SLOBODAN MILOŚEVIĆ

sive ab infortunato ad martyrem

 

1. Exspectationes fati Serbici non implentur

2. Qui bellum intulit, ad arcentis condicionem defertur

3. Multorum opinione damnando documenta desunt

 

"Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam." (Sallustius Crispus)

 

Huius ego quoque specimen sequar.

 

 

2. Qui bellum intulit, ad arcentis condicionem defertur

 

Semel prospera fortuna Slobodanus  Milośević usus est, cum Nigromontani plebiscito suam civitatem Jugoslaviae par­tem protinus esse voluerunt, ut summus iam Jugoslaviae magi­stratus non vi retentus esse sed obtentus honore videretur, etsi praecurrentibus bellorum oneribus (Altlasten), unde detrimentum apud eos fecit aperte nullum. Hic Europaei silue­runt, si Milośević fugavissent, eosdem pro discidii fungo recenti, non pro democratia Jugoslavica sententias esse laturos nimirum praesagientes.               

 

Ac tamen in ancipiti fortuna somnium quondam a Serajensi caede fallax ab initio falsumque saponaceam in bullam (J.VER­NER 1835.5), uti debuit, abibat: Dum res ad pericula nova vergunt, Albanica natio, perspecta debilitate rei Jugosla­vicae, spem ceperunt peropportunam a dicione Serbiana utcum­que secedendi; quorum interim rem accisam in magnum discrimen industrii consensuque summo vocaverunt. Incessit clanculum seditio Kosovum vetustate Serbiani cultus celebre, quibus in locis homines originis Albanicae multo maiare parte numeran­tur. Hi dum insolescunt, premi iam Serbiana minaritas et ad praesidentis fidem confugere. Profectus est in Kosovum ad suos populares in sollicitudines praesentes Slobodan Milośević.

 

Eo cum venisset, non contionabundus egit; sub divo prius alloqui singulos, denique circulati suas deferre singuli querellas rebus praesidenti suis ut parenti: erectos illos incedere conscientia resistentiae collectivae; in­vidiosos vestitu superbiam ostentare novam; sermonum societatem pridem diremisse; speciem praebere civilem sed clamitare, quid hostiliter teneant; nondum voce fateri sed vultu iactare; ab hominibus urbanis velut seditionis auctoribus confidentiam fundi perspicuam atque vagam. Ille sciscitari, diligentius inquirere; audire cognoscere. Sed cui non adiumenti plus verbo fuit, is ita demum statuit: "Niemand darf Euch schlagen". Abiit auspiciis iisdem quibus venerat ambiguis; auctoritate sola fideque salutem popularium sustinuit.

 

Sed alioqui non tam erat aggressionis gerenda res quam defen­sionis primitus adeunda condicio. Et adhuc natione quieta confluebant ultro iam singuli se receptum in partisanorum manipulos (UCK) insectatione Serbianis astu minaces. Serpente seditione, quae defixa radicibus erat, praesidenti necessa rium est visum ad fines provinciae cum curribus cataphractis 330 exercitum adducere tuendis popularibus suis. Iam eruta solo corpora trucidatorum hominum insontium et liberorum apud Raćak reperta sunt. Caedes magna divulgatur. Quoniam in Serbianis vicus est situs, patrati sceleris auctoritas in Serbianas trahitur. Multo postea cognitum est probro verita­tem deesse. Sed causa debuit Europaeis essee, si fieri opor­teret, morandis caedibus diris protectione militari praeve­nisse. Inde conventus partium fit in Rambouillet: Caedibus praevertendis novis Kosovum internationaliter praesidio militari protegendum esse (Kfor).

 

Iam vero partisanis auctoribus Albanis vigil Serbicus in confinio septentrionali trucidatur. Id ad extremum satis esse causae Slobodano Milośević visum est, qua re copiis expeditis in Kosovum comminus iret. Ita praesidens Rubiconem transiturus erat.

 

Aderat interea dies, qua, si partiarius pactionis condiciones subscriptione non subisset, bellum esse ‑ quod contra ius gentium fuit (ND) ‑ inter NATO‑Pactum et Jugoslaviam consta­bat. Nimirum si pacto non licuit, ne Slobadano Milośević quidem licuit bellum inferre. Sed quid licet? Quod licet Iovi, non licet bovi? ‑ Eam ille diem, qui solute pactionem Daytonianam subscripserat, minime dubitanter transire passus est non ignorans pro magnitudine suscepti discriminis foederationem, quae praesertim ingenti mole cum Cruise‑missilibus bombis sparsoriis fucis machinalibus instrumentoque cetero techno­logico militari convecto minax censebat ad Kosovi se fines oportere cooriri, malum sibi daturam.

