McPaper

Quomodo quidam ingenium suum venditent

Abgerundete rechteckige Legende: Warum greift ihr nach unseren Wörtern? Habt ihr keine eigenen?
 


                                                                     

        Gesprächsduo: Esprit/Dienstmann

 

Die.:     Salve, Mr.Paper, tune down to town?

Espr:   Salvus sis, magister. Num quid vis? Miror ecquidem, ita si qui loquuntur, eos reprehendere solebas.

Die.:    Nimium es hodie diligens in re levi.

Espr:   Levi? ‑ Aliquid autem te video moliri, collega. Sed velim aut me Latine compelles aut Germanice.

Die.:     Bon jour, sire.

 

Espr:   Subrides furtive: quem tute nunc typorum typum intro­ducturus es?

Die.:    Uti soles, rem acu tetigisti. "Ne te morer audi"(Hor/ serm). Nuper figura Galeona cognomine PAPER ad charta­riam iuxta tabernam semet ingessit; cum procacitate ianitoris tubulis istis litterarum gilvifluis introitu supersedet amplo. Fronte proterva delicias tantummodo suas institor nobis obdit. Atqui nihil noster praeter coniecturam quaestus intellegit ex alieno custode ca­piendam. Quispiam illic mediaevalem quendam mercatorem profixit, nos parasitum permissione mansionis expertem opinamur, quem in nostros mores ingenii barberi testem subornavit. Utrum igitur oportet intus a migrante merx observetur an palam indigenae iactantia legatur?

 

Espr.: Induas, collega, loquelae tuae comitatem.Quid enim est ingenium barbarum? Alienae gentis fama, moris agrestis condicio, denique saevitiae species. Ceterum is, a quo defendere videris, est quidam Mc.Paper. Hospitis tu generosi, qui salutatum Theodiscos venit, ne quid dignitati detraxeris.

 

Die.:   Festive! Visne sollicitudinem meam eludere? Non scili­ cet horrui "saevitiae speciem11, ab.alienationis me vi­tium offendit. Non quidem vestrae generositatis, quam   tu vis, ingenium hospes iste spirat. Neque primitus ab ista muta confessione translaticii moris decessio ser­pit, quam furtim vagam non percipit, nisi qui sit aeta­ te provectus. Imo nova iam est deerrantis ab sensu na­tivo coorta quasi caecitas.Sic enim ‑ mitto "SAND WORLD" susceptorem, mitto "ICE WORLD" ingenii sectatorem, mitto "EASTGATE"/B ' Berolinense superinstitorium ‑ propola multus "DINNER FOR..." epuli ministerium usque domos offert insolenter ut mira quaedam. Adversus ordinem mensalem hoc quidem: qui tu Theodiscus a catillo petis   Britico? An Hibernicae te costae vervecis invitaverunt?  Fortasse Theodisci reperiuntur, quos dissecare cultello batatam non dedecere videatur. Quinam caupo Ledesien­   sis (Leeds) emptoribus offert "Mittagessen nach Hause"?

 

Espr.: Ita est. Si vertex vestigio mutatur, ineptiae clerius exstant. Frigus istud sentiendi, quo consuetudo commu­nis non tollitur, si secutus non erit occursus, altius inrepet.

Die.:   Audias porro. Apud fratrem ille magnum litterulas af­fixerat ianuae vitreae commendaticias. Ea siccitate verborum leporem in alloquio cotidianum nostrum pro sua parte violavit.

Espr.: Inservit idolio, qui tempori serviendum esse defendit. Non iste minister sinceritati dedit, quae sinceritatis fuere semper. Quid ingenii sui sit, non dissimulat.

Die.:     Interea folium sublatum est. Quid postea? Si qui tale genus oblationis minus videntur probare, suos certe mores retinuerunt, utcumque rem contemplaris. Habes oblatorem oppidanum Londinienses ducentem auras.

 

Espr.: Quivis hodie grex, quodvis hodie munus,quaevis denique capra suopte fruitur anglicismo. Degustavistine?

