QUOMODO NATURA BONIS PATRIIS SENSUIQUE NATIONALI THEODISCORUM

 


MODERETUR

 

GesprächsForum

tripartito praebitum

 

Gesprächsbegleiter:                   ESPRIT

Partionarii:                                Angliculus   Dienstmann   Latinitas   Provocator

 

 

Espr. :    Certe tempestiva res est: Ad quem, censetis, animorum habitum Theodiscos

             huius aetatis oportet bona nationalia referre?

 

Prov. :   Coniecit inter suos nuper sententiam nativam potius quam priscam Egon Bahr,  auctor actorque magnae publice laudis ad pactum Germanicum,  quae res non iuris magis doctrinam ab eo quam politici temporis intellegentiam requirebat.  Ita censuit:  ,,Ich bin stolz darauf,  ein Deutscher zu sein." (Glorior me hominem esse Theodiscum.)  Honorem divines ac sensum defendendi gregis oriundum a natura. Atqui non existimares, quam socialidemocratarum plerique sui sinceritate sodalis obstipuerint. Nullo redamante Franziscus Müntefering, princeps magnae factionis, quasi genus quoddam eloquentiae tacuit. Gerardus Schröder cancellarius demisso vultu sedebat, cui socium dixeris inventum eum esse,  qui falsae lau­dis umbram consectaretur. Matthias Platzeck, ‚comes’ olim,  ut aiebant, ‚Palustrium Viadrinorum’, qui iuve­nis aetatum permotus conflictu,  velutsi recte non audivisset,  oculos circumferebat: alienam admodum opinionem quis ad consensum partis conventumque revo­cabit?

Subibat omnes mira difficultas intellegendi sententiam quandam obrutam vetustate:  Natura se recepit pridem.

 

Espr. :    Hac aetate natio non a bellica iam clade defenditur: commerciale deprehenditur dispensationis vitium, unde detrimenti gravis ad cives fama televisione diurnisque nuper perferebatur.

 

Die.:       Scilicet; hodie sensus nativus id est nationalis assurgere videtur,  cum tempus adest oeconomici casus utique perfungendi:  Karstadt societas pantopolii per­vetusta celebrisque proxime, sicut fere fit, inhabili procuratione permultoque simul exauctoratu iactari sub ruina fortunarum.  Simili  ratione quaesiti dispen­diis malitiaque globalismi mercatorius complexus Opel omnibus membris in Germania temptatus percuti discri­mine persuadendi satisfactiones  molliendis dimissionibus.  Fatum altenus impotentibus fortunae civibus metum iniciebat, perculsi tum omnes recenti plaga veluti communi condiciones rerum in detenus abeuntes patiebantur. Quid mirum, quod emacitas minuit, quod internationali  globalismo prosperitas vitae decrescit?

Angl. :    Audis per iocum et eos,  qui pedifolle gigni sensa na­tionalia putant. Qui quidem motus assuevit ab alcohole proficisci. Propius fidem est conqueri nationale de­decus loci sexti ludis Olympicis capti.  Ea vero nationalis offensio non est existimata.

Prov. :   Ut ad colloquium superius redeam;  ab recessu denique vox ingruebat:  at egomet ipse plurimum tribuo liber­tati.  Sequebatur assentatio multa;  fundus demum sen­tiendi communis molestam existimationem parum tempes­tivam e medio dimovit.

Die.:      Erat autem honestatem Theodiscam senex octogenarius professus,  dignitas grandis natu cum consilii magni tum amans patriae, quam aluisse se grato animo duce­bat.  Huius animorum habitus interpretes evadebant Unionis CDU/CSU primores illud ‘Vaterlandslose Ge­sellen’ inferentes:  oblitos patriae gregales.

Espr. :    Ac profecto,  ubi sensus nationalis vel existimatio fere communis,  non quae sedulo publicetur, minus com­probatur,  quemadmodum contra La Grande Nation natibus 1,9 exhibitis documento dat,  illic in decessu primarii boni proles minuit.

