SLOBODAN MILOŚEVIĆ

sive ab infortunato ad martyrem

 

1. Exspectationes fati Serbici non implentur

2. Qui bellum intulit, ad arcentis condicionem defertur

3. Multorum opinione damnando documenta desunt

 

"Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam." (Sallustius Crispus)

 

Huius ego quoque specimen sequar.

 

 

3. Multorum opinione damnando documenta desunt

 

Interim eius adversarii, qui nunc Beogradi res regunt, post­quam praesidentem sceleribus bellicis insimulatum censuerunt in ius esse Serbicum vocandum, Carlae del Ponte, primariae Judicii Hagensis accusatrici cesserunt. Itaque Slobodanus Milośević in Den Haag obvium se condemnationi propulsandis criminibus occupatum non tamen subire tempestatem existimavit. Adductus in iudicium sine specie rei recusavit auctoritatem eius in sua causa iudicialem omnem; recusavit, quo minus patronum, officialem acciperet utpote iuris ipse prudens. Perpetravit causae suae patrocinium proprium, temptatae ipse suae salutis rationem habuit. Insontem se ad accusationis puncta confessus est esse.

 

Ad ei quotiens orare licebat, facundus prodibat, qui tempus ad accusandos Europaeos, qui sibi,Serbianaque populo bellum intulissent iniustum, praeterire sivit oblatum nullum eo demum eventu, ut transmissiones televisificae praecluderentur, ne comitatus in popularibus ei recresceret, ut oblivionem hominis popularis per silentium maturarent. Sed cum vis, morbi firmitatem corporis et animi aegritudinem ostenderet, adflictus est hypertonia gravi, ex qua non convaluit.

 

Accumulatis iam nimium processualibus actis denique Katja Ridderbusch diurnaria (DIE WELT)/Anno 2004 de Slobodano Milośević reo ita censuit: diebus 300 peractis processualibus, dum magna vis testium amplius mille quadringentis quasi totum Balcanum exspectant, ut evocentur, finem exspectari iudicii non posse; obsidem fieri iustitiam ad scelera bellica valetudinis rei; "revi­sionem radicalem" ordinis processualis propediem ab UN-­iudicibus propositum iri; ea condicione solito providius gerendam rem in area minarum politica esse: si Milośević arbitrio medicinali coegissent in iudicium venire, posse fieri, ut reus, qui perpetua laboraret hypertonia, impetu cardiaco collaberetur, aut, si quid ei gravius accidisset, homines eius morte tribunal de existimatione morali iuri­dicaque multum perdere viderent; hoc non solum ad finem iudiciorum, quae de Jugoslavis instituerentur, pertinere sed fidem etiam ineuntis internationalis fori deminui mundanaeque rei iudiciali protinus ad diuturnum tempus gravitatem auctoritatemque demi; sin autem Hagenses iudices decursum rerum processualem, ut antea fecissent, porro continuare paterentur, nisi forte iudicium ad breve quoddam tempus intermisissent, libidini se rei valetudi­nique dedituros esse. Atque id quoque derisui tribunali fore; deverticulum quidem esse unum, ut auctorem apponerent rea, qui defensionem eius reciperet. In eos laqueos ipsum se tribunal implicu­isse, quod nimium multum processualis materiae suscepisset violandumque se praeberet actione magnifica gentis exci­dendae, cui documenta desint, singula miscendo adhibitis tot testibus diuturnaque temporum distributione. Adversus eam agendi rationem Slobodanum Milośević cohibentis esse facultatem adhibiturum quibuscumque posset modis; scilicet eum non ignorare in Den Haag ad reliquum vitae tempus ultimum esse proditurum.

 

Paulo ante Carla del Ponte, sicut supra demonstratum est, non sibi satis suppetere concesserat documentorum, quibus Milośević ad actiones puncta gravissima convinci posset. Verum enim vero nullis documentis gravioribus inlatis quibus tandem criminibus documentariis est vocatus in ius? Iudices neutrales, ut existimantur, erga procuratores publicos indulgentiam adhibebant evidentem, erga reum non sapientiam neque consilium sed inimicitias ex tempore prae­bebant (DIE WELT): iterum ac saepius Milośević a praeside iudicum Sir Richard May esse prohibitum perorare, si quae graviora se defendens attulisset.

 

Textfeld:  
Milosevic-Gedenken vor der US-Botschaft in Moskau (ND)
Interim in DIE WELT John Laughland:

 

Actiones tales, praesertim quae fiant in Jugoslavorum praesidentem, politicam ducere tendentiam in iudicio processuali; quodsi tribunal statum et legitimum esset iudicium, facultatem dari absolvendi rei; procuratori duobus annis licuisse proferre crimina probanda; plus centum testes evocatos esse documentationemque milium paginarum sescentorum illatam; ne unum quidem testem esse inventum. qui (praeter reprehensiones) scelera per Milośević esse iussa diceret adversarios rei, qui per triennium Beogradi summam rerum tenerent, nullum ex archivis publicis documentum proferre potuisse, quod aliqua parte sontem Milośević indiceret.

