Tycho Brahe

de astronomo praeclaro

Pars prima:

Antiquissimis temporibus, cum primordia philosophiae, physicae technicae mathesisque memorantur, viri litterati prisci perlustrantes immensi mundi convenientiam et consensum pictaque cosmi templa, quae oculis occurrerent peragranda, caeli siderumque spectatores, ut Titus Livius rerum scriptor Romanus Archimedem Syracusanum (270-212) appellat, PRAECURSORES astronomicae scientiae sicuti Thales Milesius (624-547); AEQUALIS Croesi Solonisque, unus e septem sapientibus, quem defectuum solarium subduxisse rationes constat, ab opinionis propriae statu pervetusto, quae de globo stellifero coniectanti sua cuique fuit, profecti sunt. Oculi pro instrumentis fungebantur soli petentium abscondita mundi. Telescopia dioptrica, quibus res aliquanto redduntur ampliores, primum ab ineunte saeculo XVII construebantur. Quae manasitia per caelum et mirabilia fuerunt, ea detegi, priusquam condicio daretur, nondum in antiquitate potuerunt. Tamen, quasi tempus evolutionis acceleraretur, exspectatione celerius intellectum est tellurem nostram non disci cursum tenere sed formae sphaericae sicut aiunt globi similitudinem habere.

In MUSAEO Eratosthenis Alexandrini geographi mathematicique (275-195) simulacrum globi terraquei magna fuit admiratione, non quod consensu communi tunc homines contra crederent circum discum terrestrem cotidie solem circumagi satellitem, sed quia pictum illum ignotis continentibus et insulis et aquis late patentibus illucescere videbant. Nam ea tempestate viri sapientes tamquam suo viventes ingenio non id egerunt, ut ceteris adversus captum pervagatum pariter et dominantem ignorantiam de fabricatione telluris veroque siderum cursu persuaderent; vacantes populo, qui deficiens ingeniis a litteris abhorrebat, surdibus praecepta cecinissent auribus, quamvis in scholas perpaucorum discentium hellenistico tempore (300-0) notitiam rerum deferrent et fidem, nullius interventu prohibiti.

Parum in multitudine fetus ingenii fuit, obnoxii sine indicio sine gratia sine auctoritate fuerunt. Contra Immanuel Kant vituperavit obnoxium ipsius culpa hominem: “selbstverschuldete Unmündigkeit”. Culpa non est; cerebro crescente crescit in saecula studium cognitionis et intelligentia; etiam gena secundum educationem sunt evolvenda. Verum non est exigui temporis id quidem. Proverbium legitur antiquum : ut sementem feceris, ita metes. Studemus duobus milibus annorum repetitis ; disciplinae citioris par auctor esse doctorve non potuit. Ordo medius nondum adoleverat. At hisce temporibus accreverunt gena, surrexerunt in “Chaoten-Demos”. Goethe: “Die ich rief, die Geister, werd’ ich nun nicht los“.

 
 


 

 

Interim ut opinionis aliquando status et ratio superaretur, apud veteres imprimis „astronomica practica“ valere coepit. Omnis materies observationum traducta est in „astronomiam ratiocinantem“. Haec ad usum instrumentorum rectum diversasque methodos observata tenuit. Observatoria sunt instituta. In instrumentis, ad quae distantias caelestes Hipparchos (ca. annum 150 p. Chr. n.) exegit, optimum vetustatis astrolabium invenit, quo stellas est fixas et stellas “errantes” (Cic. Tusc.) planetas exactius emensus.

 

Saeculo demum XV in occidente coepit astronomia gradatum florere. Nicolaus Cusanus repetitis antiquitatis vestigiis a Pythagoreorum disciplina profectus, quam verissima posset servando, systematis summam recentis etsi minus exspectatione certam suo tamen conatu gravem et arte dignam contulit: Malebat videri severus ingenio quam arte locuples. Et enim sua quam exigui proventus existimaverit, ab operis titulo patet: “De docta ignorantia”. Georgius Purbach, astronomus eius temporis illustris et mathematicus, data veterum recognita pensitavit in libro “Theoriae novae planetarum”, qui Norimbergae primam in Theodiscis astronomicam speculam condidit. Centennio post Nicolaus COPERNICUS, Niklas Koppernigk Torunensis (Thorn ad Vislam situm/1473-1543), vir ingenio pollente summus et inter astronomos longe princeps plus corruere superiorum pati quam constitui novum quidpiam et integrum videbatur, immensum volvens animo systema, sui fidus ab astronomiae disciplina superiore discessit, ut ad antiquissimum quodque genus cognitionis cognitionum rediret, et astronomiam theoreticam passim inopinatam sollerter fundavit suo consistens arbitrio: cum praecursores eum doctrina provexissent, horum auctoritati minus tribuit inventor saeculi novi quam fidei soli scientificae credidit.

