Nikolaj Andreevič Rimskij-Korsakov

Николай Андреевич Римский-Корсаков

a. Imago compositoris musici

 

Si quis quaerit, quam sectam quis, quam partem civilem sequatur, in musica Nikolaj Rimskij-Korsakov (1844-1908) vetustatis exemplis videtur natura studiosior fuisse quam recentioribus modis. Nam index animi musica communis nostra pro scientiis ceteris ingenii naturaeque maxime viribus, “studiis humanioribus” alitur. Eo magis mireris civem eum politice sinistrae parti favisse. Nam cum primis se intendentibus revolutionum trium ominibus in Russia principes civitatis et optimus quisque ingenii studiosi colendi civiliter discordes fuissent, hunc melodiae compositorem (CASSIOD.hist.1,2), qui nobili loco natus aviam utramque de plebe habebat, sociales miserias ab illarum consuetudine degustavisse dilucet, quae res animum eius altius impressit. Cum indoles eius musicalis ad phantasiam propensa scaenae genus melodrama fabulis fictis commodaret, in his ad cantum posuit et “Aurei Galli” fabulam Aleksandri Puškini (1799-1837), qui vates ingeniosissimus dimicationem Caesarum cecinit, quorum ultimus Nikolaj II post Octobrinam revolutionem (1917) una cum omni familia peremptus est.

 

Id priusquam fieret, Rimskij-Korsakov tempus est aucupatus belli cum Japonibus gerendi (1904-1905). Tum temporis cum studio fortunam adversam zari videbat ad perniciem inclinari, quem infelici regi Dodoni fabuloso consimilem futurum opinione non cessavit. Eo bello res politicae Russorum in Asia Magna temptatae debilitataeque copias zari militares in orientem extraneum traxerunt. In regione Sinensi Mantzuriae septentrionalis prope Mugdanum urbem exercitus eorum fusus atque fugatus est. Classis vero profecta Petrogrado, cuius portus a glacie pervius unus est, urgente fato protinus oras promunturiaque continentium trium circumvecta, denique cum in orientem advenisset, prope Tsusimam insulam e regione Coreae paeninsulae sive demersis plerisque navibus sive captis tota periit.

 

Sicut feudalismi temporibus assuetudo ferebat, ex parentium arbitrio more Korsakoviano navalis militiae studiis ingenium excolebat. Miles classiarius conformari notitia maris ventosisque navigationibus coepit, ut in oris ipsis rerum salum aequora tranquillitatemque postea compluribus operum exemplis verteret in artem. Accedebat ad hanc scholam singularem cultus praecipuus animi domesticus: qui magistrum non habebat, Michaelem Glinkam habuit (1801-1856), componistam auctoremque melodramatum, specimen unum artis ingenuae, qua semet excoleret, “patrem” Russicae musicae. Eius operum partituras in arripiendis artis elementis coemit, quibus intellegendis assiduus autodidactice studeret. Tactibus ac notis assuetus puer claviarii compositiones pro rudimentis in symphoniacam conceptionem cantumque transfudit.

 

Nusquam prius quam in Theodiscis, qui « sua tantum mirantur » (idem Tacitus Romanus de Graecis), opinio comprimentium famam eius versatur : non eum posse classici compositoris gravitatem ac nomen sustinere dicunt. Atqui sensum proprium iudiciumque saeculis insigne superioribus atque probatum simulque morem nationis et omne vitae genus non licet a posterioribus ad rationem prudentiae recentioris nativique sensus sui referre. Superavit eum scilicet intuitione Modestus Musorgskij, patriae amore Aleksandr Borodin, instrumentorum usu variando nemo. Imprimis Europaeus componista diversus fuit in stilis musicalibus adhibendis expoliendisque. Rupestre genus (germ. rokoko) recordamur in melodramate “Mozart et Salieri“, genus ariosum in fabulis fictis dominatur, quas a Puškino sumptas modis musicis exornavit, genus orientale (ex more nativo factum) in “Aureo Gallo“, (ex Europaeo more factum) in subitanea phantasia “Hispanica“, (Cappricio Espagnol) percipitur, generis denique sacralis exemplum in “Festo Paschatis Russico“, (franc. “La pâque Russe“) auditur. Stili proprietas cum melodiae ducendae tum cantus ipsius momentum fecit.

 

Non operum multitudine, qua superavit aequales, tota Europa inclaruit, sed illustrem silentio mos eum et humanitas fecit, qua ceteris quasi collegis animum adderet, quibus societam suadentis praebebat, qui quidem ingeniosi cuncti sine magistro discerent. Quorum partes operis imperfecti post mortem ad totum perduxit – non semper ad laudem posteriorum neque consensum existimatorum occidentalium. Fiebat in Europa caput novatorum scholae Russicae, qui plurimum eruditorum exspectationes nationales implere voluerunt. Hortamen etiam ergo sese dicto sic edidit, ut confessionem virtutis adiceret incepto suo componendae Russici soli symphonicae (Cic. Verres 305) primae: quod Theodisci possunt, nos quoque possumus. Ita iudicium in musicis et auctoritatem Theodiscorum observavit.

 

Musicorum temperationem spatia servando, qui tonis et lineis, ne nimis in atius coirent, caveret, semper retinuit; nusquam ad procacitatem indomiti defertur (ubi nescis quo quis usque progrediatur. Nondum matura ad degenera aetas tum fuit); discordiam sonorum natura hominis fugit. Neque paritur redundantiam nimiam; aequabilis tractus musicorum; animi nobilitas operibus impressa consequitur audientes. Exaudies fictorum imagines in oris ignobilibus veras et fulgentes.