Lat. :      At mores discernuntur; homo Raetoromanus ita confite­tur:  non litteris umquam ipsi floruimus, at alii nos­tra litteris mandaverunt. Idcirco dum studio respici­mur ab aliis, confido ecquidem Raetoromanus. Ita sen­tire gregis est couniti;  valet abscondita ratio quae­dam vita superantium sive ’Schicksalsgemeinschaft’ (Roland Koch/DIE WELT).

Espr. :    Atque simul est eorum quivis homo liber. Quotus enim quisque non in Europaeorum nationibus homo liber est?

Angl. :    Fuit illud, inquam illud oppidanae iactationis.

Die.:       ... si placet,  fuit aliquid localipatriotismi, nisi fuit nationalismus loci minoris.

Angl. :    Sapienter fortasse. Sed libertas in Ostroeuropa diu iacuit. Post bolscevismum communista regente corrupta libertas revalescere ne quivit.  Licet nobis esse dic­tatura sublata beatis.

Prov. :   Quod ego crimen haud abnuerim. Tamen libertatis ratio quiddam habet vocis detritae;  nam hoc vos velim bene cogitetis. Multum interest inter abstractum libertatis vocabulum et liberum arbitrium individui. Fit discri­men inter licentiam et potestatem,  inter oboedientiam et condicionem.  Sic enim Martinus Lutherus, nationis filius clarissimus, in re gravi scriptum confecit il­lud De servo arbitrio,  homo religiose demissus. Erasmus Roterodamus contra simultaneus libellum confecit De libero arbitrio. Sic olim vir primanus et extroversus Europaei moris.  Quam vero dissimiles, quam dis­pares duo viri  magni! Argumenta sicut opinor in defendenda libertate versantur late patentia. Qui tandem libertatis valor est?

Espr. :    Hac aetate cautum est institutis ac legibus videlicet formula civitatis, a qua civile bonum nascitur, ne li­berum arbitrium unius, qui sane sit ingenio pecunia potentia praevalens ceterorum libertatem imminuat.

Angl. :  Interim in iis Ostroeuropaeorum civitatibus, quae potestati communisticae paruerant, seniores hodie saeculum suum revocant. In Dacoromania tenuissimi cuiusque concursa­tione Bucurestiis imagines esse porrectas memini Nico­lai Ceausescu dictatoris. Quid hoc sibi vult? Si vis aequabilitatem Francogailicae revolutionis habere res­pectam, in paupertate viventium inopem vitam stomachus pluris aestimatur quam libertas.

Espr. : Huc accedunt et ratio suprema iuris et socialis aequi­tas, quae pro tempore labascit, in bonis civilibus, quae quidem in processu cultioris vitae naturaliter ac necessario sunt evoluta.  Bella namque non sunt in Euro­pa gesta progressionis ullius causa, non armis expug­nata; e motu Francogallicae revolutionis orta gradatim devolvi saeculis accepimus. Atqui stabilis amor ipse ‘gregarii’ partus non redditur nisi christiano nisi nationali sensu, nisi nativi boni magnitudine retentus. In Civitatibus Unitis pariter industrialibus modo vivitur quodam prisco christianitas in natorum rate 2,1. At familiis publice subsidia fere nulla. Ideo si propemodo negas, libertatem esse bonum primanum, quam iam cen­setis condicionem esse bonorum omnium?

Die.:     In parlamentis adhuc bone nationalia nisi perstringere non convenit, cuius verbi quia pudebat ad patriotismi rationem accepta taedio causae trahebantur. Imo decessu iam religionum adversus paucos institutorie sive lobia pollentes publice per imbecillitatem agitur. Ea ratione Ethico Consilio Nationali constituto valor summus exi­stentiae vitalis parum certe muniri  potuit. Vel militi licuit imperium recusare. Triumphi partim loco habitum id quidem.

Interim premi competitione mensanus Theodiscus: age, quantum habes domi tantus es foris: exauctorat minime sollicitus operas opibus diffisus ipsius, ut a communi commodo nationis dissidere dicatur. Directores officii commercialis condicionem subeunt quaestus, qui secun­darios ad mercedem sumptus molliri iubent. Atqui iam pridem prosperitas civilis minuit. Nam Helmodus Schmidt 1973 ita: „Eine Million Arbeitslose sind einfach zu viel.“ Salus nationalis arbitrio permitti subdoli globalismi coepta deditur casui. Nove latet hic terrarum receptus hostilis. Suis vivit oeconomia legibus absoluta. Status est in statu. Consociationes operarum operistitia mi­nitantur; usu cedunt ergolabi, qui minores non curent. Utraque se pars laudat. Atqui quadraginte milia solu­tionis impeditae prodeunt quotannis. Pro sua quisque parte res alterius debilitat. Decrescens undique dis­trahitur tegimentum.