Verum ars astronomica cum christianitatis antea saeculis, diu deficientibus qui priscorum sapientium doctrinam medii solis confiterentur, observandi cursum porro teneret, cum heliocentrico vero systemate viri scientifici indicio starent suo, his nove coortus orbis catholicus ad breve quoddam tempus ignem denuntiavit. Atqui Torunensis vir doctissimus, ignobilis frigidaeque terrae longinquitate tectus tutusque suo caelum instruens ingenio, Ptolemaei Graeci Alexandrini tot saeeculis pertinax et validum systema geocentricum totum rescidit, speciosas motiones globi stelliferi conformavit pariter et confirmavit, incorruptam rationem quam certam tam simplicem motuum telluris planetarumque circum solem „errantium“ iniens: De revolutionibus orbium caelestium libri VI (Norimbergae 1453) Inde traditionalis opinio humana, dum priscum orbem excedit, labefacta est: „Cum obitu N. Copernici videtur genus humanum in obliquam planitiem esse delatum.“ Ita Fridericus Nietzsche philosophus adnotavit; et porro: magis magisque celeriter volvitur ex centro, sed quo versus? An in nihilum?

 
 

 


 

 

Hic TYCHO BRAHE (1546-1601) causam excepit astronomiae practicae corrector et ex instituto princeps eius augendae, cuius ante oculos recens obversabatur disciplina Coperniciana. Qui prorsus in progressionem rerum directus conquassato systemate pervetusto vix intermisso saeculo fidem heliocentricae confessionis maturavit. Idcirco in amplificandis praeteritorum firmis cognitionibus sucessor egregius et superiori similis exstitit; qui primordia fidei scientificae continuavit et in re quadam adhuc instabili parumque recognita munire cuncta coepit. Interim constructo telescopio revolutionario praeceps aetas in novitates atque admirationens fuit astronomiae perspicacius complectendae, ut, cum difficilius esset ad coordinata recentia proficisci firmanda quam a praeteritis discedere, astronomiae causam pro magnitudine scientiae medius systematum diversorum intercessor exempli clari Tycho Brahe iudicari debeat.

 

Nobili loco natus est in vico rurali, qui situs est in insula tum Danica nomine Schonen. Iuvenis pubescens 13 annorum in capite Daniae universitatem Luthericam adiit, ut educatus et litteris eruditus ad studia se iurisprudentiae praepararet. Anno 1562 iussu parentum in universitate studiorum Lipsiensi mentem et animum excolere doctrina coepit. Qui quidem prohibere filium non potuerunt in litteras proclivem de astronomia scriptas, fieri caeli artificem avidum obtinendi. Et enim globum et compassum, apparatus adminicula simplicissimi, prro sui signis in peregrinationibus secum habeat. Prominentem cum ingenii fama tum etiam doctrina putes natum astronomicis artibus exercendis, eundem in comparatione ne ad iura quidem mediocrem. Complures superiorum errores, ut ab antiquitate fieri solebat, emendari consuetos ex tabulis stellaris sustulit studiosus iuribus cum animo primariam correcturae dantis operam.

 

Studiis academicis peractis ad introducendum sese pro ceteris in Europa viris litteratis spatii longioris usus condicione per Europam itineribus se dedit primum iuvenis, qui systematis tum novi defendi probationem adversus ignorantiam reliquam cum nomine Danico contraxit, uter praestantior mathematicus esset. In eo certamine Brahe inflictum naso vulnus accepit. Anno 1569 Augustobergi (Augustae Vindelicum), in urbe Fuggerorum, quae magnis florebat artificiis, gratus incolis adventus eius fuit.: alii scripserant, multi nuntiaverant, ipsius perlatus erat rumor; magna fuit eius exspectatio; concursabant homines ad audiendum doctorem heliocentrici systematis et monstratorem, qui res instrumentis ad oculos referret; ipse prensabat eos, quos a vetustate persuasionum averteret, naturaliter pendentes animi sermone confirmabat, sensum communem immitabat ad comprehendendum solis lunaeque conversiones testatas; apparebatque non minorem esse eum, qui persuaderet praeceptor, quam qui constituisset novum inventor.

