"Förste‑Bf"

 

Opportunius nobis accideret, si qua forte musa mature successuum sortes in nostram insusurraret aurem, quas pro ingenio cuiusque diversas natura suo gremio reconditas tenet, quo denique planior ad futuri divitias adit,us patescat. Ab his enim in senectute demum velut fructibus messis recordationes proficiscuntur, quae solae secundum illud Jean Pauli (1763­1825) ducuntur beatorum sedes, quibus pelli non possimus. Sed immodestum esse dedecet, dummodo iudicium sequi liceat, quo messis aestimatur fructusque capiuntur. Quodsi labor cotidi­anus multo rarius habetur idoneus praeteritis memoria repe­tendis, utpote quae pleraque soleant ex animo dilabi, quam occupationibus expeditum peregre tendere, marginem egredi catilli, animis necessarie minus valoris obversatur eorum, qui domo se non commoverunt. Licet sane delectet habitare vel in supellectile cara contentum, vel in scientia speciali vel in apium cultura sedulum ‑ vel in oculis hominum contio­nabundum: Quem non iuvat ferieri,quem non peregrinari suo quemque moree Didiceris otiando plus quam schola docueris. Exstat itineris maxime memoria, quod aestivo tempare feriarum anni 1961 intendi, sicut in iuventute dixi "Eisenbahnrund­fahrt", circulare quoddam spatio septidui limitatum. Duplex deliberatio fuit: Rationes horariorum et ad usum ferriviis pertinent cognoscendis et ad amoenum regionum Germanicarum aspectum trahunt, dum ipse rota moderatrice sis expeditus. Iucundior autem pars primitus itineris ferriviam artioris diametri (unius metri) vecturamque praebuit.

 

1. Quanta fides memoriae sit

 

KREIENSEN (DB)

crepido Hannoverana prior ab sinistra, a dextra Goslariensis

 

 

Tramine citato pervolavi Kreiensen, in nodum ferriviarum eximium inferioris Saxoniae, quo meridie sereno perveni. Ab Hannoverana crepidine traiectus pe­ditum sublimis ad stationem porrectus orientalem (Kreiensen‑Ost) privatae societatis ducit. Iam descendens gradi­bus lapideis vaccillantibus, dum aegre niteris labantibus adminiculis, ima loci salvus assequor. Protinus itinerans in clausam ianuam aedificii stationalis Ost incurrit: ubi primum introisti, nox oculis offunditur. Quid postea? Tamquam subrutores absint. Erat enim saeculum privatas componentium ferrivias. Exitium eis diuturnum instabat: Nullo auctore nisi suae rei studio pro fabris non de­fatigabantur operae, velut suum id esset, occurrere destinato semel occasui, quippe qui singulares ipsi tenuesque persequerentur reparaturas. Mirum, quod nihil ac­cidit a ferrario plastore cladis.

 

 

Ipse caligine caecatus ab re­cessu multa luce ducor ad ianuam aversam exceden­tibus usu pate­factam. Quo si­mulatque temptabundus pervasi, dum sub divum in aream vectorum venio duabus orbitis inclusam, a tergo sub­inde prospeculatum aedibus atriensis elabitur respiciens ad­venam inapinatum, extra limen idem prosiliente cane patorali, qui Deo gratias dicto domini paruit. Mirabatur utique salu­tator umbrae prius quam securitatis administer, quid esset causae, quod id temporis in sua quispiam loca deveniret. Nam post matutinum operentium tramen, cum praesertim sublata pleraque vectione personali reliquus commeatus autoraedis interea longis expediretur, deserta statio iacebat. Atqui praeterea velut ad utilitatem meam facta vectio vespertina Saturni cuiusque diei stata profectione 19.58h accessit. Ad eam diei condicionem ex horarum tabula Foederali praeceptam itineris ratio deferri debuit. Veneram autem maturius rei praegustandae causa.

 

Hic ego percunctationis esse locum ratus, quaenam exspecta­tiones rei totius essenti haec ab atriense comperi, qui qui­dem discrimen aestimare sui süsceptoris minus quam praesen­tes usus describere valebat: vecturam omnem absolvi curribus automatariis, breviter autocurribus; hos adhiberi vehendis itinerantibus pariter atque raedis mercium trahendis (Schlepp­triebwagen); eum, qui die Saturni reperiretur, antea rerum vehicula Kreiensen demexisse; haec eius ductu quasi dorso vectata de capris subrotatis in productiore puteo recipi suis quodque deinceps regulis diametri latioris; quoniam is autocurrus Osterodensi deposito­rio sit adnumeratus, eodem redire oportere; Ine sit inanis, itinerantibus offerri tramen commune. Puteus transponendis vehiculis di­citur "Rollbockgrube".