Die.:  Aut auget alloquio saporem commendator aut desinit.

Espr.: Nihilominus; nonne scriptum tenes, magister,quin prae­bitoris voluntatem consideres?

Die.:  Cedat opinio veritati: Parturit ingenium, incedunt spiritus. Inde fax aetatis conflagrat. Instigatoribus paucis invalescit angloclivitas, infusa civitati iam annos triginta quinque. Conflanturque graviora: obloquuntur stratae Theodiscae Britico vocabulo, obloquuntur emptores mercibus advecticiis ("EASTGATE") Oboedit phaenotypus Anglicae dicioni subiectus et obtemperat. Iam vero ‑ VEREIN DEUTSCHE SPRACHE" (VDS), cui sodalium    cooptationes affluunt omnium maximae, dimicat grex cultualis in loci gravitate, luctantur singuli pravis cum temporum vestigiis. Quid #0 in gradibus elephantum a     culice secernere? Mente prototypus concordat hybridica, superlato consentit ingenio Britica trahentes genio secundante nullo.

Espr.: Intellego; documentis paucis tangitur ulcus universum.

Die.:     Fecit congruenter et alius propola; non diu viguit: Felix initio "CUP OF COFFEE 1E" in Theodisco praebitum pocillo iactanter obtulerat, quod scriptulum externo profixit loculamento suo. Sessitabat summo negotii tem­pore. Infelix peracta vix aestate variatur. Cogitas vix credas: Kaffee 1E. Videtur exhaustum pocillum nullum, nedum potus ullus esse calefactus.

Espr.: Sero venit intellegentia sed venit. Si cui vis mendi non occurrerit, facilius intellegas, quam si quos navi­tas negotii decepit. Neque loquelae gustatus esurien­tes allexit neque sitientibus expertes animi locutio­nes quicquam persuadere valuerunt.

 

Die.:     Quis autem est, qui grandibus illis quos dixi suscep­toribus ut sand world, ut eastgate ob alloquii frigi­dum pariter subtractum esse de populo persuadeat? Quot homines Anglicum detinuit? Caret facie copia: milia sive capitum quadringenta sive trecenta visentium fuerunt, utcumque milia sunt milia. Invenitur male fassus Shakespearium, qui bona sua proclivitate capia­tur.

Espr.: Nimirum: cor indici, cerebrum inspicienti, calculos impensis.

Die.:     Est aliquid ingenii moderni: satis pinguis facta lepu­sculo sic quoque brassica videtur. Voluptati sunt An­glica commendatori, spectantibus oblati proprietas et ars in re placent; mirere diversitatem ingeniorum.

Espr.:  Hiantem vides apparatorem: Da mihi Briticum, cetera tolle. Huic vini rufi facit ablectationem gustatus illi color. Interfuistine?

Die.:    Allocutione fruor ecquidem ‑ aut minus utor. Scilicet chartariae rei tabernarius ille spectari satellitem conductum suum ab grege quodam opulente cupiebat. Hi quaesitius admiscent ornamenta sermoni sua, quin popu­lus istis se ritibus devinctum esse patiatur. Iidem notiones Theodiscas findunt, ut locum Anglico faciant:

 "fit"            leistungsstark

 "talk"         Unterhaltung

"job"        Arbeitsplatz

"top"        Spitzensatz

"set"         Markensatz

"flop"       Luftnummer

"out"        unmodern.

Sunt haec maximopere "in"

Espr.: Sermo Theodiscus ad primitiva recidit; nam initio non verbum at syllaba fuit. Haec non est anglomania putan­da, parat immo robigo cultuale bonum exedere nobilita­tis avitae.

Die.:     Deservit verbi largitoribus institor levis in sua ta­berna subiectior, idem spectator gravis in odeo fre­quenti bracchiolis nititur utrobique superbior.

Espr.:  Atqui non numerantur incogniti. Quosnam versari vis, ut ais, in opulento grege?

