SUPRAFERMENTALITER

sive

quod iter in Europa potentiae ratio fecerit

 

Quidquid in Europa praebitum est publicae moderationis, gratia potentia potestas opes, columen eorum cumulatioque fuit ABSO­LUTISMUS, qui ritibus unius ac mente firme fideliterque con­tinebatur. Caput imperii nuncupavit ex usu veterum se regem) fuit in exemplo primario Ludovicus XIV (1643‑1715),

 

 

qui quidem legibus, quas ipse solus intulerat, absolutus imperium ad Deum Solemve referebat. Quidquid e re publica gerebatur, ad eius auctoritatis est fastigium honoremque revocatum. Secuta est AETAS ERUDITA: rex eximie Fridericus II Borussicus (1740 ‑1786) non in gloriam regni recentis celebrari splendorem coronae sed ad salutem civitatis laborem cotidiani ministerii directum videri voluit. Ea progressio sinistrae codicionis est sinistrique protestantismi fieri iudicata. Mos iste velut in praesagio democratiae crevit.Post revolutionem Francogal­licam MONARCHIA CONSTITUTIONALIS informabatur: Non imperium regis usque sed in munibus potestatis potentia pratinus ad formulam civitatis est coepta revocari posteritatique res­ponsalitatum distributione mandata minuenda. Successit iam MONARCHIA PARLAMENTARIS ea ratione, ut ministrae splendidae locum regina vel rex obtinuerint executivum programma coram legatis auctore magistratu primario pronuntiantis. Inde res ad democratiam puram devenerunt. Ita potentiae cupido vetus in rationem diligenter dispertiendae cessit.

 

Friedrich der Große, 1712-1786

 
Friedrich II. von Preußen (der Große)

 

Longus ordo lineae declivis; imperium ab summo gradu delatum ad populi communitatem in suffragiis occultis iure Theodisco legibus institutis consistit, quod ille voto suo legatis ex fide traderet utendum ad intervalla temporis formula prae­stituti. HaeCtraditionis ipsius quasi fultura versatur in vinculo disciplinae nationalis. At progressus rerum semper utique petulans ultra sequitur lineam natura cohaerentem, quae nullius finitur interdicto; quae porro condiciones va­lent? Videtur vehementer esse quaerendum, quid democratiae purae videatur esse insecuturum. Id sane, quo cum dirimatur vinculum populare tum solvatur disciplina iuris legumque, sic ut legati non iam valeant auctoris populi religionem imperiumque retinere. Ita tempore quopiam extremo fit, ut potestas, quae singulis auctoribus individuis publice con­summata retinetur, ad illegitimos actione subitarios labatur concitatores. Vis imperii, ut est usus democratiae diutini temporis, dilabitur ad res in parte totius solutissimas. Primitus ad propositum improbum procurritur, deinde priusquam res ad manus veniat, utpote nullius auxilio praesente diffu­gitur, ad extremum fortuitae fingi cogitatione caedes possunt.

 

Ratio rerum saevior, qualis nuper Francogallica fuit,discidio quopiam proposito vel odio socialis ordinis exorto,dum causae­casusque variantur, excessisse regionatim ad evagantem latius continuatamque cladem correptis igni tricentenis autoraedis fama ferebatur. Nam in exemplo condicionis adflictissimae si recordari iuvat, egentes et ad vim prompti, prout quisque vacabat opere, praedones veluti colluvies e latebris improviso pagatim proruperunt: dum occasio saevissimum quemque ducem facit, Lutetiae suburbana latrociniis compleri; eversiones conflantium manus oculis occurrunt, incendia vagantur. Atrox cito rumor solito maioris motus ad magistratus Parisinos pervenit. Torpebat interim accola, raro praesertim domi custode publico, qui nihil potuit, obiecto nullo. Tumultus continuatis noctibus circum alias civitates suburbanas erra­bat. Nan demum tam publico nisu videlicet extra ordinario statu edicto sedatus furor, quam suis ipsa regulis confecta flamma deflagravit. An profligare tamquam bellum? Atrocius recrudesceret ferocia, quae deferbuit consuetudine. Naturae legem opperiri prius expediebat: Ubi nationalismus completis natuum portionibus aetatem postnationalem miscuit; in statu suprafermentali premuntur ethnicae minoritates.