 

Rollbockgrube mit Rollböcken zur Aufnahme normalspuriger Güterwagen. Je Wagonachse wurde ein Rollbock untergeschoben, wobei sich auf der Grube der normalspurwagen allmählich auf diese absenkte, bis er allein auf den Rollböcken stand, während er langsam die Grube überfuhr.

 

 

Reverti vespere sereno. Stabat ad sinistram autocurrus. Cum area vectorum ad superficiem orbitarum strata sit, tribus ad imum deductis

gradibus per posteriorem introitum rae­dam inscendo, subsellia transversa pervado, gubernaculis assidentem vecturarium adeo tesseram solutum: "Einmal einfach Osterode‑Nord". Otiosus consido sub frontali fenestra, vectores pernumero; sunt septem praeter me. Speravi venturos esse plures, quod fortasse rei suscep­toris prodesset. Ea fuit optantis ratio; nam omina fuerunt adversa. Multo supra iam ad umbilicum adducitur remissa cura rerum omnium. Ceciderat fides minoris diametri.

 

Intenditur statuto tempore profectus; volvuntur proprie rotae: sub taeniola cinematographica bene vivitur. Prospectus late patet; iam a dextra de statione Foederali ferrivia dia­metri normalis (1,435 metrorum) ad limitem nostrum vergit, donec inducitur. Ita fit, ut collatis duabus ferriviis dissi­milibus trames inde triregularis exsistat. Pergitur iter per campum patentem et apertum. Velocitas erat satis modica, quam non ad maturantium tempora referres; imo raedarius, opineris, studio contemplantis pulchritudinem locorum obvius, ne formulae horariae rationem excederet, in minore numero tramen sumentium celeritatem premebat. Non enim interim aut Opper­hausen subsistere debuit aut Sebexen.

 

Iam in prospectum biturrita cadit ecclesia: Kalefeld oppiduli campestris adsistimus aedificio stationali; tramitum patet campus. A dextra vectores ad unum omnes descendunt, inscendit nemo. Nulla maiore facta mora continuatur iter.

 

Brevi post agger ferriviarius normalis disiunctus ad statio­nem circulationis bonorum sinistrorsus abscedere videtur; ut hodie sentire coepimus et accessoria regula docet, pars et locus est oeconomicae condicionis. Duret adnexiva vena suscep­tori cuicumque; etenim mercatorii status detrimentum vel exi­tus indicari sublata ferrivia consuevit.

 

Artioris interea diametri trames per rura solitarius fert protinus. Eminus tum arbor excellens incipit in prospectum cadere, sub qua, sicut apparet, avus cum nepote suo stant exspectantes tramen suum. Istic vectura sistitur in loco Echte. Avus unam ac dimidiam tesseram simplicem usque Oste­rodam solvit. Sum ipse feliciter novos itineris comites ad­secutus.

 

Abhinc mihi parumper recordatio vectionis abiit. Enimvero quae prospicienti celeriter praeterferuntur in memoriam vix desidunt, nedum ut in animum revocare quicquam liceat;species fugaxpdum vectura porro ferris, silentio dilabitur. Fit per­cursatio continua vectore nusquam stationum praestolante,qui conscendere volebat. Ita post Echte Oldershausen,tamquam as­pexissem numquam, intercidit et Willershausen ut aura levis effluxit. Horum nulla praeter nomina sunt vestigia relicta. Videlicet: si qua nihil negotii geritur, quod oculos attra­hat, si sub laterna non amatrix opperitur, haud ita multo post ibidem factum esse nihil arbitreris. Sed et attentius recepta certioraque subinde minuuntur. Fit etiam, quemadmodum postea cognoscitur, ut opportune suppleatur phantasia, quod temporum interea diuturnitas absumpsit; resarta posterius pro genuinis existimantur quasi protocollo cum fabulis con­fuso. Sunt etiam, quae de vero statu demigrent in affinem fictamque naturam pro suo cuiusque florentem ingenio.

 

Inlustrabatur autem obscuritas itineris in insequenti vico Westerhof. Vaga repente memoriae nota repetitur: aliqua dex­trorsus obversatur animo domus, quam sublustrem nunc ab au­thentico libello clarius intellego stationis ipsius aedifi­cium in exitu locali fuisse. Quod quidem ipsum nisi tripar­titum et ob id longius et utpote proxime ferriviam efficacius oculis occurreret, pariter in oblivionem venisset.