 

Ernst Moritz Arndt

Dichter, Schriftsteller

 
Prov. : Caret post saecula regum democratica communitas palam exemplis,  quae singulis in receptu bonorum intus ornamento sunt.  Et commendationes apparent; cetera nuda iacent seu graphitio redundant. Consuetudo nationalis externo spectatori comparet imaginibus atque signisperexigua: qui memoria vacat, caruisse bono ducitur.  Sed vitio graphitii dealbato, modo si plantas per ludum exoticas aut animalia phantastica colore depinxeris, ambienti mundo nitidam speciem curatione tenui conservatam vides. Est enim et apud levissimum quemque cultui respectus. Russi vero, qui calamitatis auctores fuerant, Borussici cultus memores prisca monumenta nostri proven­tus ipsi studio fovent. Saltem adferatur domestico visui bonitas, ne nationi paupertas exstitisse videatur.

Prov. :  Nihilominus apud Theodiscos non eius modi sunt exiles aut aridae radices,

             quin aliquid possit regerminare proprii: Quod cessat, non cessit. Sensus

             nationalis ab lec­torum epistulis apparet (PAZ) . In iisdem ac­tis hebdo-

             madalibus ab historia nationali ci­tatus exstitit ineunte anno Ernestus

             Mauri­tius Arndt  (1774-18G0), homo patriotice sen­tientis animi, 

             patriota celebratus: „Was ist des Deutschen Vaterland?“ Diurnarius

             lectori praeclara atque patria detulit. Interlucebat optantis ratio tamen. 

             Atque cultae semper fidei christianae confessiones pariter atque patrii

             soli vis valorque minuerunt: Pro bonis interioribus vides exteriora celebrari.

Angl. :      Imo cosmopolita saeculi superioris in hominem mundi­vagum evasit. Species pedetemptim dimanat societatis universae. Verum enim vero simul depressiones ingre­vescunt: aegritudo facit, ut parietes distendantur, angore corda coartentur.

Die. :        Ab altera parte pro non certo creditur, quibus modis occurratur proclivitati protagonistae globalis, quo­tiens is ‘provincia’ decessit. Ex longinquo species televisifice tristis excipitur. At si quem Fori  sui familiaritas retinet, si non recentes auctus te fu­giunt,  homo patriotici sensus invenitur in terra ge­netrici bonorum sollers et ingeniosus.

Espr. :      Sed qui bonorum sit in patria vestra status, prodeat velim, qui non ignorat.

Angl. :      Propriae Borussis virtutes viguerunt, quos voluntate consilio iustitia celebres moribus Europaeos prae­cessisse discipuli didicimus. Sed studium iis imperii dilatandi fuit manifestum. Negabit usu Dienstmann opinor; iam dudum video. An exemplo Borussici reges iis esse poterunt,  qui democratica legislatione pro­posita transigunt?

Lat. :        Oblique prius quam historice; sed confirmaverim vir­tutum divitias. Verum, quis est in Europa, cui vir­tutes absint? Neminem in Europa video desidem homi­nem neque naviter facientem. Dum tu semihorae iactura quereris adferente calamitatis aliquid, revolutiones industriales, oeconomica concurrentium ratio dant opus, unde producti brute socialis rates gigni com­munes audire consuevimus.

Espr. :      An a salario valor? Est enim illa fortunarum cogitatio. At in materie pura, si metallum nobile contemnis, vix quicquam praeter speciem inest. Proinde bone non nu­meris definiri statuo, verum pectore puro sentiri. Defectus certe bonorum et paene pernicies non a civilibus institutis nascitur. Petendum est ex alto.

Hic oboritur

Die.:         Habeo fabellam quam adferam pervetustam et veram.