 

Duae fuere causae perferendi fatum instans ei, qui non minus animi quam consilii habebat. Primum quod, cum Albanorum gen­tem natibus pro Europa cuncta plurimis exundantem non solum in Kosovo gliscere sed etiam in ipsis regionibus Serbicis decimum quemque hominem Albanum perspiceret in pericula bio­logico sibi minitantem, si quidem hostium viribus opprimere­tur, accasionem invicem esse datam intellegebat eos omnes exonerandi. Deinde Serbianorum populum vi grandium Europaeo­rum fractum odio perpetuo teneri seseque martyrem exsistere populi vi violentiaque coerciti. Verisimile est, quoniam facile suspicari licet, eum NATO‑Pacto, si se bello perseque­rentur, Albanorum deportationem esse minitatum.

 

Foederatio primum ictum fecit. Dies 24. mensis Martii a. 1999 dies fuit moralis detrimenti (ND: "Der moralische Schaden des 24. März") ‑ fulgura super Beogradum noctu. Accidit Foedera­tis, qui vehementer speraverant praeverti bellum posse, con­tra omnem exspectationem, ut praesidens Jugoslaviae, qui verbo minis oblocutus, re viribus cessurus esset, lentitudine provocatoria contumaciter bombardimenta pateretur. Quam illi pervicaciam atque pertinaciam Europaea classis non condonavit umquam. Serbiani vim subibant, praesidens contendit Europaeos contra populum Serbianum arma contulisse. Nationalismus est laborum patientissimus, propterea quod sub sole quidem Euro­paeo non dicione vellent esse.

Textfeld:
 


Septimo die Slobodan Milośević Arkan, hominem facinerosum et nefarium in Kosovum mittit, qui cum copiis paramilitaribus deportationes ordiretur. Qui fieri potuit, ut mafioticum hominem, elegantia morum interdiu conspicuum silentio noctis pistolio grassantem, cum mandato mitteret? Scire debuit, quo sit Arkan ingenio, pseudonymo titulatus et ex auditione fla­gitiis coopertus, ut visu iam contagionem aliquam commissi sceleris habuisse putaretur. Magnam is quidem in Kosovo cae­dem Albanorum Djakovicae fecit. Postea subsidendo necatus est auctore mafiotico necopinato. Sunt hae Balcani condiciones. In Serbianis suam quisque mafiam exercet. Id ne quidem Milośević excipi potest nec eius usum actionemque renegavit; singulis tum dicebatur malum mortemque minitari. Hoc enim in se fecisse Vuk Draśković partis oppositae princeps notior in DIE WELT confiteri, cui quidem mafia parere nulla videatur. Sed ut in ceteris potentiae rationibus mafioticum pariter aequilibrium (caedium mandatarum) videtur esse retinendum. In Serbia, qui valet aliquid, vix sine macula dicitur esse.

 

Sed illo, quem diximus, die septimo Karin Storch e Bruxellis diurnaria (ZDF): "Die NATO steht im Wettlauf mit der Zeit": Prohibebitne deportationes? Pactum in arte blanda militari machinamentis belli rigidis militaribus optata perditum ibat. Iam enim septiduum fere quintum appetebat, cum Scandinavicis quibusdam actis diurnis illud "Fortis in Balcano viri" lit­teris pinguibus divulgatum est. Iste quidem restitabat bombae latibulo tectus, unde socors Albanos exterminari de Kosovo videbat. Europaeorum vero classis politica, quod ille suae se dicioni subtraxisset, minus in dontemptum quam iram pro­pensi, cum vi minus potuerint, Bovem invehi singuli: modo dictatorem, modo despotem, modo tyrannum increpare. Cuinam non erat invisum nomen Milośević? Inventus est autem nemo, qui non intellegeret, quo spectaret oratio sane brevis: technologicae coloris praelati chartae non feriebant continuo legibus agentem ipsius. Quemadmodum in mora nimia patientia rumpitur, ad subsidium fugitur. Constituitur Hagense Iudicium, ut non nemo credebat, instrumentum belli politicum: Accusatio gravissimis criminibus opima congeritur. In ius internatio­nale vocatur Slobodanus Milośević ita, ut suspicio praesi­dentis bellicorum scelerum insimulati videretur infortunio belli propria fuisse praetexenda. Utrum criminum omnium accumulator an "Cyclopum" victor in loco pumilionis? etenim Ulricus Kienzle (ZDF) FRONTAL: "Er hat fast alle Ziele er­reicht" mense Maio.