 

A Westerhof porro trames avia petebat. Primo virgulta latius vestientia rura cum elementis arboreis de altitudine certa­bant; ut in arido agro vepres fruticosi sentesque spissius arbustis utroque dumosis exsuperabantur: ludentis memoriae varietas ea fuit. Re namque vera versamur pridem in silva Westerhoefensi. Abietum continentes utrimque frontes erectae circumspectum terminant. Currente rota simul tramitis vides flexus herbis vestitos.

Ausblick aus dem Westhöfer Tunnel in Richtung Westerhof, um 1950.

 

Dum is decor naturae non variatur, saxeae repente cooriuntur structurae proceduntque. Necopinatum prodit portale fornicati specus, emissis circa dumetis impositoque nullo su­periore loco. Videtur appropinquare. Neque multo post in exspectatione magna vector prospiciens ore recipitur ovali. Ingruunt tenebrae, simul electrica luminaria confla­grant. Hanc ego septentrionalis in planitie Germaniae commutationem scaenae non exspec­vi. Iter male praemeditatum? At improvisa delectant. Hodie scimus: inexspectatum ali­quot bracchium montis Meliboci (Hercyniae Silvae) subibatur. Videlicet in extrema parte specus, ut homini persuasum est, certe lumen apparebit. An in Erebéa caligine persuasiones valent conventionales? In Excessu subobscurae lucis dum statim dextrorsus e fenestra despicio, strata ducitur in imis loci per cavam rupem pavimentata. Continuo sursum specto: brevis viaeductus tenditur ‑ mirum ‑ ad subiectum oculis latus obtentum saxeum. Eane vera memoria? Vecturarius utrum luminaria simul restinxit an ut in Alpibus tenebrae recentes luminaria reposcerunt? Sunto sic res. Versamur haud procul ab statione Goldbach‑Marke.

 

Der Viadukt bei Goldbach-Marke, um 1965

 

 

Quis hoc fecit? Quis id ferriviae genus con­fecit? "Kreisbahn" (Perrivia Conventualis) "Os­terode‑Kreiensen". In locorum difficultate ratio ducendi limitis aliane sumptuosior futura fuit, si secundum stratam provincialem trames duceretur? Haec utcumque sunt, autocurrus depressiora petit, tecta vici frequentioris apparent, perve­nimus Foerste, tramen viam paganicam secat. Iam a sinistra praetercurrimus aedificium vehiculare. In divortio supremo flexio fit sinistrorsus acris, inducimur in Eisdorfer Straße vecti secundum villas electriraedae specie, donec vallem Soesa fluvio divisam consequimur.

Sublata memoria stationum Eisdorf Badenhausen Lasfelde domuncula quaedam viridis appropinquat: Posthof, statio libera duobus ibi tectum praebet exspectantibus tramen,  quorum alter in introitu stat.        At stabat ibi nemo. Paulo post ad sinistram Felinus Lapis gypsatus (Katzenstein) in longius productus oculos in se convertit. Autocurrus abhinc, dum arva peragramus, non prius constitit, quam chiliometris intermissis 32,7 Osterodam perven­tum est.

 

OSTERODE/Harz

 

Plus viginti milibus incolarum frequentata. Exstant monumenta principum a GRUBENHAGEN, Ostenditur domus regia, residentia. Sunt hospitia periegetica.

 

2. Habeat suum quisque parcetum

 

In vita humana fieri consuevit, ut, si qui beneficio naturae suo ducuntur delicio, quod initio verum et studio dignum comprobaverint, eo permoti suo tempore recurrant eodem spectatum curiosi, num quid in eo novi pro rerum incrementis adiectum recordationi reperiant. His initiis oblivionem non exstitisse gaudeas, dummodo valorem in parte versari pectoris intellegas.

 

Ita non multo denique post,utilitate susceptionis illius vehiculariae sublata, rei vetustae bonum non interiit. Veluti fato proposito primitus nullo recusante destructus est apparatus ferriviarius omnis, venundatis autocurribus Ferriviae MÖCKMÜHL‑DÖRZBACH Virtembergensi. Qui quidem commissi demum erant hominibus, qui cum valorem in re vehicularia vetere viderunt tum obsoletae technicae famam secuti non sunt: Facit ingenium bonum non res. Primum omnium, quod coniectura non eram consecutus, triginta plus annis interiectis ita forte tulit casus, ut ab statione Kreiensen‑Ost appareret in illo limite vetusto tum quoque ferriviam esse conspicuam superstitem. Neque mirum fuit; nam de tribus illis regulis erat interior dempta privata sie, ut hodie diametri normalis orbita restet. Ibi porro circulationem fieri mercium oppidulo Kalefeld deferendarum dilucebat.