 

 
Accedit civis aliqui fidelis ad officiale grapheum anno fere 1805. De fasciculo formulare sumit in ipsius utilitatem, ut ordinatim perscribat. Oboritur ilico sumenti Borussicus officialis: "Halt! Das ist preußi­sches Eigentum; das kostet einen Pfennig" (Siste! Do­minium Borussicum est; penningo constat.)

Werner v. Siemens, Elktroingenieur, Gründer der Siemens AG

 
Angl. :     Profecto; contemptum aliquod formulare bono putes fuisse nimis magno.

Hodie nullius idem pretii. Unde tale?

Espr. :     Ut cogitatio mea fert, a machina moderna. Haec et opificium subruebat, 

quod esse permagni nunc valoris in­tellegimus, et suo genere complex

in despicientiam venit iniquam ingeniariis. Pariter factum est in in­ventionis

diplomate. Eadem partim manufacturam dimovit nullo suo praemio. Etenim

modernae fabricationis ha­buit adhuc evidenter in monumento ponendo

rationem omnino nemo. Valor quippe machinae dum minuit, interim

refertae chemicis officinis Europae crescenti caelum caligine funestatur.

Columnata tamen in praemio vapo­raria vectrix repente pro technico boni

stabilis in­strumento pernotuit et aliubi terrarum Germaniae mu­seum affluentibus undis miramur aquatilis molendini:

Rudimenta technicae quidem avitae manifesto propiora naturae fuerunt. A qua patet: quo quid in opere vetu­stius, eo locupletior rei status museo dignae.

At per vices carbonica generatrix officina denique con­sumetur in demolitionem consumptuosam. Senescit in exemplo ‘rapidum incubatrum’, portentum illud accolentibus invi­sum ad Rhenum inferiorem situm, vix ut exaedificatum sit, miliardarum haerens funus; ex quo modernae vivendi condi­ciones ad mercennarii sortem recurrere videntur, a machi­namento metus ostenditur ac suspicio.

Prov. :   Ita frueris in aedibus fornace calefactionis oleariae sive gasalis;  commutatorio vecte,  si vis esse domi contentus, opus est.  Fabricato deficiente machinanum advocabis; contra deficiente camino, lignis absumptis, tibi consulendum ipsi cognosces esse.  Everriator fu­matorjus venit invocatus. Ita bonum amabis domesticum villae tuum et, si sis imaginibus tui cultus ornatior, eo potius et, si mobilibus uteris boni paterni stabi­libus ut hereditarus, increscit felicitas unius.

Angl. :    Ecquidem consors ordinis medii habitationem amplector meam supellectile perornatam et in adventum hospitum instructam; incolatu gaudeo sine luxu, nonnumquam ha­bitaculum remulcatum, domunculam mobilem meam promo, cupiens ire feriatum,  ut rure fruar amoeno.

Die.:       Ut habitaculi commoditatem tui mittam,  cui postremo supellex tua venit hereditaria?

Angl. :    Vana loquela; obstruentia pleraque ministerio commu­nali conficienda traduntur, praeter lignum, quod flammam dabit calefacienti manus.

Hic in facetias versus

Die.:       Ergo;  Laßt uns dem Müll eine Abfuhr erteilen. Societas abicientium bona quaerit. Ecquodnam in rebus oblecta­mentum, quas iam nunc intellegis cras esse perituras?

Espr. :    lam vero bona, modo vitam longam alant,  fructum animi ferunt continentem etsi malis demoscoporum ratis. Sed redeamus ad communismum.  Est absurdum hoc quidem.V. I. Uljanov ubique Russiae columnatus cognomine Lenin bre­vi post illam diem Octobrinam pronuntiavit hoc: socialismo crescente necessario sua sorte nationalismus intermorietur. Verum tamen quid decennis illis ferme septem factum est? Socialismum ibidem videmus adflictum, nationalismum in civitatibus iisdem vigentem.

Angl. :      Quid ais? Haudquaquam.  Sed qui doces collega?

Die.:         In Polonia ‘Consilium colendae linguae Polonicae’ putatur organum recognoscentium patrium sermonem, cuius inde de statu biennio quoque relatio parlamento se­natuique deferri  debet  (PAZ).  Vera sane vigilantia retinendi cultus nationalis.