 

Eodem et Hiberniae septentrionales tumultus pertinuerunt et Berolini Kreuzbergenses obsessores eorum grassati, qui per lasciviam suem emittere se cupere profiterentur; qui quasi potestate permissa cupidi delendi mercatorum divitum boni feraciter agebant in discrimine publice parum tectorum. His obvallatum catervis prius est quam impugnatum nedum praeversum quicquam. Ceteroquin in principio satis miti male redolent ultro quaevis operistitia, quae non secundum autonomiam collectivi contrac­tus fiant, perpetratique Solis diebus in tabernas aditus contra decretum interimisticum. Sequuntur, quicumque dedita opera petitores asyli mancos tecto carentes contagione sce­lesti perterrent infesti coloratosque singulas opprimunt sic ut civitatis convenientia perturbetur. Sed et rixae praefe­rocium discipulorum nuntiantur armatorum.

 

 
Adversa ratio temporis in petulantiae gradu sita vario debi­litataque potestate publica sub anarchiae speciem et nomen cadit. Accesserunt Castorum transportationes continenti renisu praevertendae nuclearis energiae congressis obsessori­bus propositae. Hic in longius tendente robore publico nimiruvn praemonito magistratu munita turmis biocolytarum undique coactis potestas aderat. Cum incrementis technicorum perpetuatis adulto pariter ingentio conferbuit cerebrum et calescit, quod criminalem energiam simul condidit: DIE WELT: "Striktes Messerverbot für den Kiez", Tumultuatores/Hooligans, "Criminale probrum peradulescentium crescit" Sunt imminuendi natus, tempus gradusque rapiuntur. Spiritus iste non semper latidus nuper si minus in violentiam excessit, sensum inde communem concuti pridem oportuit. Ita criminationes serentibus inique socialidemocratarum graph6is, qui bursariorum insociabilem receptum decreverant, iuvenes conviciis lacessebantur, qui patriotici sensus essent:ad 120 consociationes, praeterea collegia provincialia, Coburgensis Conventus (CC) et Catholicum Cartellum coniunctum (CU) nume­rantur. Contemporaneus erat strepitus quidam praeferax illos vehementer increpantium, qui prisci moris contemptores illis obiurgatores exoriebantur. Nationalisocialistae tale genus iuvenum ludibrio habuerant, quorum sinceritatem diffamare cupiebant, quin iis interdicere potuerint. Nam illa collegia studentium pro uno illo colore fasciis petasisque diversi, vix ut internosceres, in umbra tum systematis existentiam sustentabant.

 

Wappen Marburger Burschenschaften

 

 

Hi testibus excitatis historicis res gestas Theodiscorum praeclaras a deformatione protegebant, illi praeterita depravationibus ideologicis inflectebant. Nam illae corporationes et perceptas antiquitus voluntates democraticas post consulta Karlsbadensia (1822) singulis publice speculatis et sollemnitatem Warteburgicam (1817), reformationem Martini Lutheri, cantatorum certamina (Sängerkrieg) et Francofurtense parlamentum Ecclesiae Sancti Pauli iam antiquitus coluerunt.

 

Ideo qui nunc sive sinistri sive globalistae sive virides praesentis victus origines cultumque contemnunt, dum verbis vultuque truculente personam arbitrorum induunt,non videruntg quo.progrederentur: despecto vestitu victuque bursariis ex­tremistarum notam inurebant, qui quidem iidem proxime simul nationalisocialistas eodem extremistarum loco censuerunt esse numerandos. At enim Ferdinandus Lassalle, qui socialis democratiae fuit auctor, qui factionis eius pater ad rem socialem conspiravit, et Carolus Marx, qui Capitalis in doctrina constitit,pariter a corporationibus profecti sunt. Et (PAZ) Papa Benedictus XV) Ratzinger, cardinales episcopique conventus academicos soda­litate tetigerunt. At eorum hodie tanta est auctoritas, ut ingenium illud segrex non audeat "patribus veteribus"infamiat. quicquam struere.

