QUOD alii sollerter cogitaverunt,

id Latinitas ne vereatur Europaea lingua Latina

legendum ceteris praebere.

 
 (Uwe Witt)

 

a carbonum catino ad aedificationum complexum

 

In fodina "Zollverein", maximo totius mundi quondam apparatu gignendis carbonibus, propediem fieri  poterit, ut oeconomia quaedam designationis instituatur. Praeterea diversis insti­tutionibus eodem simul collatis etiam rationes compensari dicuntur.

 

Illae candentes lineae litteraeque turris fodinalis, quae stat in septentrionalibus aversis urbis Essendiae, historiam industrialis rei montanae testantur. ,,Zollverein" erat nomen amplum et illustre, donec anno 1986 fodina composita est. Quo quidem usi nomine redemptores eius novi ,,Portorii Germa­nici Societatem" auctoribus Borussis conditam (,,Deutscher Zollverein 1834") observare voluerunt. Haec tantam ad rem industrialem amplificandam vim habuit,  ut in saecula plura carbones e locis Rurensibus haurirentur.

 

Interim aetas carbonis in us locis exiit. Urbs Essendia sescentorum milium incolarum intra decem annos plus triginta milia desideravit  (1990 - 2000). Tam numerus eorum, qui va­cant ab opere,  centesimarum portionem fert 11,5. Ne tamen suis utique temporibus homines deessent,  in ,,Zollverein" imaginem ac nomen situm esse fortunae melioris arbitrabantur. Interim apparatores bene sperantes modum etiam sibi statuunt mundanum: coniungantur, sicut optant, ars atque designatio modis primoribus adhibitis cum mercatura quaestu scientiis otioque. Sunt adhuc in iis locis academia designationum, eiusdem generis areae regionales duae, deversoria novumque Museum Rurense praedisposita.

 

Dicuntur rationes rei totius esse in aequilibrio. Declaravit negotiorum gestor ,,Societatis rerum evolvendarum "Zollverein" (FGZ) , Wolfgangus Roters, regiones rei montanae veteres in aream evolutum in culturalis oeconomiae fundatam adeo, ut privatis praesertim cooperatoribus partionariis quantum mi­nime sit opus publica subventione.  Sic eo deducta res est, ut, auctoribus Europaea Unione civitate Foederali urbe, sub­sidiariae miliones Euronorum 110 in antecessum persolveren­tur.

 

Pariter et ad artes magna moventur; sublevandis institutorum descriptionibus singulis ipse conciliatus est director ,,Mu­sei of Modern Art" NeoEboracensis Glenn D.Lowry. Paulo supra ,,Societas rerum evolvendarum ,,Zollverein"  (EGZ) et affinis quidam oeconomiae ,,Circulus Navitatis Rurensis"  (,,Initiativ-kreis") Essendiae cum Lowry compacti sunt. Inflammatus is magnitudine copiaque totius monumentalis complexus in con­ventu diurnariis edocendis verba fecit: Obstupefactum se pri~ mitus pulchritudine momentoque Musei ,,Zollverein" fuisse; A singulis descriptionibus repercussum imaginemque vetustatis in rebus modernis percipi; Museo suo ,,of Modern Art" adiutor seseque suasore fiat, ut dispositiones evolvendae protinus in aream designationis internationalem inducerentur.

0stendit Roters et hoc: actoribus videri salutare quam maxime totius in Germania designationis bona continuare. His in eam rationem Collatis iam nullum fore locum,  cuius magis univer­sale propositum esset ad investigationes et mercaturatum,  ad productiones et praesentationem, ad selectionem et communi­cationem: in eo singularem verti repraesentationem Musei ,,Zollverein"; in hoc signo nos internationaliter concurrere volumus."

 

In fodina ,,Zollverein" intra 1932 et 1986 ad viginti milia tonnarum carbonis cotidie procreata sunt.  Postquam centum hectarearum apparatus cum coctarius  (Koks) tum fodinalis cessavit, de demolitione cogitationes inferebantur. Verum homines Essendienses demi sibi fodinam ,,totius orbis pulcherrimam" minime siverunt.  Protestationibus ,,Navi Civis" est constitutum tantum: ,,Zollverein",  inclusis aedificiis oeco­nomicis atque cisterninis,  in primis aedificandi monumentis industrialis historiae numeranda est.  Neque solum communalis ea nostalgia fuit; ante triennium ,,Zollverein" in Indicem ,,Instituti Unitarum Nationum mundani cultus heredem" UNESCO inlata est.

 

Principio nonagesimorum iam annorum architectus Briticus Senior Norman Foster aedificia parte quadam sananda refor­mandosque cisternii complexus in centrum Designationis Rhe­naniae-Vestfaliae suscepit. His autem annis monstrationes concentus congressusque,  saltationum cultus ac theatrum, denique trames ille musealis ,,Der Weg zur Kohle" (via carbo­nis) ad quingenta milia spectatorum allexerunt.

 

Mense Februario (2002) architectus et urbium descriptor Rem Koolhaas universali descriptione proposuit, qua ratione ,,Zollverein" in designationis cultusque civilis centrum con­verti disponique posset. In rebus perficiendis ante paucas hebdomades in officina carbonis lavatoria sunt opera prima confici coepta. In eo complexu anno 2005 Forum Mundanum designationis et architecturae constitui placet. Pariter ibi novum Museum Rurense sedem habebit.

 

Aedificiorum descriptio, quantum ad ,,scholam designatoriam Zollverein" attinet, confecta est.  Cubicum interim aedificium 426 fenestrarum diversae magnitudinis ab architectorum grapheo Japonico SASAA praedispositum est. Auctore Glenn Lowry Circulus Navitatis Rurensis cultus civilis hereditati petendae (UNESCO) competitorum aemulationem internationalem proscrip­sit.  Ex 70 studentium, gregibus universitatum primariarum 11 electi sunt, qui conceptiones in longinquiorem oeconomiam eius loci Rurensis proponent. Johannes Peter Keitel, qui Circulo Navitatis Rurensis praesidet, in conventu diunariorum visionem suam magnam explicuit: fore tribus intermissis annis,  ut de ,,Zollverein" similiter homines loquerentur, quam superiore saeculo de complexibus aedificationum locuti sint.

                                                                                                                         

                                                                                                                                    April 2005

zurück