 

Prov. :     Scio; Ecclesia Catholica, quae dicebatur intermori­tura, summo civitatis tempore communistis restitit, Papa praesertim Iohanne Paulo II patriam compluries obeunte, cuius ad auctoritatem et exemplum praecipue iuventus infirma confugit frequentissimo Dei cultu. Communistae nunc inveniuntur ii, qui condiverint in­stituta maiorum et mores nationis, conservantes velut de industria, quae sublata esse voluerunt, ut hodie cum natura pugnavisse videantur. Nationalismus quidam catholicus vivit boni stabilis.

Philosophi superioris memoriae non erraverunt id statuentes: extremum quidque subverti per evolutionem contrapuncto.  Ea tabula Pythagorica minor est naturae (semel unum singulum. Ut anticyclona cyclonam versus ad occlusionem usque tendit (ad coincidentiam oppo­sitorum/Nik.Cusanus),  ita communismus pariter inter­nationalis fuit proletariatu,  globalismus mercaturatu.

Die.:         Et quidem in illa re quid erat absurdum? Nationalismus communistica repressit; idem variavit et revolutionis acquisitiones quae dicebantur; insuper proletarium internationalismum repudiavit. At in occidente,  cum pronior in anglicismos voluptaria societas (Spaßge­sellschaft) esset,  sensus nationalis paucis furtim decenniis crevit simul et familiae status priscus publico subsidio debilitatus est.

Prov. :     Quod igitur in ideologico negotio communistae sedando nationalismo frustra susceperant, nullo idem negotio contrarium subut occidentem utique somniantem. Is aliqua creata luxurie recentes iactabat spiritus ver­bales ex codice Londiniensi promens: talkmaster look shopping highlight, dignos ornatus exclusiva classe. Dum vera vocabula coepimus amittere, habent illi, qua sua reperiant vocabula. Neque rei novae nomen est indendum. Novitatum enim est in singulis rebus nostra memone longus ordo, quin verba novarentur. Separato vero fuco sic ecquidem contendo: quisquis nationali­ter sentit, eo sincere gaudet anno, quo tres Romano­rum legiones ab Arminio Cheruscorum principe deletae sunt in saltu Teutoburgensi.

Espr. :      Vere quidem; nam ab aetate ineunte nationale crescit ingenium, si minus maturuerit, haesit natura, quam praesidium arbitror fieri  voluisse sibi gregique.

Domicilium non relinquit domiporta tamquam perfugium trahens assiduum, quod praefinitum est ut a natura provida saluti datum. At iam pridem domini dignitate magister foras tetendit, advenit idem minister glo­balismi. Hoc enim nativum est: nihil intus emolumenti genueris, quo minus foris aut amittas aut alienes.

Die.:         Arminio vero victore Germanis mores manserunt. Atqui Gallorum abeuntium peregre nationi funditus accidit, ut perierit: Galati in Asiam. In lingua Francogallica duae sunt centesimae verborum reliquae Gallici nomi­nis. An igitur patiemini domos vestras atque stratas Theodiscas peregrinam ab Anglico numine trahere de­nominationem? Namque daemonibus expellendis Arminius alter necessario non oborietur.

Prov. :     At Gerardus Schröder cancellarius aperuit, quod cottidie suo fungeretur officio,  id demum patrioticum esse. Non quidem patriam prius quam - laudo - officium amat. An suum ipsius? At enim inde concludatur oportet ho­mines omnes esse patrioticae mentis,  dumtaxat in of­ficiosis laboribus qui versantur.  Quis vero suis de­est officiis? Quod omnibus usu non abhorrens,  quod summis infimis officium spectatur, non est alicuius boni sed ethicum postulatum.

Die.:         Patriotismus iste quidam internationalis est; suopte per orbem frigore valet, si quidem ab officio status universalis exit.  Immo patria mens aeterna quasi me­diterranei caloris est,  qui sensum humanum fovet ab infinita longinquitate diversus.

