ALEXANDER DUBČEK

sive

de vere Prahensi

 

 

Quamvis expers timoris et sui fidus homo Russicus esset potentatus politicae classis sovietarum realiter cogitabat. Zari, qui nulli bellum intulissent praeter tenues incultas­que gentes statu quo vivebant. Sovietae deinde, bello peracto posteriore mundano, dilatati civitatibus occidenta­licis arma duplicabant, si resistere populis cultioribus possent. Occidens nequiquam dearmandi rationes inferebat sovietis restitantibus; tamquam Atlanticus miles ex uno iactu semel icat, Russico sit opus altero iactu.

Interim hereditas Stalinistica premebat. Quid igitur facto opus fuit, ut imperium tantum cultu civili diversum in aequilibrio teneretur? Opus erat ideologia, qua directae civitatum foederatarum mentes "Fratris Magni" dicionem sequerentur.

Nam iterum adventus idearum occidentalium libertas et demo­cratia, nisi saepta ferrea valerent, politicum systema ruinae daturus erat, cum primitus Octobrina revolutio autocratiam resciderit, quoniam capitalismus regiones egenas auctor ediderat, quibus denique communismus internationalis respondit.

Interea socii  Moscuenses fermentum in spiritu fuerunt abolendi principatus alieni. Undecim viri  Graphei Politici ratione totalitari summae rerum praeerant. Quoniam sovietae suspec­tos haberent satellites Atlanticos, ad fidem spectandi fuerunt eorum secretarii primi. Sic in Grapheo Politico Socialisticae Partis Unitae (SED) sovieta sequi silentio consuerat, quae socii  disputarent atque decernerent.  Laesam ea specula suprematiam civitatis existimes.

Anno 1967 unanimitas in Pacto Varsaviensi stabat. Autumno iam exeunte labefieri  statum rerum arbitratus est secretarius primus communisticae partis Čechoslovachorum Antoninus Novotný, probator fidelis doctrinae Leninisticae.  Et enim labente denuo re oeconomica, quod in sovieticis civitatibus usu veniebat, primum inter principes partis commemorari medicina malo  idonea medendo: Ota Šik, professor Prahensis, systema marxismo capitalismoque prudenter mixtum theoria, dispu­tandum proposuerat. Novotný tum, qui videret eius generis intentiones idoneas esse disciplinae molliendae, virum primarium Russicorum communistarum,  Leonidam Brežnev, Praham advo­cavit: se, quantum unius hominis ingenio provideri  potuerit, in eos inquisivisse; plus pollere summi principis ingenium; cum singulis conloqueretur. Quibus ille circumitis, qui per­sonam concordium induerant, fide firmata Moscoviam rediit.

Atqui die 5 mensis lanuarii  (1968) Novotny per suffragium de loco principe secretariatus est deiectus.  Successit ,,spiritus rector" Alexander Dubček, homo Siovachus, vir ut comis alloquiis, ita quid ceteris persuaderet certo sciens, natus annos 47 aetate florebat. Nihil factum esse novi tum temporis occidens aestimavit.  Etsi procursor perpendicularis ne inter Čechos quidem Prahenses, qui sibi soli rebus modera ri politicis in civitate communi ducebantur,  oculos in se vix convertebat: non cum persona alia simul alium fieri statum civilem.

Atqui Dubček, vestimento conspectus occidentali (Glencheck), quo iam ipse more vivere solebat, populum quoque vivere volebat. Circumire homines in publico prope contionabundus hor­tarique versarent in animis secum,  quidquid in re publica gereretur, autogrammatisque fidem dictis addebat.

Antonín Novotný bei einer Rede vor dem     Der wirtschaftliche Reformer Ota Šik

XIII. Parteitag der KPC, 1966                            im Jahr 1968.

 

 

Mirum Id hominibus videri, quaenam ea recens aurae popularis captatio esset, quaerentibus: at enim quid habere aliud in se prensare homines vulgarique cum infimis nisi ut propter inique gesta pleraque civium cogitationes a difficultatibus oeconomicis deflecti cuperet. Haec fremunt Prahenses. Verum interea Dubček acta non verba sermonibus addidit. Primo dux generalis nomine Ian Šejna, postquam e Čechoslovachia profu­git, qui dicebatur Antonino Novotný copiis militaribus adfu­turus fuisse, deinde deiecti dignitate famae Stalinisticae primores aliquot partis, tuendi proletariatus assectatores ut privato filo  sovietis coniuncti sic invisi populo  pleri­que decessu suo fecerunt,  ut sovietae se rebus disiunctos esse, populares vero rerum prosperiorum principia fieri viderent. Nec inter parietes modo liberae voces oriebantur, sed subductis demum e publico vigillis adire singuli singu­los ac de re publica deque rebus colloqui, quas ,,Rude Pravo" partis Acta miras in lucem proferre consuescebant. Dubček in ore vulgi versari coepit, qui sodalismum ex humanitate spectari  voluit.