 

Die.:     Gravat sermonem liquoris propulsorii commendator: quoddam "POWER" excussit. Quo vicissim alios vocabulo trahi vides, quod suis cupide replendis nugis surri­piunt: POWERFrau typus iactitat, amazones (VERG. Aen. 11.660) educit suas. Oh beata cupiditas, oh misera femina. Et ad Lubecianum suffragiorum certamen: aliqui burgimagister in spe quasi pugil ictu conficiens ulti­mo knockout "POWER" habiturus esse proscribebatur. Dirumpitur suturis omnibus aliqui, noster paene risu.

  His oblator suppar ille: "HIGHLIGHT" ronceptaculum benzinarium, nos in pretiosa re "Sonderangebot" allicit.

 

Espr.:  Exstitisse volumini Dudensi matricem a praedicativo munere videmus.

Die.:     Hic ortus et ille "PAPER", sit venia McPaper. At huic diffisus indignatur grex ille potens: obsequi nebulo­nem consuetudini Theodiscae; mirificum missionarium deposuisse naturam, non ab sese stare variatum. Neque­salutat veluti petasum intrantium quisquam. Ab homine nequam exspectatio patescit nulla.

Espr.: Ferat iste prae se licet umbram alienationis, Bavarios certe vestitus hic terrarum non rescindet.

Die.:     Quale tandem hominis ingenium in illa taberna fecit, ut nationem suam aperte dissimularet?

Espr.: Eius, qui memoriam et honorem abiecit generis et ortus. Non parentes peregrina docuerunt. Quaeras ex domino; non habebit, quid respondeat typus fugax in identitatem una mutantium solum.

 

Die.:     At vide benigna Paperi: sequitur blandimenta dantis intus officium. Certe sibi non deest. Decere visum est intrantes prosequi Theodiscos Anglicis ominibus a tergo suggerentem auri: Oh welch ein Highlight und dieses Outfit. Sic enim deinceps ac tamquam ostiatim.

Espr.:  Ista duo verba ne hospitalia quidem operaria sunt.

Die.:   .... scilicet nostri sermonis. Atqui Karstadt susceptor exposuit Betty Barclay imagine commendatricem habitus novi. Atque profecto se praeclare commendat institor     KÖNIG PAPIER; cultu regio merces decorat suas.

Espr.: Vi sinceritatis expers caret nota quaevis veritate. "PAPER" litteris agit gilvis: Dum itat imber electri­cus, cessat honesta dignitas. Qui fiducia sui caret, in superstitionem incidit Anglice se gerentis. Sed qui                              superstitione caret, fiducia non eget.

Die.:  Aut habet aut caret. Quid enim in typo cogitatione finxit?

Espr.: Nihil omnino.

Die.:   Nihilismus?

Espr.:  Nihilismus.

 

Marcellus Reich‑Ranicki: "Das, was sich jetzt mit dem Englischen im Deutschen abspielt, ist ziemlich lächerlich und abscheulich, Man sollte sich dieser ungewöhnli­ chen Verfremdung energisch wider­ setzen."

 

PAZ Folge 36, 05                     arbiter litterarum, notissimus examinator Germaniae       

                                               

",EASTGATE":        Berolini (Nundinarium sinceritatis expers)

"COFFEE TO GO"  Propola multus          (vulgaris et adscitus)

"UNIVERSITY OF BREMEN ...... minimi sunt natus,

                                                       maximi sunt vacantes operis

sive "ziemlich lächerlich" sive "abscheulich",

certe "ungewöhnliche Verfremdung".

 

Atqui S E N S U S    C O M M U N I S minus conticescit quam vigilat. Si qui reperire communis cultus in Acha quicquam desierunt, in Thamesi navigant expiscantes ab incultu sua quisque sub­iectiores. Itaque "Dum potero, primum sit omnium: Anglisco ergo sum."

 

p.s. In Kiel ist der Bau eines geplanten SCIENCE CENTER nicht mehr finanzierbar.

                                                                                                                                                                         Mai 2006

 

zurück