Lat. :        At in hac causa - audiatis modo - Cicero meus hoc:

Angl. :      Cuiusvis hominis est errare (CIC Phil.12.2.5) En errare humanum est  (HIER. epist.  57,11)

Espr. :      Quam vero sapientes estis! Dicat mihi tandem aliquis vestrum si potent, nationalismus rectus et iustus qui sit. Audivimus adhuc varia, nationale quid sit. Nam qui patriotismi vocem infert,  amorem patriae so­lum loquitur. At si qui nativi sensus cogitationem, si nationalis animi non sermone tangit, non inde si­mul eminet id bonum ingenii vetusti vel potius aviti non posse revalere.  Id utrum dis­simulatur an dormit natura? Haec vero nationis vires, collectivam vere resistentiam, ne gens pereat, reposcit.

 

Hic oboritur

Die.:       Ad nationalismum: exeunte anno 2004 in comitiis Stocholmiae Sueticis decretum est,  ut natalis dies Gustavii Wasae regis feria dicta celebrataque natio­nalis  (ND) esset. In iisdem Actis diurnis interpre­tatio brevis legebatur haec:  verendum esse, ne ‘nationalismus’ apud eos novus revivisceret. Immo novus nos quoque nationalismus adsequetur.

Angl. :    Insane iacis, Dienstmann! Vide ne vivere videaris in alio saeculo laudator temporis acti. Nihilne te na­tionalis historia docuit,  nihil tot monumenta docue­runt, quorum quodque testimonio ducitur inusto?

Die.:       Ne quis nostrum, si sententiae vim Angliculi satis intellego, versetur in errore. Hoc primum statuo: multum interest, imo vehementer ille differt inquam a perverso nomine Borussico praesertim insito nucleo bolsce­vismi dextri. Dies ille Potisdami 24. Martii mensis anni 1933, qua quidem die Paulus v. Hindenburg Borus­sico genere natus, rei publicae praeses grandaevus, cum Adolfo Hitlero sub ecclesia Garnisonica homini confisus vehementi mores generationum imperii Borus­sici tradidit,  fatalis fuit.  Qui minus aeque sentit, deceptus errore summo tenetur.

Espr. :    Intellego Francogallus,  animadverto fatum. Sed quid renovatio nationalis in Suetis fert ab illo die na­tah  signi?

Lat. :      Ibi quaecumque praeterito tempore sunt instituta pu­blice natibus augendis, plane defecerunt. Simih  ra­tione Democraticae Reipublicae Germanicae anno 1975 elaborandum fuit.  Ideo mentes illic inveteratae sunt visae commutandae per animorum motum prosperand~ futur~£.Dum animus historicis ducitur exemplis,coep­tus est fundi sensus quidam vetustatis,  qua stabat progenies.  Is per Europam prole carentem manat compa(. non est Europaeus at naturalis,  non iam postnationa­lis verum nativus quidam est in parte rediturus.

Espr. :    Credo, insitum et naturale quiddam revertetur,  adul­tera decedent; causam ipsum suam oportebit tueri. Evolvetur per vices quasi logica communis.  Regimina superiora nihil perperam institutum esse voluerunt; democratici legati sunt ratione publicae potestatis ducti ducunturque non natura. Sic iste sensus nihil in Europaea ratione consistit.  Bruxellae nonne sedes existimantur computatoriae? Capitalismus nonne machina calculatoria putatur?

Prov. :     Itaque domicilium illud ad tempus labascens Europaeos intellego datis imperatisque iubere, idem animo nu­dum credi. Neque proletarii terrarum omnium umquam se congregaverunt.

Angl. :      Perperam; proletanus ille fuit populi grex, nunc in Europa sunt nationes bene constitutae civitates, quae necessarios rerum progressus fieri volunt, etsi nunc temporis eos minus crescere videmus.

Espr. :               Recte vero, sed quo usque mens humana, longinqui pa­tiens et capax, vi sua propria tendit?

