo: quam longe abesse a confessione criminis eum videri, qui iam ipse probandum aliquid noxae censeat.

Plerique criminis diluendi causa mutabilem cum fortuna  vel tempore veritatem gerunt, quam inspector  a silentio vindicatam videri vult, et oblivionem licentia mentiendi miscent. Leo Kreß: "Die Wahrheit macht meistens einen Bogen um mich." Semper in suspiciosos incidunt. In sceleri finitimis circulis neminem  reperiunt, ad quem suspicio coniecturave non perveniat, nisi forte quidam sceleri propior fuerit. Eo testante, quem in suspicionem adduxit, eius pictura phantomatica componitur. Plerique culpa capitali vacant, at numerantur in parte consciorum; affines delicto testes rari sunt, tenues incerti nedum locupletes. Alii, quamvis  non deliquerint, tergiversari praetexere defugere trahentes crimen, interdum modo restitantes modo reluctantes vultu tegere taciturnitate celare.

Cum enim in habitatione muneri connexa gratificans directori suo praepositus technicus, ante triennium corrupti documenti convictus, super quaestionem ab inspectoribus  rescisceret, in numerone suspectorum putaretur, huic Gerd scite: "Wenn Sie uns nicht helfen wollen, einen Mord aufzuklären, müssen wir Sie zwangsläufig verdächtigen." Addit Axel definitive: "Warum wollen sie Ihrem Chef ein Alibi verschaffen?" Obloquitur ille: quidnam crimonose suspicioseque scrutarentur; eius rei se posse testimonium dare confirmabat. Sub id animo tranquillo Leo: "Dann kommen Sie bitte morgen früh um 9.00 Uhr ins Präsidium, da machen wir ein Protokoll." Et chartulam monstrat (9.00 Uhr).

In eo discrimine colloquii praepositus oculos in commissarium paulo procul stantem conicit; quasi confestim sit responsurus. Primo tacet.Iam inspectores intellegit fortioribus  etiam posse remediis agere. Qui ne testimonio quidem sed leniore protocollo perturbatus erat, qui camisiam propiorem repente bracis videbat, receptui cecinit, cum depulsus est de defensione sui moderatoris ita, ut illud alibi ceciderit.

Eo loco cum inspectores aliquid se consecutos esse senserint, ille se sentiebat existimatione vitae quoque superioris iudicari.

Adesse iussa venerat in Praesidii grapheum flava iölla directoris amata - tantum enim iam resciverant.

Stat ad talos defluente veste subserica, cum capitio (HIER. epist. 64.14) nupta filia consiliariae medicinalis. Animum spirat ad contentionem paratum. Inspectorio consessu nihil movetur. Oblatum ficto vultu sedile repudiat. Tum Axel urbane: "Geht es Ihnen nun besser?" Minime. Gerd: "Trotzdem scheint der Tod Ihres Mannes Sie nicht sehr beeindruckt zu haben." Iam inde Leo, ut fidem eius exploret: "Frau Marquardt, ich muß Sie von berufswegen etwas fragen: Haben Sie einen Liebhaber?" Quid ista prosunt?! "Das ist normale Polizeiarbeit." Quid, si non negem? "Dann hätten Sie für den Mord ein Motiv."  

Hic illi lubrica defensionis exstitit ratio. Tacitis inspectoribus et arbitris perturbationis matrona vultum demittit. Dum haeret, Gerd in rem rediens instat aliunde, breviloquam sectatur Axel. Sed antequam altercatio longius procedit, flava sermonem abrumpit: ad fidem eorum se non confugisse, mortem se mariti vita superavisse declarat. Dixit, convertitur; abscedentem inspectores dum obstipescunt, erectis oculis prosequuntur, donec foris clausa est. Sub haec Axel, qui circumspectum retinebat, facete: "Wer bringt sie denn nun nach unten?"

Qui suspicione nimis gravatus est, ubi discesserit, intus ne vim sibi consciscat, usque ad portale deducendus videtur.