 

Ac quidem chartae fortunantis (lusoriae) consimilem fuisse rationem olim triregularem arbitreris iis, qui caritate vetera complectuntur, praesentique parte brevitatem existentialem Ferriviae Conventualis esse superatam. Accessit magnopere, quod insuper ibidem vectatio personalis est restitui coepta, quae res in nostalgiae ritum et aetatem incidit. Ac quidem ferrivia secundaria solis mercibus vehendis exilis habetur, addita museali vectione resplendescit: ubi hesternis praesentia vivunt, merx vetus in fulgore redditur novo, etsi candor vulgaris certe raedis abest. Etenim accommodata ferrivia modernis usibus ad statum technicum erat. Ita numerati regularum pulsus desunt. Ac tamen non silent vehiculorum ferramenta; sunt enim velocitas et motus compares usque; habitas in superioris aetatis memoria, in historiae quadam iam vetustate praesenti. Tramitem autem dixeris curribus nove coli "latohumeralibus" pro diametri minoris raeda "graciliore". Ceterum hi vix currus fuerunt angustiores.

 

Etenim sodalitas "Dampfzug‑Betriebsgemeinschaft Hildesheim" (Vaporarii Tractus Communitas Hildesiensis), quam vetustos et obsoletos tam ad historiam tractus curruum sub cute persensos limite vectat nomine pulchro "Leineland/Kurier", (Terrae Linensis Cursorem) inter Kreiensen et Kalefeld, ut hodie fieri solet, Solis diebus singulis aestivi temporis plerumque solis.

 

Verum Hildesienses amicos ferriviae veteris, proh providos minus visentium quos conciliarent accessorios illo tempore fuisse censeas. Nam et eos oportet conquirere novos itinerantes, quatenus non sunt in autoraedam conmpositi, quibus est ad vestigium temporis tramine veniendum Foederali. Fuit socordibus‑idealistis habenda ratio commeatus eius praesertim, qui spectat Hannoveram ad quingentorum milium incolarum urbem, qui vecturam musealem celebrare possunt. Magnae quasi fortunae sunt in ea populi frequentia, ut male constitutis traminum profectionibus fama rei non augeatur. Itaque necessario coincidentia discessus adventusque me Kreiensen mutantem iter, quod ipsum instabat, etsi cursim properantem per tra­iectum illum peditum sublimem in vestigio temporis ab aditu seclusit: Erratum elementarium hoc quidem. Spero iam interim subisse tempus fallens. Sed tum ipsum diselana machina vec­toria fumarii vaporantis edere strepitum coepit. Ab naso, sicut aiunt, abeuntem cum amaro risu mihi tractum curruum desuper prospicere licebat.

 

Ut afuit, descendi et, quo mature non potui, id quod stupebam, in campum perveni ruderibus aggeratum quendam latum atque longum lapidibus secundum orbitam normalem dextrorsus margi­natum, sinistrorsum sepositis autoraedis, quarum familiae studio musealis vecturae venerant utendae. Ferriviis artio­ris diametri destructis aedificioque stationali demolito stabat ibidem res nova. Quae quidem recens et ampla negotii gestionem tacitam loquebatur: quis haec omnia duxit et posuit? An Henriculi Masculi, quos gratis laborare pupi didicimus? Cuius enim sumptu susceptum istius apparatus conficiendi mandatum erat? Nimirum sodalibus ferriviae veteris amantibus, quamvis rem bene tueantur, haec angusta tamen est. Exiguas adipiscuntur opes ab iis accessorias, qui praeteritum vitae sensum, classem ligneam, apertos vehiculorum transitus,tran­quillitatem s.aeculi superioris probant, quae plurimis vixdum nota sunt. Verum praeter beneficia, quae solent ipsi de suo conferre, externi subsidii fere nihil adest. Quamquam,credo, aes alienum non contrahunt, idealistae pretio premuntur trang­ituali, quo penso tramen museale quattuor vehiculorum Hilde­sia Kreiensen in Ferrivia Foederali transmittere licet, quae vectio quinquaginta chiliometra superat. Exstitit iis ea aetate trecentarum quinquaginta marcarum in transitum erogan­da summa, pretio sicut opinor privilegiario. Eae vix impensae tesseras divendendo sustinentur.