Die.:                  Habeo quod adferam. In inferiore Saxonia duo conven­tus municipales, Bersenbrück et Wittlage, prope 0snabrugam supra Sacratos Montes  (Wiehengebirge) diligen­tius id est magis oeconomice curandis rebus adiuncti sunt ‘0snabrück-Land’ conventui.  Haud ita multo post in carruca museali  ferriviaria societatis porro ’Wittlager Kreisbahn’

(cuius dum susceptor floret, certis Solis diebus tractus octo curruum adeo vectore frequentium apparere solet, ut fautorum cumulus in transitus extendatur, ubi carrucatim sodalicia gymnica, iuventus Herfordiensis Buendensis Lub­becensis otio diffluentium partim cervesia pyxide fenes­tris apertis animos foras ef­ferunt. Tanguntur autem ferrivia variae sedes valetudinis aquarum usu curandae: Bad Essen Balneae salsae (1500 incola­rum), proxime Bad Hüsede Bal­neae sulphuricae,  ubi forte meus avus curationi se dedit, iuxtaque duae domus regiae patent intervisentibus. Ferrivia secundaria vehendis mercibus exilis, addita museali vectione resplendescens.

 
Typographica descriptio quaedam discolor apparuit in regula

Quadrata cum titulo  ,,Das Wittlager Land"  (ad Osning

Route). Illic ager Wittlagensis ad Canalem Me­dianam

(Mittellandkanal) situs arbustis pagis arvis rivulis

dispergitur. Wittlage (WTL) (BROCKHAUS / 1894)

305 incolarum, praefectura Consiliarii Provincialis,

forum inferioris instantiae, dilapsis vetustate moenibus

arx  (adhibita ecclesia castro?) vexillis subductis

hodie sedes rebus gestis illustris ‘propugnaculum epi­scopo

Osnabrugensi’ praesidio fuit. Post Vestfalensem pacem

invicem protestanticis episcopis pariter catho­licisque regimen accepimus fuisse. Accessitne dissen­sus?

Animus alitur historica mente, historico sensu ducitur. In sigillo bonitatis natorum rata 1,8 legitur. Vico confinis principali pagus vialis Rabber (hodie 500 incolarum) duas praebet ecclesias turritas pari magnitudine, quas ab tramine museali prospicere licet. Ex adverso pro­iectae per prodive binae turres ecclesiales apparent. Idcirco regio biconfessionalis, tractus celeber fon­tis aquarumque salubris montuosus silvestris propria cum ferrivia, non sibi passi res municipaliter misceri patrias fiducia condicionis gratiosae documentum cari­tatis regionale posuerunt: Das Wittlager Land cum in­diciis expressis. Est etiam ad ecclesialem dualismum honos ibi tolerantiae municipibus rusticis decus. Terrae pars provincialis,  utsi bonorum communitatem spiret, faciem ostendit.

Quam longe videtur a Bruxellis et ab Himalajae caligine civis abesse,  qui propriis insignitus bonis in sua tellure Huntem suam fonticulis mille Wittlagensibus ortam influere mare  (Düm/mer) videt ita tamen,  ut perfluens exeat idem libere protinus in orbe septen­triones petens.

Espr. :      Ita est; animus humanus eo nititur,  unde se possit engere. In vastitate summae totius interna lucent patriaeque fonte fata vincunt.

Prov  :     Ingenium igitur Europaeum quoddam insitivum praeter mundanas metröpoles vixdum exsistit. Certe magnis in ingeniis, qui consuetudine nesciunt inferiore sive populares animos, non dubito, valet, in natura minus; bursus naturalis quoniam non emoritur, rura Theodiscorum perambulat, nomen Theodiscum animo persentit.

Die.:         Tamen summum bonum christianae fidei seu confessionis et perantique cultus ita deficere pernotuit, ut, cum ecclesiales aedes exauguratae plerumque protectione culturali tutae divendi coeptae sunt in usum profa­narum maxime rerum, metu Dei sublato videantur in dies minus impii typi scelestique posse revocari. Iam vero Solis dies est fidei christianae, est otio tribuenda non negotio.

Ceterum Gregorius Gysi: „Auch als Nichtgläubiger für­chte ich eine gottlose Gesellschaft." (Etsi nonconfessionalis impiam erga Deum societatem reformido.) (Ev. Akad. Tutzing) (ND) mense Martio. At enim Carolus Marx olim statuit: religionem esse opium populi.

Quod interea paenitet:

Tempora mutantur nos et mutamur in illis.

