ALEXANDER DUBČEK

sive

de vere Prahensi

 

Pars altera:

 

lam vero coacto Foederatorum exercitu die 21 mensis Augusti primo mane cum vi tempestatis urbica loca strataeque Prahenses curribus cataphractis impleri.  Fit adversus obses­sores lapidatio singulorum vicatim, donec vehicula militaria suo quodque loco constiterunt.  Recenti violentia dux genera­lis Pavlovski conscendit Arcem Prahensem,  ut praesidem rei publicae Čechoslovacorum generalem exercitus Ludovicum Svobo­dam telephoniductibus intersectis ignarum rerum, quae foris gererentur, ad dicendos magistratus novos urgeret, qui sovietis approbati videbantur. At indice nominum repudiato Svoboda restitare, qui perseveranter postulavit, ut in condicione rerum perdifficili sibi communicandi cum Sovietis ipsis Mosco­viae potestas fieret.  Neuter obstinatione superavit.  Infecta re Pavlovski discessit.

Sovietae respectu legis agere quam vi malebant, laborantibus amicis succurrere videri.  Inops consilii generalis Russicus in Cremlino potentes telephonice vocat: "Quid faciam?" Illi ne Svoboda veniat; interim adeat singillatim eos, quibus in­dex prioribus faveat; persuadeat Moscoviae summam eos fidem habere. Pavlovski primum ad se vocavit Aloysium Indram, iuvenem politici curriculi cupidum.  Is ubi id rogationis coram accepit, restitit ac repudiavit: ,,Iram ego populi  subeam? Minime." Neque de ceteris quisquam est ausus gratificari Sovietae quicquam.  Iterum Pavlovski sub telephono: ,,Quid faciam? Denique: ,"Veniat Svoboda." Is confestim ab Arce discessit, usus aeroplano Moscoviam pervenit.  Sovietae limusina genera­lem ab aeriportu deductum in Arcem per Moscoviam populo nutantem praebuerunt. Pravda  (Veritas) enim postero die: ve­nisse Svobodam pro fraterno auxilio gratias relatum.

 

Communistae reformatorii convenerunt:

Josip Broz Tito

Marescalus Jugoslavorum

(Marschall Tito)                                                    Alexander Dubček

                                               Ludovicus Svoboda

 

 

Erat autem veritas longe alia; ubi viri summi consederunt, Svoboda pergit postulare; homo grandis natu, canitie decorus hero Unionis Sovieticae, vultus et vox conscientiae rectae certa minitari: nisi denique Dubček, Černík, Smrkovskí  (praeses parlamenti) Moscoviam ad consultationes venissent, hoc in ipso sanctissimo Russiae loco futurum,  ut in infamata re mortem sibi conscisceret.  Species ipsa propositi versantis­que sub veste pistolii torpidos defixit mutosque parumper te­nuit. Neque dubitatum est, quin praesertim imperatori con­stantia atque fides inesset. Illi precari primo,  ne in ipso discrimine rerum socialismi communistarumque causae deesset. Ubi eum in sententia perstare senserunt,  flagitanti cedunt. Postero die quos dixerat praesentes sunt, a Carolo Hofman, capite custodiae secretae comprehensi Prahae retentique, 505 pites interim restituti.

 

Ille vero Carel Hofman, cuius opera Pavlovski solius ute­batur, dum lucem fugit, suo consilio deprehendendis ,,seditionum auctoribus" officiales circummittere.  Simul exeuntes cur­ribus cataphractis Russi circumspectare sermonem quaerentes ab iis, qui de causa militaris interventus ipsi quaerere coeptant: amicos venisse se comprimendis seditionum auctoribus, at mirari maxime, quam  lacidam speciem cuncta haberent. Alii quibusdam impulsoribus Čechoslovachis advocatos ad auxilium mature ferendum se venisse memorabant.  Verum auctor ipse qui vocavisset, nec a Russis patefactum est neque collaboratores umquam ulli professi sunt.

Verum qui dimissi comprehensum erant, neminem invenere praesentem: emissiones radiophonicae stationum viginti quattuor vocis liberatoriae brevissimis undis ad informandum rerum status variantes continuo serere; interim: ,,Aemili Zatopek! exi statim domum tuam, te prehensum in itinere sunt." Prehende­runt neminem; officiales enuntiaverant nomina.

 

Hinc ipsi Russi discurrunt ad prehendendum. Sed oculorum acie velut hebetata quidquid ad superandum homo cataphractus com­parabat, animorum istius ignarus naturae, datus ad ludibrium Atlanticae civilisationis haerebat in magno praesertim dis­crimine rerum, quod quidem ipsum ingenium detegere solet. Non quidem fracti, quos occupavissent, sed sui fidi Prahenses homines aversam partem nominibus delectis viarum nobilitave­rant:  ,,Smrkovska"… Dubč…  Čern… Svobod… mille stratae denominabantur. Superpotentatus Ostroeuropaeus circumspectum amisit. Idearum id quoque fluentum novum quoddam opprimebat eos atque subigebat.

 

lam aliquid inici religionis occupatoribus, qui tantis insu­per viribus occupatos ludificari viderent. Fecit ab altera parte species rerum anxietatem iis, qui multa nocte canonarum sibi tonitribus animos facerent; ingerere temere proiectilia caelo vana. Homo quidam gradus militaris maior pistolio mor­tem sibi conscivit: honoris opinio conceptam ex iniuria militari  turpitudinem non diutius tulit.