 

Amici ferriviae veteris ex oblato certe pulchra et, cum his temporibus inefficacis mercaturae sit, tamen e specimine virtutis magna complent; alunt enim iidem et alia loca vec­tione museali. Quodsi quidem, quantum ipsa sustinendis muse­alibus ferriviis opera subsiciva parsimoniaque fructus affert, tantum in efficaci negotio praestandi debiti ratio posset, et aequilibrium aerario prodesse publico conicias et ab simi­litudine navitatis communi commodo cumulus adici.

 

Ceterum eius generis vectiones non in utilitatem publici commeatus cadunt sed animi causa praebentur. Quisquis quoquo­versus iter intendit, aut negotii causa quod urget id facit aut duas simul res coniungit, usum et delicias. Simili rati­one qui delicii solius causa proficisci videntur, satis in­certum est an omnes ut apparuit vere delectentur.

 

Dum de his maxime rebus cogitationem sumo, ecce, postquam necessario mea res in vecturam insequentem excedebat, illu­cescit fortuna: devehitur in crepidinem extremam autoraeda seque ceteris adgregat. Eo me statim confero. Apud autorae­darium de neglegentia consulentium itineranti novo queror. Denique homo comis et humanus: "Kommen Sie, wir fahren zusam­men nach Kalefeld." Perbene vero. Ita principium eius itine­ris speciem duplicem praebuit: quod in transgressu parum processerat, benignitate viatoris alterius coloris in felicitatem rei mihi denique vertit. In rebus adversis etiam sapiens destituitur, de secundis vel ignavo gaudere licet .

 

    Kalefeld

 

Brevis autoraedaria vectio fuit, donec ecclesia, quam me­moria tenebam, illa biturrita, sub as­pectum cadit. Simul et oppiduli campes­tris loca stationa­ria KALEFELD appa­rent. Stabat museale tramen intermisso spatio longiore se­orsus ab aedificio ferriviario positum ad crepidinem soli­tariam, quae non fuerat antea. In eo vectores confabulan­do tempus consume­bant perpaucis palantibus. Non quidem talis itinerantium cir­culus dilabi solet. Neque loci hospitalitas, ut in hac causa plerumque fit, ita constituta est, ut inducta vectione muse­ali magnus repente hominum numerus mensis exstructis excipi possit.

 

Disiunctio vero rerum illa contra speciem fidemque musealem vehementer mihi displicuit,   siquidem verum est ferriviarias crepidines adiacere  stationariis aedibus continentes. Itaque moderatorem adii clavo cinctum per umerum laevum et alterum latus hominem, vecturarium usitati vestitus violacei, si tra­men ad lineam stationalis aedificii per gratiam protruderent; cupere me photographema rerum quae separari non debeant fa­cere; antitypum imaginis ad eos me posthac esse missurum. Profectus in posteriora denique photomachinam adapto visui. Mo­veri iam tramen apparet; vectrice postrema trudente dextrorsus ille stat in adversi currus gradu vec­ turae praefectus rubrum vexillum tenens manu. Obrepit sensim rae­darum agmen. Simul atque vectio lineam imaginis conceptae subsecuta est, retinaculo misso gratias ago; ille vexillum sursum levat.

 

 

Solutum facileque genus hominum est. Nam et itio palanti per publicum libera est nec usquam latitat biocolyta, qui stantem in orbita vectorem deprehendat, cui cupide multam perscribat. Est simplicitas in orbe rerum salvo necopinis. Pauperata vero post destructionem superioris apparatus ferri­ viarii statio Kalefeld in vastitate tramitum veterum grami­neam herbarum luxuriem traxit. Confecto negotio per impedita protinus ad crepidinem me rettuli. Conversabantur ibidem mares comitantibus uxore pupisque vivaciter aetatulam geren­tibus; ad fenestras matronae sedebant temperantes prolem. Ad venerant et greges autopetorritis advecti. Mares a sermoci­nando iucunditatem capere maiorem etam tum videbantur quam a vectura museali. Pariter faciunt in ipsa vectione multi­loquium aliunde quaerentes; nihil extra vident; ut per ludum rusticari feriis, ita foris quoque sermocinatum convenire magis placet. Sed fuit aspectus momenti. Nostalgiae vocabulunt non ita verum putes. Propius fidem est aetatem bonorum ferri­vialium, quibus indormitum est, revixisse. Fit hodie recog­nitio rudimentariae technicae. Non omne vetus instrumentum vehiculare sub ferruminatrum cecidit: iacentia singulari studio refloruerunt. Quae considerate feliciterque providende reposita sunt, ministeria cultu manUque subeunt. Iis tantum nostalgia placet, qui non adeo vetustate rerum tanguntur; ne latinista quidem pervetusti temporis desiderio diffluit ‑ vel aetatis aureae, quae numquam fuit.