 

  Hoc maxime quidem ad summam processualem pertinet. Documento etiam datum est, quod auctore Radomiro Marković, qui quidem famae rei consuluit, aedilitatis secretae principe Slobodan Milośević et ad aediles secretos et ad duces exercitus gene­rales edictum promulgaverat, quod hanc vim habebat, ut homines civilis ordinis in Kosovo, dum copiae contraterrorestres (KLA) Albanicam UCK comprimendam aggrederentur, hoc est homines inermos Albanicae nationis ab iniuriis prohiberent. Id quidem factum haud in parvo ponendum discrimine videtur.

 

  Et haudquaquam probere convenit (DIE WELT) Slobodanum Milośević quicquam potuisse Bosniae Serbicae consciis, quos spei plenus existimaverat, moderandis Karadzić et Mladić, qui societatem conspirantium inissent adversus praesidentem, qui pravitate mentis hoc fecissent, ut ex sociis et consciis sceleratores exsisterent principem primarium et praesiden­tem aversati. Tamen iudices mense Iunio (2004) nullum ex actione punctum remiserunt, ne ea quidem, pro quibus procura­tor cuicuimodo documentum proferre nequiebat.

 

Nimirum culpa prior fit quam poena. Quae igitur ista fuit accusatio? Assequi quivis potest coniectura iudiciales tum auctoritates, qui continentibus arbitriis de valetudine rei docebantur, obitum opperiri valetudine fessi rei politici. Quid enim Slobodano Milośević absoluto, qui non in iudicium Europaeorum arbitriumque concessisset, qui minis Europaeorum umeros obtulisset lentissimos, qui Serbianorum res ad perniciem Balcani convertisset, qui bellum ceteris intulisset, futurum fuit? Interim nesciebant, utrum exitum fieri iudicii trahendo moras satius haberent onere nimio deiecto, an onere suscepto re­centi famae paeniteret ex rei morte collectae.

 

Quodsi processuales actiones non progrediebantur, iudices in valetudine rei designavere causam atque responsalitatem. Qui si res maturandas censuissent, nihil aliud opus fuit quam morari procuratorem, quominus tantam testium frequentiayn citaret. Atque vis tanta testimoniorum nisi frigidam nullam reddidit voluntatem; secundi rerum proventus in menses pressi non ad spem responderunt. Veluti seclusus in tenebris hominis intermortui pro noxa per iudicium rei condemnati sibi vide­batur fortuna martyris usurus ex dactylographato, quod actis ipsius adiacet. Die 11. m. Martii obiit infarcto myocardii absumptus in aedi­bus Iudicialibus Slobodanus Milośević ingloria iustitia, fato Nabić, studiorum obtrectatori similis, eidem nequaquam par. Qui periit ex vulneribus animam efflavit.

 

Adnotandum denique videtur hoc:

 

Qui fatum Serbianum superioris aetatis impleri suo tempore videbat, ad intempestivi nationalistae delatus est infortunium, qui tantum ab Europa afuit quantum Turcia. Ab initiis rerum quas gessit desertoribus semper suis latus praebuit, hostibus quos ipse creaverat numquam cessit. Similior in bello gerendo rerum rectoribus fuit, qui saeculo superiore fortunas hominesque vexaverunt, quibus pro sua parte conspectus non fuisset. Ab aetatis nostrae moribus oriundus Balcano longius abhorruit: hodie matres counitae bellicam sortem a filiis deprecantur, ille de belli miseriis parum laboravit. Quod illis temporibus impune tulisset, quamquam leges Balcani pervetustas non fecit, quae trium saeculorum odiis avitis eo bello refricatae sunt, Europaeis nobis inopinantibus horrendae. Fortis in cladibus "cyclopum" ictus accepit "vir validus" suis opibus ipsius confisus. Pertinax ab opposita parte, quam utique debilitabat, requiri se non passus adversariis frangendis intentus agebat. Increpuerunt Europaei damnandum, indemnatum prope tacue­runt. Si qui tamen sententiam rogati responderunt, post eius mortem probra coniecturae commiserunt. Seditionem vero serpentem Albanorum ipsius numquam nisu compressisset. Id Europaei conficere nituntur. Id ab adversariis eius stat.

 

Ita cyclus clauditur: et Serbiani saeculis circumactis eodem reverterunt, unde profecti sunt, et Europaei damno belli facto res meliores quaerunt.

 

Iudicium posteritatis melius erit (DIELITZ 1883)

 

                                                                                                                                                      Dezember 2006

zurück