,,tro                     t                .1 in ~me~an~iurnnter~ ~ ~

 

 

Praeterea in ND:"Wir brauchen wieder die Werte der Großväter." TRIGEMA-Chef mense Ianuario.

Lat. :        Scimus antiquitus:  ubi bene ibi patria.

Agnes

Miegel,

Schriftstel-lerin, Lyrikerin

 

 
Die.:         Hoc mihi non ita placet, etsi proverbium aliquid ha­bet veri. Caram igitur inferiores patriam habent, su­perioribus officium mansit. Itaque divisio terminatur quaedam voluptatum: itineribus aestivis orbem compleant; si polus esset occidentalis,  eo quoque decurre­rent. CIC (Fam II/VII): "Omnis peregrinatio …

               obscura et sordida est iis, quorum industria Romae potest

               illu­stris esse."

Studentes ad unum fere omnes, ex quibus cum quaere­retur,

quae de patria sit eis opinio (PAZ), praeter commoda nihil

viderunt, quo secundarent minus. Restat inge­nium privatum,

quo quidem loco sunt opinionum prudu­centes habendi,

qui litteras ex perpetuitate atque constantia spectatas esse

voluerunt.

Angl. :      Ad superiora; illam ego micropolitiam voco sive lo­calipatriotismum. Homines illi certe patrii soli sunt amantes. Tamen quaestio patriae, quae Theodiscorum sit, intellegibiliter non apud eos exsistit, qui de statu suo pretioso nihil definiunt,  quoniam id, quod antiquitus tenent, numquam amiserunt, cum ii, qui sunt a patrio foro desuefacti, curiose quaerere coe­perint.

Espr. :      Quae spes igitur sunt in bonis nationalibus?

Die.:         Qui, sicut oportuit; ex Francogallica revolutione progressive fecerunt, qui fuere tot auctores civicae voluntatis, et impelli scientias praesagiverunt neque pillulas pillulamque superbire voluerunt; nescii tae­dium prolis auctum ierunt. Ignari rerum tenebantur, quas iis auctoribus esse secutas in televisificum saeculum civis malo sapiens hodiernus oportet per­spiciat: "Agitas, agitaris et ipse (I.W.Zincgref/Faust/Goethe/nox Valpurgis). Igitur quae possunt esse spes in erroribus continuis, dum prolem minuere videmus?

Prov. :     Quodsi septimum quodque conubium contra voluntatem coniugum prole caret,  fecit in homine vitium natura. Demantur pharmacopoliis oportet ominis albi medica­mina chemica,  aeri demantur inquinamenta, maribus tollatur pollutio,  unde bestias abigimus.

Lat.         Insana vero!

Espr. :      Atqui fiat.  Factura quidem est ipsa natura. Haec iter errorum recipi necesse ratiocinatur esse.

Sic loquitur

NATURA:   Millennus duobus frugifera malus incrementa frugum commonstrabat, donec, ubi maturuerunt, mala demisit in solum. Quae specie salubria maculas in exorsu mi­nimas monstrant. Inde protinus eo deducitur res, ut reditus appetatur ad nudeos.

Espr. :      Quae cum ita sint, Theodisci munditus urbanis emol­liti, quo minus aspere nationem vestram ad agricolas redire Veterogermanicas sinatis, ut regerminari fun­ditus natorum communitas deflorescens possit, consuetudinis pristinae reminiscamini. Non faciet natura saltus. Arbores non lineariter crescunt in caelum, sed paraboliter agit natura.

Verum, qui censet, ut opinio nuper fuit in Actis Di­urnis DIE WELT auctoris, uti debuit, vehementer erravit. Quid enim in natura validius propagine vitali? Quem urbs aliquando non tenuerit adfecta tabe, eum rura sustentabunt munda fruentem salubritate vitus intacta.

Ab altera parte femina Francogallica sola 1,9 natos pariens animo secundum Grandem Nationem vivit, digna lucibus tertiae revolutionis industrialis. Imperabit Europae. Attamen vos, Theodisci, quondam conflictati fortuna venus eritis homines christiani, quam nos videmur Francogalli nunc a ceteris Europaeis aestimari.

                                                                                                                           Herbst 2005

zurück