 

Ingressus iam tramen, quod in reditionem se modo dederat, so­luta tessera simplici, cum Sebexen iam obtineremus, adiunctam curribus transmeatoriis raedam introeo cursualis usus vetus­ti, quam in "mensae dapiferae" formam lepide permutaverant; late disposita sunt oblata. Iuvat sitim explere secundum re­gionis "amaritudinem" Embeccana Cervesia lagoenaria vel aqua minerali velut Apollinari; libet appositis crustulis frui vel Milka socolata vesci multisque delectis ballariis aliis et Haribone pasci videlicet; nec non adiacet salivaria cummis sortimentumque fumigatori (a.1899, Bar. o1, 286).

 

Convenerant eodem praepositi tamquam in contionem sodalitatis Dampfzug‑Betriebsgemeinschaft Hildesheim. Nescio quid verbis exsequebantur; erat placidus omnibus sermonis habitus. Iti­nerantium videlicet nemini quicquam secreti commiserunt. Ob­mutuit repente coetus. Habeo tum, quod ex eis quaeram: "Wer hat in Kreiensen den Bahnsteig angelegt?" (Quis in Kreiensen crepidinem posuit?) Responsum primo nullum. Insuetis itine­rantem audire secreta percontantem vox excidit. Tum denique iuvenis quidam, cui fiduciam auctoritas addidisse videbatur, quasi vectori suo non diffidat: 'Tas dürfen wir nicht sagen" (Id dicere vetiti sumus). Sincere vero.

 

Iamne quaestio fuit ultra id, quod res ferre posset? Oratio non nova mihi fuit, audita similiter in sodalitate mea Klein­bahn‑Verein (Hammaburgensis) Wohldorf. Interim nemo dubitet, quin Ferrivia Theodiscorum Foederalis (DB) apparatus illos ferriviarios confecerit, suopte sumptu "pussilum piscem" transegerit, societas tum eadem obaerata miliardis marcarum bilocalibus permultis quidem. Igitur, si ita dicere licet, cum mendicone studente pes varus conspirationem fecit adver­sus examinatorem rationum? Nam "Deutscher Kleinbahn‑Verein" prima princepsque (prope Bremam) nomen in "Deutscher Eisen­bahn‑Verein" mutavit. Haec sodalitas in pertractationem ma­chinae vectricis vaporariae (nomine HOYA) totalem, quod in quadriennium valet, pecuniae summam pro privatorum condicio­nibus astronomicam pendere debuit, nisi nomen privati iuris abolevisset. Et enim sodalitas ferriviae secundariae minus creditur iuris esse publici. Sunt ad finem operibus confectis in codicem expensorum et acceptorum res dispungendae (SEN. benef.4.32.4). Cavendum igitur fuit, ne denique recognitor, qui necessario propediem esset inspectum venturus, in vitu­perandi materiem incurreret. Itaque titulus est mutatus, cau­sam ignorantibus veram sodalibus praeside, qui transegerat, gnaro solo. Huic artificium erat id quidem persuadenti suis argumento minus locupleti. Atqui fuit condicio sine qua non. Ita si silentio fecissent, vectricem pro malo ovoque redin­tegratam habituros. Nam locomotiva sic in partes innumerabi­les usque cochleolam dissolvitur, ut stantis eius imago to­talis tollatur. Tum singula quaeque probanda sunt, vitiosa segregantur integrisque mutantur, quae quidem res pecunia sit pergrandi.

 

Idcirco verisimillimum est eundem fuisse fratrem magnum, qui cum crepidinem et ferriviam in Kreiensen‑Ost tum crepidinem in Kalefeld amicis suis exstrueret. lmo qui suam ipsius au­xit fama rem, insuper benefecit idealistae. Iste sane natura forum nummarium non capessivit, ubi collybi captatores (Bör­senjobber) zera statarii volvunt, et, cum vociferando multum possederint, nullo fruuntur ipsi capto. At ille vetustis quassisque vectatur carrucis in parceto grossos volvens suo, cui divitiae silenti veniunt sedentique fructus ipsi feruntur ignorati.