 

Interim dum iste patientia percallet, in Kosovo bombarum infundibula condensabantur. Undecimo septiduo peracto, cum plus nongentis Albanorum milibus erant deportati, cum impletos esse conatus fere cunctos existimaret, Slobodanus Milośević pacem fieri voluit. Confestim, quod diurnarii pariter atque televisores demirabantur, Ser­bianus exercitus integris manipulis atque plenis agmini­bus compositi specie victorum incedentes in conspectu totius Europae serie continenti Kosovum relinquere. Trux miles in exsecrationem versus, qui doctus fucis, unde cedendum esset, inter bombas et Albanicos UCK arma­tos proeliantes huc illuc movebant, praesidentem incusa­re, quod indutiis hostium se subegisset (ZDF). Et 313 cataphracti currus, dispositis ubique callide simulacris in dissimulationem vani confectis (nam fucus machinalis discrimen non facit) integri transvehi desideratis 17 (in septiduum 1,5) ita, ut apparatus belli modernus a gente Balcanica sit ad absurdum redactus. Relator praetorii Foederalis easdem excidiones fucis photagraphatas ad diurnarios crebrius referebat, quam ut inania falsaque posset occultare. Karin Storch: "Wir sehen immer dieselben Bilder."

 

Tamen humanius multo certe superioribus omnibus bellum legi­bus Pacti fuit. Interim Serbianus imperator et praesidens pro cuiusque meritis duces generales insignibus ornavit.

Textfeld:
 


  Pace facta Zoran Djindjić, oppositae partis prin­ceps primarius et civitatis ornatissimus, qui tem­pore belli, dum pax castellana (Georg Nik, APPOLD/1964) va­lebat, cum Milośević et consiliariis erat, homo litteratus et eruditus praecipuo charismate, tota Europa vir fama celebratior, cui quidem nullius mafiae contactus adhaeresceret, demonstrationes iniit, quibus continuatis victum bello prae   sidentem supremo Jugoslavici Foederis loco moveret. Is initio comitiis communalibus exhibendis evicisset, burgimagistri Beogradensis erat ordinem adeptus. Munia vero gradus amplis­simi non prius obire contigit, quam septiduorum trium demon­strationibus continuis Slobodanum Milośević cogere valuit locum in curia dare. Ea usque nitendum fuit adversus unius auctoritatem et rabur, qui non universo generi contrario persuadere sed cum singulis confligere solebat. Sed paulo post parlamentari suffragio deiectus est loco dignitatis. Talis instabilitas interea rationem in Serbianis unius adiuvit potentis. Verum enim vero Zoran Djindjić aliquanto post (2003) insidiis factis ab incognito, sicuti solebat, desclopetatus est, quia cum Europaeis conspirare dicebatur.

 

Tum temporis praesidens utebatur patientia maiore. Interea nactus erat sponsores, quorum unus Helvetius pontem Danuvii, qui flumen in Novy Sad, ubi pars opposita regebat, traicit, laesum bombis reparavit. Illic orator autumno 2000 in luce lucelli comitiorum certamen praesidenti creando Jugoslaviae suscepit anno prius quam ex formula patet. Igitur certum ei fuit evasurum se victorem esse.

 

His ipsis mensibus quater fiebat, ut assecla praesidentis a sectoribus mafioticis desclopetaretur. Sed ad aequilibrium virium et alii, qui sectam adversariorum sequebantur, incertum an auctore praesidente sclopeto mafiotico deiecti sunt. Simul improsper iterum suffragio victus, male inferior, a se sero potuit impetrare, ut comitia sibi perdita fateretur. Magna voluntatum commutatione facta fit Beogradi concursus populi ad Skupśtinam, parlamentum Serbianum. Turba frequens curri­culum Slobodani Milośević finivit.

 

tertia pars sequetur

 

zurück

                                                                                                                                                             November 2006