De oppugnatione Vindobonae

propugnaculi christianitatis anno 1683

 

Vindobona – Luna Corniculata – Jan Sobieski

 

 
Vindobona, primis tenentibus ea confinii loca Romanis, et adversus exteras gentes a septentrionibus et primis Osmaniorum incursionibus arcendis a dextra parte propugnaculum imperii totius, stativorum maxime momento valere coepit. Urbs frequens propter opportunitatem loci, ponte Danuvii mercatuque conventus hominum invitantis, principum denique sedes exstitit accessionibusque crevit perpetuis. Tantam etiam conciliis habendis sibi gratiam collegit, ut eo loco Carolus Magnus (768-814) marc(h)am orientalicam fundaret comitemque praesidio Vindobonensi praeficeret. Studiorum universitate Rudolphus IV dux circa annum 1350 nomen urbis auxit. Anno 1529 primum Turci Vindobonam nequiquam oppugnaverunt.

Iam aestas anni 1683 appetebat, cum Turci, Lunae Corniculatae (Apul. Socr.1) milites Janitiarii cum apparatu belli permagno fines transgressi Bosnienses ad expugnandam Vindobonam, nobilissimam christianitatis urbem copias admovebant. Tempestatem etiam asperiorem oppugnationis propter pulvis pyrii technicam insolentem incolae subituri erant. Id temporis imperator spectatae virtutis, vir magni consilii, campi marescalus generalis Ernestus Rudigerus Comes de Starhemberg, instantis periculi summam ipse suscepit causamque Vindobonae defendendae cum sua fortuna coniunxit. Quod inchoandum sibi primum existimabat, id egit, ut quassi moenium tractus, quae partim etiam prociderant, et vetustate confragosa pleraque, socordia atque neglegentia saeculi superioris ob res otiosas ab hoste labefacta reficerentur. Munitionibus restituendis firmandoque praesidio urbis ei spatio 5 dierum opus fuit, ut cum summa civium omnium contentione vis obsidionis arceri munimentis posse satis crederetur.

 

Aedificari coepta 1338

 
 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 


Interim Starhemberg singulas murorum partes armatis compleverat apparatisque rebus tormentoriis (1577 Lath.) magna vis missilium, pectinum setaceorum (it. cartaccio) pyrobolorum congesta suppeditabat ad manum. Ab contraria parte vasirus magnus Kara Mustapha comparatis ad oppugnandum omnibus cum 200 milibus militum magnis itineribus adventabat. Cum id agmen sub moenibus prope Danuvii ripam constitisset, primo turmam circummisit explorantium urbis situm, deinde dispositis praesidiis divisisque copiis urbem circumsidere coepit. Indignum prospeculantibus id visum homineshostili animo tam licenter campos occupare suos; dum undique metus instat, vigiles in praesentia tempus aucupari; maturandae vasiro res erant, priusquam occidentales civitatum principes auxilio venirent. Quo eum una spes ab initio verterat, agere pulvere mina cuniculo simul et cognitione prudentiaque post accomodatum ad usus militares pulverem pyrium, quantum ratio tum sedendi postulabat, animo praecepit. Qua commodior adoriendi locus videbatur, fossis ducendis vineaque contegendis, quibus tecti moenibus tuto propinquarent, operam dantes assidue dies noctesque metum obsessis augebant. His non inopinantibus agere sub terra cuniculum parabant. Nam et humum egerendo cumulus index incolis et intus aure admota sonitus subterraneae petitionis erat, ut locum suo cuniculo commodare scirent. Commissis operibus cum iter pateret, armati subeuntes occultam sub terra pugnam ediderunt.

 

Nondum discrimen fortuna fecerat, quamquam interim famem sustentantes ad inopiam rerum necessariarum oppugnati venerant, cum praeter omnium opinionem acies invadentium terga Turcorum velut caelo demissa nova repentinum hostibus terrorem, qua ex parte vix exspectabant, iniecit. Johannes Sobieski, rex Polonorum, suum id imprimis ratus, rebus angustis propugnaculo Christianitatis sibi succurrendum arbitrabatur. Hunc  populares terrorem Tatarorum simul et Cosacorum vocabant, de quibus inspectabilem victoriam patriae conservator deportaverat. Is exercitu coacto viginti milium Polonorum, raptis armis vexillis propositis, cum in societatem belli venisset, Turcos proelio lacessivit.

 

Hic interventus omnem consilii vasiro turbavit ordinem.  Ad id enim nuntii binas interim acies, una ex parte Vindobonenses, qui simul ex omnibus portis eruptionibus hostes proterrebant, quos praesertim rerum mutatio spe superandi complevit, ex altera necopinatus Turcus imperator advenam pedestrem adversum habebat. Hinc oritur novum certamen pro numero pugnantium imparibus, ex commodo strategico viribus aequis. Rex equo vectus suos adhortari simul intellegens, si vexillum eminus conspectum in praesidio Turcis eripuisset, id pariter illis et adventum suum cogitandi receptus causam fore. Accedebat etiam quod a tertia parte milites Ludovici Vilhelmi Badensis Comitis incursu magno superveniebant.

 

Ad talem rerum iniquitatem rebus interea commutatis praeter exspectationem Turcis accidit, quod hic non videtur esse praetereundum. Procul intra munitiones prope ripam vexillum Turcorum sive signum militare cis Danuvium subiectum oculis audaciores petentium tropaeum Polonorum attemptabat. Praesidium erat prope ripam meridianam a Turcis munitum atque defensum. Quibus circumitis posse vexillum arripi confidebant: expediti 50 iuvenes delecti, qua minus densae militibus videbantur stationes, si dolo cessissent, loci potissimum adiumento protinus ad praesidium viam ubi fecissent, fixum in tentorio vexillum arreptum, paucis aut vulneratis aut desideratis, ad praesidium regi traducendum deportaverunt. Signum Mahumeti postea Papae perferendum rex curavit.

 

Johannes Sobieski, patriae liberator excellentissimus, studiis artium eruditus, homo verbi directi et lingua promptus non accivit Turcos, ut eos vinceret, sed sine lautitiis modice locuples primo Voivoda Cracoviensis, qui magnifica diligebat, deinde omnium consensu nobilium 1676 in summo Cracoviensi Wawel rex Polonorum est creatus.

 

Non minui solum inde concussae tum spes oppugnationis est coepta, sed initium ortum inclinantis ad receptum rei. Oppugnatione parum procedente, fortunae tandem mobilitatem Kura Mustapha sentiebat. Nam praeterquam quod facilius fuerat cum uno

Schlacht am Kahlenberg; Gemälde.von Franz Gaffels
© Historisches Museum der Stadt Wien.

 
congredi quam in multas simul vires distrahi

defensionis genus experiri, denique Ludovicus

XIV, Loui le Grand, intervenire suis batalionibus

et in suam vertere gloriam urbis ex periculo

summo extractae parabat. At oppugnationis

tempore consumpto fortuna vasiro consilium

suggerebat rem abiciendi; Vindobonam dimisit,

Austria excedere subactus sui vestigia relinquens

fere nulla.

 

Nam cum Turcis inde caffaeum Arabicum sive

domum caffaeariam usu percrebuisse scriptorum

monumentis non exstat. Testatior est memoria

primum decennis aliquot post privilegium

condendae tabernae caldariae sive domus

caffeariae Polono cuidam esse concessum.

 

Joachimus von Helmrich, Februar 2003

zurück