 

3. Tristi monumento dematur tristitia

 

Triste sane monumentum: cessavit motio cursusque, mutus iacet ferra­menti cantus, exstincta est quae quondam floruit vita, quem plane locum superior amoenitas fugerit. Idem saeculo pristino despectum ab excurrente raeda praebuit "in stratam per cavam rupem pavimentatam". Exhi­betur dehinc exorsus invicem et exi­tus; restat hiatus in caliginoso statu reiictus inanitus contemptus ultro clatris praesaeptus. Quod por­tale fuit, evanuit ad caducum fora­men. Lapides dum titulo carent, ne conditorium quidem subiciunt praeter vastitatem intus ac tenebras. An iste sopor aeternus? Avellere cuncta non licuit; exstat propugnaculum ultimum.

 

Tunnelportal des Westerhöfer Tunnels auf Osteroder Seite, 1983

 

 

Quaerat forsitan quispiam, quid sit qua re modo delectemur rebus antiquis modo reliquiis earundem obrutis labe doleamus. Quod florente re magni fecimus, decerpto flore non ex animo delabitur simul, propterea quod pro cuiusque quondam ingenio bonum ex animo natum sit; ubi vero cecidisse cognoveris, ut inde protinus haurias, animus nititur adeo, ut postmodum aetatis errorem in auctoribus excidii versatum esse sentias. Nam qui suo saeculo minime dubitaverant rem usumque sublatis fructibus pro potestate possessorum tollere, iidem bonum se commune tollere, cuius auctoritas in annos esset incrementa maiora captura, divinatione nulla consecuti sunt.

 

Verum iste boni fundus in septentrionali porro caligine ia­ceret, nisi superstes ex ruina vehiculum in civitate medi­terranei caloris Virtembergensi restaret. Vetustatem quippe simul atque venustatem neque cum exitio pariter abstulit quisquam neque loca silentio texit idonea renovationi poste­ritas et nova regioni suberit species et aderit aliquando peregrinator et aberit denique tristitia.

 

Ac venit dies, cum Kreiensen in aedificio stationis ad rec­tagonum repraesentativum facto, quod opus magnificum incolae praeter cetera ferunt (DB), prandium meridianum sumpsi. Sub­inde loca visi, de quibus autoraedae longae, vehicula "omni­bus" patentia (non solum praenobilibus), quoque versus profi­ciscuntur. Ibidem in loculamento compluries edita suscepto­rum tempora moraeque demonstrabantur. Istic et "Kreisbahn Osterode‑Kreiensen" horarium suum exhibebat. Movit autem admirationem meam nomen stationis "Förste‑Bf", aliqui subsi­stendi locus. Papáe! Quis hoc exspectavit? Quid enim illic ferriviae veteri reliqui factum esse videbatur? Bene sperare coepi de reliquiis aliis inexspectatis.

 

Sumpsi meridiani temporis autoraedam longam. Vecturarium ro­gavi mihi designaret locum eum itineris. Ac quidem sponte meditata quaedam regionis percursatio subfutura erat. Falso suspicabar tum temporis viam provincialem, qua videbatur usurus, quadamtenus secundum limitem ferriviarium duci vete­rem perventuramque sub illa latera saxea duo, quae viaeductu coniunctae videbantur. Harum rerum nihil ab autoraeda longa prospexi ‑ demolito videlicet interea ferriviae viaeductu. Non indormivi quasi socors vectus. Namque sicuti nunc excepi, strata fuit exterior alia. Nec in reti viario geographicae tabulae saxeum latus est alterum ullum.

 

Autoraeda longa denique, pariter ac in itinere ferriviario facto fuerat, depressiora petit. Tecta vici frequentioris apparent; advenimus Foerste. Ubi substitit, vecturarius tacet. Pergit porro, modo sinistrorsus modo dextrorsus.Atque simul ecquidem oculos circumfero, si quid possim aedificii stationalis invenire simile. Cerno nihil eius rei. Iam iterum in eodem vico subsistitur. Raedarius: "Ja, hier ist Förste‑Bf."

 

"Bf."? Ubinam circumcirca? Egredior. Ut primum vehiculum ab­itu locum vacuefecit, regio latius patescit. Potest ne tum quidem quicquam statim cerni certius. Iam nonnihil in oculos incidit utique conveniens. In eam partem me confero. Erat profecto paula productius aedificium candidis parietibus tectoque stramineo fulgens. Aliquando mihi persuasi repperi­se quod quaererem.