Cum versantur in indagine, cognitiones singulas colligunt. Condicionem propriam hominis tenent, verba congruenter sequuntur. Quotiens de eo, quod commodum erat, satis exploratum censent, extemplo discedunt: "Das war's schon" commissarius. Atqui, simulatque quidam auctoritate quaerentis urgeri se videt, praeter opinionem delapsa confessione nonnulla, flexiliter agunt, interrogare captiose pergunt, cognito quodam illato, si quid inconsultius elabi sinat, experiuntur - et plerumque gratias agunt. Tempora servantes rerum vestigii locos insequuntur et, quidquid in iis progrediuntur, perseveranter collatos ad summam denique compertorum perducunt. Sic in praxi.

In thesi, cognitionum statu tenui Leo, dum in grapheo se demittit in sedile suum, coram collegis exilia frustra compertorum ad visionem coniecturamque revocabat illuc inferens axioma, quo patentior comperti paucitas fieret, quod ad conclusionem etiam deduxit, admirationibus collegis ordinem rerum aliquem dilucidiorem, ut alterna varietas cogitati superioris induceretur. Id consilii collegae refragatorie sequi. Oboritur denique Werner: "Aber wie willst du ihr das beweisen?" "Frag mich was Leichteres" Leo.

Ita tempori quamvis multo die numquamdesunt, ut hominem sceleratum e tenebris extractum iudiciis tradant.

Iam advesperascebat. Per longum spatium temporis Werner "canis odorisequus", biocolyta religiosous iuvenisque sollers (qui quondam aetate ineunte, nisi fallor, artibus aeroplanigae nuper exerceri se voluisse fatebatur), quem sibi Leo gaudet esse biocolytam sagacem adservatum, in domo necis accessu libero, quod est in eius potestate, conclavia eum adiutore pertemptaverat loculos ductiles aperiendo perscrutando, cuncta pervestigantis opera manus exsequens ita tamen, ut sine congerie turbave rerum cuncta sint sublata suoque loco reposita diligentia; neque vero quidquam armorum simile reppererat. Tum demum sub lecti mattaracio pistolium ubi animadvertit, ilico linteolum (APUL.met.2.30.9) mundum ex utensilium arca promit et artificiose tectis eo digitis illud sustinet duobus: e supellectilibus conditis extractum est ad postremum corpus delicti, pistolumque foliis integrum accuratius anquirendum de dactylo grammatis in laboratorio suscepit.

Interim Axel ad referendum in grapheo praesto fuit. Ibi stans coram collegis multa fusius disserere coepit:

In fabrica magistrum se machinarum, semper in contrarium innixum,excussisse; ex officina metallina pridem aes alienum grande conflatum esse, quod "operae sors pecunialis" (germ. Betriebskapital prompta de lexico auxiliari Societatis Latinae nostrae Almae Matris Saravipontanae) haereret impedita diu venditione, id quod a ratiociniis emineret; non esse secretum negotii testibus accumulatis mercibus, laminis tenuibus mercatoriis, mediis, crassis aliisque metallis; atriensem (magistrum domus) conquassatas res domesticas in prava dispensatione positas videre, in re tamquam familiari cuncta praecipitia ad interitum ruere; principium cladis a directore proficisci, consilio saepe labi, animo esse mobili, personam hominis induere comis, crimine denique caedis eximi non posse propter obtrectationes;

dixisse id ad criminandum inductum; eandem rei calamitatem cum ex chartis negotialibus apparere, quas, quoad potuerit, recognovisset, tum praepositum technicum confirmavisse; ipsum autem magistrum quidquid superiore nocte transegerit in officinis, planum facere nequire; susceptorem operis in grapheo suo lucubratione detentum fuisse, quem alibi versatum esse tum temporis videri vellet. Quid sciret, non dicere, quid diceret nescire; dum omni ratione se iactaret, crapulam exhalare quam potaret cervesiae capacissimus; perlectis matris litteris tristibus ac miseris de sua malignitate visum esse cogitare.