 

Interim per emissiones liberatorias creatos ante militarem interventum in regionibus delegatos, qui plerique dicebantur in res conformati novas esse, ad Conventum summum partis Centralem Praham acciri placet.  Labante vi militari  reformato­res ipsi navitatem impetus primi recuperabant.  Praecavendum illum ut illegalem Pavlovski censuit. Quibus autem uteretur iuvantibus nedum praevertentibus? Inspectante Sovieta caeco convenerunt in sedem industrialem ČKD ad mille delegati. Die tertio consulta per liberas emissiones edicta sunt. Magnae rei momentum documento fuit concordibus omnium animis ex tot centenis incolarum milibus fuisse Russis indicem neminem.

 

Illuc inde protinus versae sovietarum mentes,  quemadmodum se-men et causam malorum, Alexandrum Dubček,  hominem stantem utpote munere protinus fungentem suo, primi secretarii loco moverent. Peractis mensibus quattuor post quam vim adhibe­bant,  vix quidquam de nervis minui verid Prahensi videbant. Prin­ceps maxime popularis ubi prodibat, homines choro: ,,Dubček! Dubček! Dubček…  Nullam umquam aut breviorem fuisse dicunt aut acutiorem quam eius nominis vocem, quae velut in imaginem et sententiam versa libertatis est appetendae.

 

26. November 1989: Nach zwanzig Jahren im politischen Exil wird

Dubček auf dem Wenzelsplatz begeistert gefeiert.

 

Nondum discrimen fortuna faciebat. At interim immissus est in res dubias arte diplomatica per silentium agens Basilius (Vasilij) Kuznecov, quem Sovietae maxime idoneum putabant, qui decem ad rem sovieticam factos iuvenes undecim secretariis adiungendos permitteret. Per eos infringi posse maioritatem in conventu Centrali, qua Dubček niteretur, confidebant. Ratio maiori­tatis rationem ,,centralismi democratici" requirebat.

 

Dum ita res in detenus vertuntur resistentia decrescente, data Sovietis et oblata denique facultas est Alexandri Dubček removendi. Olympia namque Hiberna mense Martio sequentis anni glacialis alsulegiae (pilae baculique adunci) aderant. In ea disciplina gymnica cum Čechoslovachi secundum in mundo locum tenerent, principem Russi, Europa spectante res non tam in ludi iudicium est delata,  cum Čechoslovachi Russos haberent adversos, quam in speciem certaminis politici versa.Victoria cessit in prosperatos (3:2) . Ingens in locis Venčeslavianis clamor oritur suos praeferentium sensus. Diurnarius e fene­stra microphonum exserit: Fremitus ovantium et motus, tot vocum humanarum redundans tenet, qui ubique continentis Europae percipiebatur.

 

Verum enim vero praecipiti ad calamitatem fortuna res in ar­dorem cupiditatum excessit. Adulescentes aliquot vim parantes in legationis Russicae domum saeviunt. Quod manibus possunt, supellectilem foras proiciunt,  incendunt. Officiales publi­cae custodiae retineri iussos esse, quo plus in Dubček secretarium primum verti criminis possit. - Quaesivit quidam, cur tanta Prahae frigoris hiemisque vis esset: "Patent a Sibiria portae."

 

Postridie eius diei summi fastigii viri Russici legatorum loco missi Praham in rem praesentem veniunt, neque vocati nec invitati. Quoniam princeps dilectus modum ac legem in publico retinere nequiisset, maioritatem in secretariatu perdidit. Tum denique mensibus intermissis novem Ver Prahense gradatim destitui coeptum est. In loculamento Prahensi quo­dam:  "Dekujeme za jaro 1968"  (gratias agimus pro vere 1968).

 

Vaclav Havel amplectitur Alexandrum Dubček

 

Aegerrime sovietae superaverunt principatum a fundamentis debilitatum refulcientes. Alexander Dubček, qui depugnabat, aliquando recessit in munera privata Bratislaviam. Tanta ta­men est accepta fortunae plaga, quam sovietae denique postremo non tulerint amisso principatu de populis occidentis. Su­perstes autem Alexander Dubček a Slovacha patria profectus Praham revertit anno 1989. In locis Venčeslavianis desuper de tribuna victor: "Evolvamus socialismum humanae faciei." Senex praeses parlamenti Foederalis est factus.

 

Hoc extremum politice videtur esse adnotandum:

Cum communistae Mosquenses conatu perdifficili res inopis proletariatus unius severo dominatu sustinuissent, Alexander Dubček,  communista reformatonus omnium excellentissimus, socialista nixus maioritate, cui suppetebat, non, ut opinio ferebat occidentalis, temporibus praecucurrit suis, imo, quoniam suis ipse temporibus praesto fuit, vertentis res offi­cium subiit sciens et urgente fato pro sua parte fortunam omnium Europaeorum occidentalium maturavit.

 

Communista regens mendacio vixit. Communista reformatonus veritati studuit, cui rebus conversis in occidente credere nemo voluit. Dubček prius iusto verum dixit.

 

                                                                                                       November 2004

zurück