LATINITAS probandi sui causa, quae velit par videri suis verbis huiusce saeculi res aequare,

praebet

PEDIFOLLIUM

inter "Einkauf" et "shopping".

                                               manipulus domesticus                                           manipulus externus

nomina lusorum:

Cornelius                     assultor extremus sinister          Nicephoros
Claudius                      assultor sinister                         Comnenos
Iulius                            assultor centralis                       Isaurios
Mathieu                       assultor dexter                          Chiraque
Sempronius                  assultor extremus dexter           Banausicos
Tullius                          cursor sinister                           Angelos
Licinius                        liber                                        Tzimisces
Pompeius                     cursor dexter                            Ducas
Crassus                       defensor sinister                       Alexios
Oppius                         defensor dexter                        Andronicus
Coruncanius                 portarius                                  Cantacuzenos

Iudex supremus F. Beckenbauer, iudex linearis alter J. Derwal, iudex linearis alter S. Herberger. Hora quinta decima minuta trecesima sibilus initialis.

Diu temporis prioris culmen memoratu dignum nullum fuerat. Denique Coruncanius portarius, quod sine periculo facere poterat, iactum ut primarium a porta facit, ita lenem ad defensorem dextrum, forte sperans eum ad Licinium liberum statu commodum protinus esse traiecturum. Oppius, ubi ad se videt adversarios assultare, in iis Isatirium centralem virtute spectatum adulescentem, pedifollem acceptum frustrandis adversariis super capitibus in mediam campi partem proiectat. Ibidem deducitur res ad certamen singulare.

Congrediuntur Cornelius et Nicephoros. Adventantem follem efficaciorem pectore Cornelius excipit, cadentem calce scite recipit. Nicephoros cognomine Phocas, qui videt corium altero pede rursus in sublime ferri, capite proruit. At longurio vincit intervallo breviorem, follem capitis pulsu solitario Mathieu transmittit. At is, etsi follis in collusorem tenet, eum nequiquam, ut volebat, excepturus erat; nam priusquam corium ab eius corpore genutenus resiliret, praesto pedibus est comnenos. Calculat prosultum follis aptoque pede succedit eum ad solum directum retorquere.

Inde retro protinus accursores frustrando follem serpentinis lineis superanter pede sequitur. Prope lineam medianam mutatio regionis et occasiones agendi mutavit. SIbi, dum proelium exardescit, Chiraque assultoribus insistere conatur.

Haec non dilabitur turba sed fertur protinus aliquam multum, donec aream poenalem ipsam devenitur. Concertantibus circumspectus abit. lam pridem ianitori Coruncanio vigilias agendi mens effluxerat. Laborat, dum prope contenditur, promptus ad omnes casus, haeret tamquam insidietur opportunitati manibus follem intercipiendi; nimis magnum intervalli discrimen esse videtur relictum. Non audet, non capitis cervicisque periculum facit. Denique fit, ut corium in altius excitetur; eriguntur capita; assultori Claudio dextro follis feliciter destinatus est.

Relapsum de pectore vult in immensum abigere sic, ut impetus adversariorum paulum retardatus esse videatur. At contra opinionem ultro coortus a dextra Banausicos extremus sinister, qui scite follem interceperat, nomen suum deprobat. Accursat. Fit a caveis barritus. Exercitor ursi manipuli gymnastico vestitus, quod non debuit, in pratensi vociferatur docitans.

Dum a latere protinus ad portam Banausicos provolat ex propiore loco iugum oculis metiens et, dum iactum efficacem et prosperum spe portae devorat, follis a poste sublimi sinistro repellitur ipso.

Fortuna manipulo lucebat non lusori. Repulsum follem Tullius obiecta fronte domitat atque simul in angulum sinistrum proiectat. Aegre follis exlateralis fuit. Iudex linearis vexillo verso partem destinat. Post iniectum ab Licinio receptus follis trans latus portale per transversum abit. Neque iactus angularis manipulo profuit. Destitutio fuit magna. Sed adversarius aegre evasisse persensit. Quanto vero "Shopping" apud ceteros valeat, ex iis intellegas, qui pro subsidiis in subsellio resident.

