SLOBODAN MILOŚEVIĆ

sive ab infortunato ad martyrem

 

1. Exspectationes fati Serbici non implentur

2. Qui bellum intulit, ad arcentis condicionem defertur

3. Multorum opinione damnando documenta desunt

 

"Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam." (Sallustius Crispus)

 

Huius ego quoque specimen sequar.

 

1. Exspectationes fati Serbici non implentur

 

Die 28. m. Junii a. 1914 imperii regnique successor Austriaci Hungaricique Franciscus Ferdinandus una cum uxore sclopetorum ictibus nationalistarum Serbianorum in limusina Seraji pro­strati sunt. Causa caedis politicae non dubium reliquit, quin, ea nece si systema potentatuum Europaeorum labefactaretur, necessarie bello coorto Serbianis inde spes occurreret corru­entis monarchiae danuvianae. Quibus ex turbis posse meridia­narum gentium slavicarum principatum Serbicum provenire con­stituendum sibi persuaserunt. Denique peractis belli quattuor annis in Europa medii potentatus adeo devicti sunt, ut regnum Habsburgense, unus rerum Europaearum cardo dissolveretur. Ab hac ruina disciplinae Veteris fati sors, quae caede sclopeto­que nitebatur, Serbianis inluxisse prima videbatur, ut eae gentes, si concordia mutua coaluissent, novam rem publicam communem constituerent, historiae non nationali norma descri­ptis finibus.

 

Textfeld:  Magnae rei momentum fecisse Serbiani sibi videbantur. Regnum nationale constituitur. Sed quoniam ingeniis deficientibus magnis perdifficile factu fuit, unio quaedam consimilis Če­choslovachae rei publicae novae conformata non est eiusmodi, ut, pro minoritate feliciter dominante Čechorum arte prae­cipue musica praeditorum in exemploque recenti rei publicae democraticae solo comprobato, apud Iugoslavos politicae dis­sensiones et in externis rebus et in internis ab exorsu con­tinuarentur. De ea ingeniorum similitudine deque dissimilitu­dine genticae fortunae nihil prius in prosperius immutatum est, quam Josephus Broz Titus, qui partisantium ductor i.e. pugnatoribus temere surgentibus singulis bellator tectus, occupatores frustrando Germanicos ruri belligerabat, collapso nationalisocialistarum potentatu victor praeclarus princeps­que fortunatus prodiit, qui praecipuis virtutibus cognitus gloriaeque belli particeps Jugoslavis omnibus in columine communi liberator exstiterit. Ordine militari marescalcus conciliandis omnium animis intentus et usuldisciplinaque con­sultus tantam ex victoria sibi comparavit auctoritatem, ut composito bello principem in una re publica locum sit adeptus. Nemo fuit in nationali civitatum varietate, qui de eius dig­nitate dubitaret. Ac fuit troates, quod erat evidens illo tempore nulli, nisi qui nationali commodo studeret. Imo Jugo­slavis et unius auctoritate pariter et omnium auctore fuit apus. Atque fides in novis periculis illi crevit, quae paulo post a Josephi Chalybeii dominatu cooriebantur. Namque Titus Jugoslavorum intra vires foederum invicem adversas mediam lineam considerate tenuit.

 

Textfeld:  Anno 1980 Titus gravi morbo subactus mortem obiit. Quis ‑ non nunc primum ‑ qua felici­tate Titus, res foederationis recturus esset, multum quaerebatur. Maior pars de unione dubitavit: excelsiore conspicua nullius auctoritate studiis maxime papularium conciliatis denique Slobodano Milośević est permissa res Jugoslavica. Homo impar munere gravi, quod esset perficiendum, et natione Serbianus et ingenio nationalista, veluti seram hereditatem gentis ad­isset, Serbiani fati sibi visus exsecutor, haud magno stre­pitu anno 1987 rerum potitur. Qui quidem genticos gerendo spiritus ad exspectationes ceterarum nationum vix responde­bat: praesidens novus, nondum apud cunctosoblitterata Titi memoria, sed cui Serbiani soli propter ingenium nationale cupiebant, ceterorum sensus alienare coepit. Ut cognatorum et affinium gratia valebat, qui plurimum ei tribuebant, ita consciis vel satellitibus vel sociis, quibuscum omnia consi­lia communicaret, carebat ullis quidem, nisi veros in pace sprevit. Accessit, quod rerum imperitus politicarum his ipsis annis in dissolutionem Sovietici systematis defectionemque singillatim nationum incidit. Atque simul in populis industrialibus individualismo crescente subversivo (Ego‑Gesell­schaft), ubi discipulus conubia cerebro fervidiore dirui, valorem ipsius attenuari videt, ubi derelictus ipse decernit educarine patiatur, nervi centrifugales in OstroEuropa sunt excitati.

 

Sic et Slovaci secessionem a Čechis erant facturi. Ne con­silio quidem iudicioque Wenzeslavii Havel, qui fuit aetate maior, in quodam rerum processu naturali quicquam prohiberi potuit, quin annorum interim octoginta findenda sit res valida redacta. Atqui Slobodanus Milośević, tamquam rei quam gerebat naturam ignoraret, non eadem sapientia vir ad proa­vorum se mentem excitans impetu iuvenili praeverti vi seces­sionem Sloveniorum posse reputabat. Hi sane, pro ceterorum egestate Balcani sub sole blando Windobonensi fortunatiores facti, despecta cetera paupertate commodo geographico flo­rebant, ut Serbici praesidentis facile contemptores exsiste­rent. Et opinionem illic dimanare coepisse crederes exsicca­ta iam re Jugoslavica protinus obsoleto regimine non egeri. Animis iisdem uti plerique contra principatum in absentis loco praesidentis.

 

Is tamen, qui rerum repugnantiam dissimulabat, sua sorte confisus agendi necessitatem ab aliis iniunctam sibi ratus bellum meditari moliri minitari. Fortunam etsi satis dubiam maluit quam considerati hominis rationem sequi socialistica factione nationalistisque fretus. Vim paravit cum audax tum cunctabundus, super Lubianam (Ljubljanam) defecturis ingerere terrorem aeroplanis militaribus efficax ad oboedientiam iu­dicavit. Illi minis incessiti se longius a Beogrado (Singi­duno) sciebant abesse, tantisper dum consulto nationali facto Slovenia secessit ab Unione Jugoslavica ‑ infelici Slobodano Milośević, qui male consultus et imprudentia lapsus obfuisse famae suae non intellexit. Ventis temporum versis ingenio vetustatis memori mores in Europa postnationales officere coeperunt.

 

altera pars sequetur

                                                                                                                                  Oktober 2007

zurück