 

Anno post in patriam revertit. Inde “Herrevads-Kloster” anno 1572 cum instrumentis transmigravit, ubi beneficio fortunae stellam novam in Cassiopeia, distincto et ornato sidere circuli lactei telescopio recaptam indagavit. Haec in illustre caeli regione similitudinem litterae W habet. Inest praeter geminas complures stella nova suo nomine nobilitate “Tychonica”, quae casu tum mirifico subitoria lucis inflammatione maximum Veneris lumen antecedebat, ut etiam interdiu spectari potuerit. Eadem stella mensibus XVII intermissis – mirum – luce se supprimente relitescere. Denique prorsus ex oculis et oculari fugit. Haec res non cum traditionali captu caeli perfecti, quod non posset immutari, congruit. Nimirum interea cognitum est effulgentem stellam eam genere proventus fuisse supernovam, quae tunc ipsum in discrimine status exsistentiam dimitteret. Sed haud facile discernas, virone cum scientia sua coniunctissimo felicitatem stellae percipiendae gratuleris an intellegas lucem in eius furtim astro supressam astronomoque destitutionem esse factam.

 

Pars altera:

Interim Fridericus II rex Danicus cum pro magna doctorum opinione nascens astronomo auctoritas acessisset, Tychoni sua sponte coepit indulgere et eum honorifice tractare; eius permissu lectiones universitarias, ut proffessores aiunt, acroases Haviniae de scientia mathematica fecit. Hoc aequisito statu dignitatis usu vetere repetitio peregrinabundus tertium iter intendit circumiens populos ea aetate validos cultu civili, Germaniam et confoederationem Helveticam et Italiam, ut per Europam fama manaret illustrissimi viri. Cum revertisset, Fridericus rex grata Brahem ornans largitione secundum ius possessiones in eum munifice contulit, quas tanto viro docto et honori voluit esse et victui, duobus beneficiis fortunans ingeniosum hominem cum insulae Hven in maris parte, quam Sund adiacet, tum annui salarii. Pollicitus est et professus in scientia satis ampla necessario studiis astronomicis chemicis laboribus instrumenta comparanda, ut astronomica specula rei magnitudine digna studiis eius suppeditaret tranquillis.

Nomen eius loci fuit Uraniborg, Arx Urani, ubi suorum minister consiliorum, sui vir doctus arbitrii, qui sibi obtemperabat, cui nemo consilium melius dare potuit, copiose ornatus erat. Spatio annorum viginti prorsus in datis recentibus conferendis elaboravit ex opera curaque non minus valentibus quam in usum posterorum ordinatis, quibus, quidquid in Europa mensurarum eo tempore conficiebatur, exactis ipse datis firmisque numeris supergrediebatur.

In his instrumentis erant horologium solare, quadrans, quo genere maritimi navigatores eius aetatis utebantur emetiendis ad maris aequor siderum altitudinibus, astrolabia complura sive gyri astronomici, magnitudinis ingentis armilla, quae sunt compositiones gyrorum maximae, quae circules amplos sphaerae caelestis exhibebant. Haec ad id machina spectabat, ut positiones aequatoris vel circuli aequinoctialis eclipseos finientis aliorumque circulorum oculis subicerentur.

Horum omnium instrumentorum usibus voriatorum auctore Brahe descriptio legitur in opere, quod inscribitur „Astronomiae instauratae mechanica“ (Wandsbek 1598, Norimbergae 1602)

 
 


 

Qui non minus auctoritatis  ad scientiam suam afferebat quam facultatis, qui industriam ostendebat non immodestiam ostentabat, duce perseverantia comite fortuna multis invidentibus nomen interim insigne meruit, cui tempus adesset, quo totius Europae dignitates et admirationes in altissimo gradu vitae cum studio dignantes virum venerunt gratulatum et specimen operis operaeque suae „Instauratam Astronomiam“ apparatu celebratam amplo magnificoque delectabiliter spectatum. In his erant homines litterati, principes civitatium Europaearum, Iacobus I rex Anglicus, ipso Brahe stipato studentibus, quos ad doctrinas suas instituebat. Ita vir non tam omnium aetatum illustris magis visus quam sui temporis gloriosus auctoritatem astronomi summam consecutus est.