 

Haec animorum excitatio ne protinus ad suae civitatis existi mationem hominum permanaret, primores externarum partium pertimuerunt, ipsorum fortunam conferentes cum iis, qui seu moniti seu sponte nuper in Čechoslocachia scaena politica de­cesserant. lam in initio mensis Aprilis erat, cum insueta sovieticis mentibus ut instabilia sunt allata haec: Omnes consensu magistratus abdicaverunt. Brevi post creatur auctore parlamento magistratus principalis Udalricus Černik. Vir ingenii novi - praetermisso consilio sovietico praegu­stantis, exemplo neglecto obligatorio - quae lege constitui nova suo magistratu velit, legatis exponit: primum omnium oeconomicae rel rationem ad utilitatem domesticam esse accom­modandam; defastgandam in utilitatem navitatis privatae; ad hoc in actis diurnis litterisque liberam vocem esse oportere; qui Stalinisticis iniuriis premantur, in pristinum statum qua dignitatis qua fortunarum restitui debere.

 

Huic programmati Leninistici ritus tantummodo per speciem iniecti sunt.  Inde scriptores plerumque communistae libera­les ,,Destalinisationem" provehebant.  Hos diurnarii cunctan­ter sequebantur. Ut occidenti mos erat loquendi, tempestas politica roralis incedebat.

 

In exitu lunius mensis erat, cum scriptum quoddam in aspec­tum lucemque civitatis prolatum est auctore Ludovico Vaculik, quae dicebatur manifestatio duorum millum verborum. Excerpta quaedam:

 

 

... Optime corporati sunt communistae, quorum pars progres­siva sublevanda est. Sed praecipue postulari debet, ut communistae proposito programmate locali circulis civilibus rationem reddant...  Si partis primores quidam auctoritatem se principatumque partis  (führende Rolle der Partei) in fide civium sola nec arbitrio collocaturos ipsorum esse promise­runt, hoc pro fide probandum est…  Supra ea ministris pro­curatoribus praesidibus spatia temporis concedenda sunt,quibus ad officia complectenda facultas oportet ... Omnino confectores oeconomici quaerendi sunt idonei,  qui locis insideant primariis. Poscamus igitur a directoribus, ut rata da­taque fertilitatis oeconomicae praebere rationesque reddere parati sint et exponant,  quibus inde pretiis producentes fungi possint…   Caveamus litigationes; ne nos inebriemus in congressionibus politicis, at detegamus emissarios atque speculatores…

 

Regimen hoc publici muneris coepit esse populare. Docu­mentum civile Sovietis vituperatoribus contrarevolutionis crimini datum est. Subscripserunt homines Europa tota notis­simi sicut Aemilius Zatopek, Olympionices in parte cursoris Marathonii, Vera Časlavska, quae rebus gymnicis aureum numisma quartum retulerat, et multi alii.

 

Crescere sollicitudo protinus inter primores foederis orien­talici. Convocatur secretariorum conventus mense Maio  Mosco­viam. Dubček non adfuit: se, quod pro statu rerum Čechoslovacharum oportuerit dici,  in Dresdensi conventu dixisse; nihil esse, quod eos oporteret timere. Atqui non ignoravit auctore sese tentari  systema communisticum, qui praesertim nuper in supercilium Sovietarum incidisset, quod neminem decepit.

 

Incessit Sovietas trauma. Ferunt Alexium Kossygin, cum Hol­miae publice commoratus constituto prius Moscoviam redisset, interrogatum ab diurnario, quid in Suetia gessisset, quotiens Sueti nomen effaturus erat, haesitando Čechoslovachiae vocem elabi pati.  Interea Brežnev veritus, ne de suo iam ductu ageretur, in officio tenendos aliquando functionarios eorum esse statuit conciliumque sociorum omnium Varsaviam advocavit. Ibi sui studio nunc incusare Čechoslovachorum principes, quod non resistant, quibus integrum non sit recognoscere communicationis instrumenta sodalis, et, cum instabilem statum communi­sticae partis aperte querantur, litteras auctoritate communi perscriptas ad Conventum Centralem Praham deferunt: recidivum apud eos crescere capitalismum; quod superiorum labore stu­dioque fundatum amplificatumque sit, res novantibus obici se nihil umquam esse passuros.

Jacobus Carter         Leonid Brežnev

 

Adversus haec in incepto reformatores persistunt, qui capere speciem interim audacius gerentium fortunam suam coeperunt. Ceteri continentis Atlanticae populi velut ad spectaculum positi litis internae communistarum nullum habuere diem, quo non apud eos aliquid increpuisse videretur. Postremo Čiernam ad Tisum flumen sitam colloquio locum delegerunt.

 

Alexandro Dubček quadam nocte ferunt per arva meanti, qui multa secum volvens quiete privaretur, hominem quendam obvium fuisse sciscitantem, quo statu res essent.  Vocem princeps cum vultu hilari nullam misit praeter vulgarem: se bono esse animo. Ille sollicitus abscessit. Tamquam in re levi, dum salus agitur civitatis, non percepisse discrimen ipsum rerum secu­rus futuri  videbatur. At undique voces audiri  deposcentium, ne quid eorum quae profecta iam essent,  in discrimen daretur disputantium.  Cura subibat consideratos, ne nimis avide ruentes ad libertatem delaberentur in pristinum statum rerum. At nihil iam tardari  nedum reprimi quicquam, non sisti iam pro­gressio civilis poterat.  Extremo quodam tempore Brežnev epi­stula Dubček monet: nisi actutum recesseris, venturi sumus. Homo sincerus et candidus infestam papyrum in veste condidit tacitus.

 

Sequetur altera pars!

                                                                                                       Oktober 2004

zurück