 

Eodem fere pertinet opinionis discrimen, quae disputatione tenebatur de bonis nationalibus in Saxonica Provinciali Conventu factam mense Novembri 2005. Existimavit diurnarius cogitationes in ea disceptatione fuisse, quas cum perverso nomine Borussico nationalistarum congruere duxit. Fit autem naturaliter, ut medio‑dextrae factionis opiniones ut confine5 dextro bolscevismo sic impares gerendi sui more sint aesti­mandi. Licet sint inter se similes opinionibus, ingeniis exstitere certe dissimiles; alterum palam ex ingressibus et facie cognoveris, alterum ex perpetuitate fidei metimur.Inde dilucet eum, qui sententias eorum,qui nationalistis favebant sibi reconciliandas esse statuisset, id, quod commodum rei publicae societatique toti gratum esse debet, nisi per cogi­tatum quam specie par tam seiunctum ab extremismo quocumque non esse recuperaturum.

 

Simili ratione supra decennium in Bavaris exemplo pristino factum est, quod praetereundum nan existimamus. Erat in civi­tate Berolinensi Franciscus Schönhuber, quam summa tam sola partis auctoritas, cuius republicani Berolinensi comitiorum certamine coloratis inimici coorirentur. Raro prodibant in publicum, ubique compositis in contumeliam extraneorum foliis commendaticiis agebant, ut ad postremum indigenas ab alienis inimice distinquendo plus centesimis septem obtinerent. Inde Schönhuber emolumentis auctus in ipsa Bavaria plus opinione iam sententiarum ante suffragia conciliaturus erat. Itaque Christianae Socialis Unionis res in angustiis esse coeperunt. Nisi pertinaciter obviam issent malo non nova, magnam sibi fraudem esse erupturam. Certamine magno postquam iactata vitae victusque communitate, comprobata societatis convenien­tia, recuperata politica competentia plena denique factio, quae temperandis inimicitiis non sibi defuit, assiduitate superavit, comitiis peractis Republicani coerciti 4,9 cente­simas tulerunt. Theodorus Waigel (CSU) ita disseruit: sese, hoc est suae factionis candidatos sic esse connisos, ut Republicanorum sententiae bis dimidiatae redderentur; pro magnitudine causae socialidemocratis crimini dedit, quod ex altera parte non consimili modo "communistas" in Ostrogermania reprimerent. Ea vero res aliter se habebat. Nam post redadunionem Theodiscam subinde factiones Ostrogermanicae gregales NDPD LDPD CDUD et aliae confestim fusiones erant cum occidentalicis aequalibus fusiones erant facere coactae sic, ut in suis regionibus mentem indigenam politice loqui parte desierint. Inde factum est, ut una PDS reliqua fide digna putaretur ibidemque, totius rei factiones evanes­cerent. Nam in Foederali parlamento, quod vix credas, uni solique Socialistae res Ostrogermanicas in ordinem tractan­dorum reciperandas curare consuerant. Eoque perventum est vitii, ut Ostrogermanicus legatus illustris et civium defensor Werner Schulz (Xl)/Bündnis 90 Grüne, infestissimus videlicet partis SED successoribus, in Actis Diurnis DIE WELT (2003) declaravit hoc: "Seitdem es die PDS in Deutschen Bun­destag nicht mehr gibt, kommt das Thema Ostdeutschland nicht mehr auf die Tagesordnung." Quam longe videntur ab Ostroger­manorum commodis causaque Virides abesse, qui ne suo quidem auctore collega rogationem inlatam sequuntur.

Werner Schulz, Bündnis 90/

Die Grünen

 
Grünen-Politiker Schulz: Empörung wegen Volkskammer-Vergleich

 

Quodsi bursarii, hamines a controversiis remoti,in quibus est honori lacus eximius, qui non adscitos mores imitantur, amore patriae non in peregrinos ritus degenerant,qui bona nationalia colunt, qui vindicatam ab Napoleone libertatem studiis suis obligaverunt, ut ea patriotismi ratio prorsus aliorum indigentiam obscurare videatur, fieri potest, ut sint, qui mentem bursariorum aspernandam putent; fieri vero non debet, ut extremistarum loco palam cum iis comparentur, qui perverso nationalismo res Theodiscas ad interitum praecipites dederunt. Hoc non quidem anarchiae consimile est, sed tamen requirere licet, quo tandem casu prior sit oboriturus iconoclasmus eorum, qui bursarios vetent Otto­nem v. Bismarck, conditorem imperii secundi, sub solstitio die festosua quamque sub turri Bismarckia consociationem praecipuo honore decorare.

                                                                                                                           

Mai 2006

 

zurück