Quae cum ita essent, quamvis in multa suspicione dari documento nihil posse Gerd censuit. "Wir wissen jetzt aber mehr" Leo. Quid in compertis verteretur certi, dum huc illuc iactatur, Werner ingruit abrupte colloquium interventu suo dirimens et magna verborum turba, quae recens detexerit, edissertando collegarum aures obsidet. Uno quasi spiritu pronuntiat, quo nihil optatius poterat accidere quam Leoni. Ut primum adesse pausa exigua videtur, ea occupata Axel oculis illis ordentibus: "Kannst du inzwischen mal Luft holen?"

Nondum ille ad robora rei pervenerat: in cellula pistolii duos abesse globulos; tantosdem eiusdem fabricationis in enecandum esse coniectos adseverat. Dum eius vultus exhilatarur. "Aha" Leo. "Ja, das habe ich auch gedacht" Werner. At dactylogrammata exorata esse nulla. Tamen moderator commissionis opera collegarum confirmatus est.

Super haec introit ex officio biocolyta significat commissario venisse matronam, quam Leo tum temporis adesse iusserat. Qui collegas transire monet. Malebat humanitatis respectu cum ea secreto colloqui. Salutat uxorem praepositi technici . Huic sedile compositum offert: "Darf ich Ihnen einen Kaffee anbieten?" Gratias agit. Tum ille taeniae sonigerae se decursum sermonis mandaturum esse plectrum premens praefatur. Contremiscit misera toto pectore et fracto animo se sustentat. Ut erat abnoxia, quae sustinebat onus aliquod, capere mente vicissitudinem rerum condicionemque gravissimam vitae novam non poterat.

Denique colligens animum inops consilii velle se causidicum fateri: "Tun Sie das." Commissarius leniore quodam sono vocis utitur. Inter collectoria et actorum coopercula iacentem catalogum telephonicum ei suppeditat. Neque tamen usque telephonema vult, comitate comissarii desinit uti. Qui pergit indagare; Exigua responsio minus opinione certi dedit. Commissarius non urget, subicit - lenem et mansuetum prius quam vehementem existimares - ex ea se ministros ab identificatione dactyloscopiam suscipere iussurum; contentionem et comparationem (sive confrontationem) se non esse instauraturum.

Der Alte, simulatque cuncta in congressum eorum, qui versabantur in crimine, comperta esse pro certo habuit, homines eos in senaculum fabricae convocandos curavit, inter eos et percussorem versari. Quis tandem is fuit?

Primariae partes interea, dum res satis calet, ad commissarium delatae sunt. Tenet maestum quoddam silentium. Consilio utitur suo. Incipit singulos iudicio tangere praesentibus collegis, ora simul intuetur. Que sunt eius auspicia? Humanitati suae se commisit. Non magnus erat suspectorum circulus. Omnem exspectationem excitandi consceleratum hominum, cuius animum si  debilitatis rebus ac desperatis infregisset, ut aerumnae finem faceret, in eius confessione libera posuit: oratione moderari singulos, sententiarum uti ponderibus, animos premere per verbi gravitatem vultusque sui, si posset homicidae tandem confessionem pro fructu laboris eytorquere.

Quem vix facinus illud admisisse reputares, atriensis, quem quidem ipsum evocaverat, sic auctoritati commissarii cedit, sic instanti necessitati paret, ut se commisisse fateatur.

Affert causam occisionis; rem ut a principio gesta erat, recordatur enarrans; ad postremum odio permotum, ut apparuit, prudentem generum consiliariae medicinalis se necavisse. Id hostilis odii, id facinoris pessimi vere profiteri: quidam dirae necessitatis conflictus recrudescens perhorrificus collegis commissarioque videri cum contuito stupentium defigentibus in loquentem oculos.

Atqui res illi miserae sunt, miserior casus ipse, miseret neminem. Der Alte spectato iustitiae tempore severitatem adhibet, ex officio hominem compellat:

"Ich nehme Sie vorläufig fest unter dem dringenden Verdacht, Herrn Marquardt ermordet zu haben."

 

So streng sind hier die Bräuche!

 

                                                                                                                 März 2004

zurück