 

b. melodrama:           DE AUREO GALLO

 

Antequam aulaeum retenditur, pro consuetudine componistarum symphoniaci melodramatis orsum, hoc est secundum artis vocabulum introductionem sive praeludium exponunt, curn imaginem thematum introducendorum praecinunt. Tibicen sonorus ad similitudinem fanfarae galli cantum fortem et ferocem edit. Adiungitur in motivi seu thematis alterius parte mire curvilinea melodia coloris orientalici, quae spargendo concentionem amplam vestigia mysterii resonat. Compluries motivum, ut aiunt, repetitur variationes coloremque modulando. Iam ab aulaeo medio vir exotica veste speciosus, astrologus apparet: tenorista modo lentiore melo-diam passibus deorsum sursum aequis meantem candide sequitur. Cantat succinentibus tubis actor. Qui spectatores orat, ut auribus admitti fabulam sinant; velle se praebere causam eis adhuc usque nondum auditam neque narratam. Postquam paucis id exsecutus obmutuit, e loco recedit.

 

Ubi post aulaeum abscessit, thema musicale naturam invertit suam, donee cantus in dissonantiam prorumpit plenam ominis mali perdiu tenentem, velut calamitatem praefante fortuna primum. Hie nimbus dum cunctanter disserenascit, aulaeum distenditur.Astrologo datur aditus ad regem nomine Dodonem, cui gallum aureum praebet emendum Dodonem affatus vaticinatur hoc:magnam ingenii vim inesse animali praedicat; ipsum augurantem gallum posse discrimina prospicere quaevis rerum, rostrum in earn verti partem, unde periculum impendeat. Rex, quem gallus movere coepit, interrogat, quanto constet, Id haud magni sibi videri vates ait; solvendo tum temporis opus non esse.

 

Fallaci gallinario pellectus usurpat praefestinanter rex animal, opportunum anima socordi potius quam fatalem ad exitum natum. Curis levatus omnibus Dodon meridiationem captum recedit. Ei secundum quietem somnia videri: melodia suavis ac iucunda tranquil-litatem animi sequi. Haec dum aliquamdiu terret, surgentes influ-unt sano minaci fagotti; socordia dominans increscente tonorum linea contristatur usque eo, quoad gallus suos edit sonitus terribiles: aeneatores (SEN.epist. 84,10) quod possunt in magna discrimine rem esse consonant: Animali desaeviente minutatim ad se melodia redit sedata; asperum sonorum genus in regia satellitum chorum indignantium malam fortunam occupat et in lamentationem curn fatis querentium demutat. A rostra galli magnis emissis iris animal intentis oculis in orientem versus prospectat.

 

Rex ad talem strepitum tarn alieno tempore conterritus, qui nollet otia turbari sua, curandae rei medicinam quaerit. Ipse pigritie magis ductus, quam ut ei mens regia detur, difficultatibus mendendis filios duos ad rerum discrimen ab oriente minax propulsandum cum exercitu mittit. Eorum opera cladem averti posse dum existimat, bene ac feliciter suis se rebus consuluisse ratus se meridiationi dat pergendae. Thema somni relucescit idem variatum eius metu, qui sollicitabatur; quies est sine pace renovata,donee iterum gallus terribilem edit cantum suum. Scilicet in fabulis fictis temporum diversitas multum interdum differt a vera ratione rerum. Postquam galli vehementia resedit, molis eius avertendae causa rex gravioribus ipse minis occurrere statuit.

Agitur caput. Dum superbe rex obnititur, fortunae virm excipit:

,,Quid tibi vis, insane?" E vestigio gallus in caput senis devolat, alarum plagis inflictis et ictibus rostri mortiferis in culmine symphoniae calvariam hominis ferit, ut corpus de curro praeceps procidat. Simul lux occluditur, cantus musicus obticescit, aulaeum obtenditur.

 

Tantam vero vehementiam, ut spectator obstupesceres, atrociter cogitantis poetae quod hominis ingenium excitare potuit, ut eam consirniliter etiam cornponista musicis exaequaret? Fatum tale qui potuit rege dignum videri? Tamquam diritatis excusationem petierit; nam brevi post lux redit: Exorditur modo lentiore pari  passu sursum deorsum astrologi melodia meare; is ab aulaeo pro ,,momento retardante" provenit et in spectatores versus inchoat ad cantum fari: ne despondeant animos; ne quis eventu tristi fabulae nimis gravetur; nimirum irrealem fuisse rationem causae; nihilo  tamen minus id quoque genus narrationum non carere doctrina, non sine sententiae vi esse. Abinde motivum exit musicale, se recipit astrologus a scaena. Renovatus galli  cantus ad ultimum plenus auditur; abit extrema partitura in unum tonum finalem.

 

Videtur componista, dum poetae Puškini versuum singulorum sententias et fere coincidentiam cogitationum cum praesenti statu rerum politico comparet, in formanda partitura iucunde delectatus esse.

 

Russica zari  censura spectamen principale melodramatis Aurei Galli praevertit.

 

APPENDIX:

ESPRIT: “Open-Air?” Ars libere mentem patefaciendi

 

Joachimus von Helmrich                                                                                                                           Dezember 2002

zurück