 

Anno 1577 stella crinita sive cometes in caelo emergebat, qui, cum ex ultimis oris cosmici spatii provenisse diceretur, curso suo, quod pro scientifice comperto tum accipiebatur, regiones planetarum “chrystallinas perterebrabat”, ut caudam traheret cometae fulgentem. Itaque Brahe tellurem nostram nimis „inertem et crassam“ ad similem putabat impetum, quae caudam non daret. Neque enim solum hoc saeculo novitas recens praeviam fidem evertit, sed quae praeteritis temporibus valebant, rata tantisper fuerunt, donec certiora quam pro cognitis occurrerent.

 

Ceterum de datis omnibus elaboratoris, quae perfectione diligentiaque superiora cuncta plurimum antecellunt, in catalogum ab eo collatae stellae fixae simul et planetarum observationes eminent, adiuvante sollertem astronomum sorore Sophia. Quae quidem parva fuit ad audiendum opera, ad scientiam tamen efficax et locuples. Ac profecto quam sui concitaverat in rege exspectationem, hanc sustinere atque custodire valuit, ut accessiones sequerentur et dignitatis et victus: rex virum singularem salarii novis augmentis laudationibus publicis honoribus exornavit.

 

Uraniborg

 

Quo quidem mortuo, quae diu latebat, invidiae in Brahem conflandae data visa est occasio, animis inimicorum alienis, cum succederet rex Christianus IV, extenuantium famam illustris viri docti. Non diutius indulsit fortuna prosperato. Expertus es hominum subalternorum Aulici generis iniquitatem ac dissimulantiam, decessum denique felicitatis perpetuae ad eam diem. Tanta enim erat in eorum auctoritate humilitas, ut ii, quibus consilium opera curaque perennis admirationi non fuerint, ne splendorem quidem hominis apparere vellent. Nam si dignitatis species ad mentes accedit nulla, illae non ad dignitatem aggregare se apud eos possunt. Quam Tycho Brahe si vellet tueri, suo orbatus patrono privilegia scientifica sedemque pessum dare debuit astronomi Aulae Danicae, ut animum induceret, si patriae sibi bonum iam non esset,eam ad exsulandum necessitatem esse datam. Dignitates deerant, quarum causa retineretur. Anno 1597 patriam excessit, ut Hammaburgum extorris atque inde Pragam Bohemiae regalis migratione peteret.

 

Honestatem autem decessus reliquit cultam et cordatam, adventus vulgarem atque debitam obtinuit. Huc cum advenisset, in ministeriis Aulici mathematici apud Rudolfum Imperatorem merentis magis honorem quam investigantis in astronomiam partes suscepit. Qui velut ex officio speculam astronomicam ei locavit integram utendam, simulemeritum pensione trium milium dotans ducatorum. Et peregre perfugium ei domum  Imperatoriam nomine « Benatky » prope Pragam sitam tradidit habitandam. Ipse tamen astronomus in solitudine degit aetatem. Postea Imperatoris iussu aedificium urbanum satis amplum in arcem novam Urani commutatum est; eodemque sunt instrumenta congesta cuncta.

Mortem obiit anno 1601, privato prius quam civili luctu. Dubitatur hydrargyri (Plin.nat 33/64) sive argenti vivi veneficio sit ab sumptus an sua morte peregrina defunctus.

 

Libros scientificos omnes Latine scripsit. In his maximum opus est “Astronomiae instauratae progymnasmata” (Havniae 1589). Instrumentorum plurima disturbata saevitie bellica sunt proelio ad Album Montem in Bohemia (1620) commisso. Sextans peramplus Pragae reconditus ibidem conservatur. Perampla caeli sphaera illa, quam quinque milium « riksdaler » (Reichstaler) fuisse dicunt, orchalcea (germ. Messing-) denique reducta in Daniam in Domo regia quadam periit, ut quae postea deflagraverit. Bona astronomica simili velocitate disturbata sunt quam ipsa astronomia aetate Tychonica, cogitationum cognitionumque novarum turbis immutata. Quod unum in Dania restare de tanto viro videtur, excelsa statua sero nimis anno 1876 maemoriam illustris astronomi Danici posteris tradit.

 

      Oh ingratam patriam, quae tu tui civis acutissimi ossa non legisti.

 

zurück                                                                                                                Dezember 2003