Erat in manipulo domestico fortissimus adulescens, de quo, num omnium primus esset, dubitabatur, Sempronius. Is ultro proruebat quasi per cuneum irrumpens in cursum adversariorum follem inter se reddentium (ERAS: ca. 1500) Concursatur. Corruit Ducas. Accurrit iudex, ostentat feroci chartulam flavam; poenaliter (visus est gessisse) - Irascitur Sempronius. Iudex digitum monstrat; Asperiora minitatur. Fit denique iactus liber. Excipit idem; procursat Sempronius, miscet et perturbat cuncta spatii longi cursor. Frustratur occursantes alium ex alio defensores circumspecte vitat, ab dextra parte dum ianitor trepide aggreditur, saltu sinistrorsus follem per portam agit. Tolluntur clamores; accurrunt collusores, cumulant victorem, corporum turrim faciunt. Fautores ex cavea vociferantur. Praeclare quidem.

Fit in loco intermedio iactus initialis. Saepe proverbio fortuna fortes adiuvare dicitur. Sed in eo ludo factum est, ut per fortunam exemplum simplex casu selectum accideret. Namque lusores exercitationibus continuis ita constituti sunt, ut oculis animoque spatia vimque folli datam et motiones singulorum metiri consuerint. Tamen omnino cursum uniuscuiusque praesagire nequeunt. Sic accidit, ut, cum a sinistro latere lineae mediae Pompeius acceptum follem, quod tempore poterat, composuisset, iactu vehementi Claudio, qui non procul ab area poenali statu liber erat, permitteret. Speravit illum a latere propius portam agere corium posse. Atqui, quod antea cognosci non potuerat futurum esse, intra follis coniectum a sinistra procurritur. Lusoris corpore iactus in angulum exiguum aberravit, verum ita, ut in portam adversarii nudus pervenerit.

Advertit denique casus omnium oculos, cum Isaurios iactum liberum facturus esset. Is in exspectatione rei non procul a linea mediana prope latus campi stabat, ut ab Duca lusore, qui proxime stabat ab area poenali, quindecim fere metris follis in prato positus esset. Prope Ducam spatio satis idoneo relicto lusores adversarii velut in muri formam corpora corporibus applicare coeperunt; in lineam consistunt portam quatenus possunt tegentes.

Collusores Ducam ita posuerunt, ut, si facto iactu follem excepisset, in muro lacuna praeberetur, quem forte iactu directo perfringeret. Interea lusores in linea motibus corporum trepidant, quo minus opportunitatis Ducae relinquatur. Astabat et iudex Beccenbauer, qui, quantum ex longinquo spectator aestimare poterat, nihil festinandum arbitrabatur. Tandem aliquando sibilus auditur.

Ilico regrediens Isaurios cum incursu manifesto follem proiectat cum efficacitate singulari. Ita sane, quod nemo fore putavit, follis non in Ducam tenet sed ita directus volat, ut aegre citra vitet postem portae dextrum ipsum intermissis viginti fere centimetris, eodem fere spatio relicto manibus Coruncani prosultantis porrectis. Praeclare vero! Ita cogitatus erat iactus necopinatus, ut, antequam quae res ageretur Coruncanius contra exspectationem perspicere satis bene posset procellam non ab Duca venire, damno temporis perexiguo facto sed satis magno bracchia sera manusque follis falleret. Artificium dedit ictum connexivum, (specialiter Germanice "Anschlußtreffer") Ac magnis quidem in rerum auctorem vociferationibus continuis ornamenta profecta sunt. Primatus is praestationis sive cumulus eius ludi fuit. Megawattium quidem!

Paucae reliquae minutae fuerunt ad sibilum finalem.                             

Joachimus von Helmrich.

zurück