 

Iam ad fastigium stabam, sub quo portalia duo celabant inte­riora. Sed lignum vetustatem spirabat, quod pridem rimas egerat. Adii portale sinistrum, ut per rimam oculum conice­rem. Ita patefacta necessario sunt splendidae domus arcana: vetustas numquam a se desciscit; qui requisiverit, reperiet. Oecus vehiculorum in recessu duas machinas tractorias osten­debat. Propiora vacua erant. Apparuit, ubi tutos quondam autocurrus officiales ferriviarii condideränt, huc vicanos in operativa coniunctione saeculo suo rusticas immittere machinas tecto custodiendas et studio sustentandas. Vacuitas reliqua demonstravit esse,vehicula cetera praesertim aestivo tempore foris per agros.

 

Ea cognitione contentus eram. Nam et opera possessoris evi­dens in aedificio curando fuit et grata. Deinde ad fastigium suspexi veteris/novae stationis dignandae causa. Tum me con­verti; cecidit in aspectum illa platea paganica "Eisdorfer Straße", ubi quondam autocurrus personalis vectus erat. Sed eo iam pedibus itinere piguit uti, ne locorum ignarus deviis errarem; suadente taxiraedaria quadam sum usus limite pro­clivo recta, praesertim cum id temporis autoraeda longa non fuerit. Speculatoria turris in excelso Sedanensis ad oculos accidit. Interiectis paucis chiliometris Osterodae tecta conspiciuntur eminentia valle Soesensi. AB "Osterode/Harz" statione Foederali profectus sum Hannoveram.

 

Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum videtur in­quirere, quid in hac causa ferriviae veteris fieri posse videatur in bono recolendo. Quae quidem quaestio restat. Infeliciter, sicut fortuna nationalis posuit, gracilitatis esse Supramoenanae dicitur bonum materiale. scilicet utili­tate rei sublata demoliri, Inframoenanae tollere porro quam­vis alienum. Nam in privata societate "Möckmühl‑Dörzbach" artioris diametri vehiculum custoditur atque conservatur Osterodense quoddam superstes, bene curatum et sustentatum. Quid enim valemus universi nisi meridianis florentibus Theo­discis, qui praecipuum sensum cultus cum humani tum materia­lis habent?

 

Tamquamsi patrii soli sodalitas illo regionis non fuerit. Recognoscant indigenae modo divitias ipsorum domesticas, opera revolutionis industrialis primae praeclara. Non illae semper studio palaque sunt effodiendae. Nummophilus usu di­dicit posse fieri, ut moneta sua sublato valore materiali silentio saeculorum usque pretio quodam ideali crescat in maius. Providerunt museorum directores rerum periti pariter et amatorum vetustatis mens multo antea condicionem cultua­lem. Imo quod paucis auctoribus progressionis nomine destru­endum atque auferendum visum erat, dum vita transit, interim sudando restituitur. Sed pauperior restat qui restituere non habet.

 

Verum enim vero, quibus destructa restituere licet, his in­termisso saeculo, quod auspicia Wohldorpiana docent, multo faciliores ad responsalitatem politicam aditus hodie patent. Itaque recuperetur in Silva Westerhoefensi memoriae species et initium consuetudinis vetustae. Sed primitus opus est consilio, deinde pecunia. Potest ab statione ferrivi­aria Westerhoefensi trames invius purgari protinus us­que ad priorem viaeductum exstirpandis herbis. Ad eum superandum gradus iniciendi sunt cum adminiculis, ut am­bulatio pervia fiat ad cu­niculi portale, qui restau­randus illuminandus peror­nandus est. Ibi ferriviae conventualis effigies loco satis amplo confici perpo­lirique potest.

 

 

Supervixit autocurrus diselanus, qui videtur a societate "Möckmühl‑Dörzbach" recuperandus. Qui pleni sint humani cul­tus, utinam ne dubitent sedulos industriosque collegas novi cultus ferriviarii Germaniae septentrionalis adiuvare atque sustentare.

 

His omnibus assequendis rebus, praesertim cuffi sit agendum publice, oportet condi sodalitatem, cui si forte societatis veteris nomine fieri licet, nomen videtur esse indendum "Kreisbahn Osterode‑Kreiensen", ut, quantum fieri possit maximum, rerum veterum restituatur (Iuridice fieri potest). Autocurrui fiat locus ad vecturam idoneus.

 

Si qui sint, qui sic agere velint, me consequantur inscrip­tione cursuali hac: Joachim v. Helmrich, Bahnhofstraße 13, 23669 Timmendorfer Strand, Tel. 04503/5378.

 

De summa pecuniae, quae debet in antecessum auctore me collo­cari, privatim de condicionibus colloquium fiat.

 

 

                                                                                                                                                                                      Mai 2006                                                                                           

zurück